Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCVII

De trebio et truta

1. [α] TC, 7, 83*
[1] Ex libro de natura rerum [α] Trebius est piscis niger, pedalis tantum in longitudine, habens tamen quinque digitos in crassitudine. Hanc ei vim inesse Plinius recitat, ut pars ejus in sale servata, aurum quod in altissimos puteos deciderit admota extrahat ac fluctuare faciat : hic colorem candidum in hyeme mutat et aestate nigror fit. Solus inter omnes pisces ex alga nidificat et ova in nido parit. Trebius est in oceano, qui duro naves perforat rostro.
2. [2] Actor. Truta exterius quidem varia est, sicut et pertica, sed interius rubea. Quae quidem, ut fertur, quamdiu minoris etatis et corporis existit, in aquis tantum dulcibus nutritur et truta vocatur. Cum autem excreverit et descendens usque ad confinia maris de salsedine illius biberit, salmo efficitur, quod tamen verum esse nequaquam ob omnibus asseritur. Est autem uterque piscis delitiosus et sapidus.
3. [β] TC, 7, 84*
[3] Ex libro de natura rerum. [β] Truta piscis est habitans in fluviis dulcibus, qui magno impetu currunt de montibus. Squamas habet ut salmo carnesque simillimas, sed multo esibiliores et hoc in aestate tantum a mense julio, usque ad novembrem, hyeme vero carnes habet albas, ut ceteri pisces minorisque saporis, maculas habet in dorso croceas atque sanguineas.