Caput LIII
De exoceto
[1] Idem in libro IX. [α] Exocetum suum Archadia miratur, appellatum ab eo, quod in siccum somni causa exeat.
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Exox est piscis Danubii maximus, ita ut vix in biga trahi possit ab equis quatuor aut tribus, unum habet intestinum, ossa pauca et parva in corpore cartilaginosa potius quam solida, sed in capite multa fertur habere ossa. Carnes vero fertur habere dulcissimas gustu vel specie carnibus porci simillimas. Per omne corpus lenis est nec aliquid asperitatis in corpore vel in moribus habet, sed est mitissimus ac timorosus. Quippe qui nec a minimo pisciculo se defendere potest, sed statim agitatur ad fugam. Huic sturio libentissime, jocandi gratia se affricat. Quem exox statim, ut sentit, a latibula fugit, que sibi solet ad tutamen in littoribus effodere, sed quandoque sturio importunus ejicit latitantem sequiturque fugientem et quia magni sunt ambo nec etiam in validissimis aquis latere possunt, discurrendo et ante se aquas agitando, saepe simul a piscantibus capiuntur. Piscis iste captus vino fortissimo vel lacte potatur, quia vino inebriatus vivere potest plurimis diebus et hoc, ut ad remotas terras cibi gratia deferatur. Bibit autem vini sextaria quatuor antequam inebrietur.
Notes de source :
1. Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. . |
2. Ezox piscis Danubii est maximus, quem Suevi husen dicunt. Hic piscis per omne corpus levis est nec habet asperitatis aliquid in corpore vel in moribus, sed est animal mitissimum et timorosum, quippe quod etiam a minime pisciculo, se non potest defendere. Unde a pungitivo pisciculo agitatur ad fugam. Huic libentissime affricat se piscis sturio iocandi gratia, quem ezox statim ut sentit, fugit ad latibula, que sibi ad tutamen in littoribus solet effodere ; sed frustra aliquando, quia importunus sturio eicit latitantem. Fugiens ergo ezox sequitur sturio, et quia ambo magni sunt nec etiam in validissimis aquis latere possunt discurrendo et ante se aquas agitando, simul sepe capiuntur a piscantibus. Hic piscis captus vine fortissimo aut lacte potatur, et hoc idcirco, quia cum inebriatus fuerit multo vino, plurimis diebus vivere potest, et hoc ut ad remotas terras cibi gratia deferatur.