Caput LVII
De hamio et hirundine
[1] Isidorus. [α] Hamio piscis est saxatilis, dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur et dictus est hamio, quia non capitur, nisi hamo.
[2] Plinius ubi supra. [β] Hamiam vocant piscem, cujus incrementum diebus singulis intelligitur cum thynnis, haec et palamides in Pontum intrant gregatim ad dulciora pabula cum suis quaeque ducibus.
[δ] TC 7, 414sourcesIrundo maris piscis est, ut dicit Plinius, simillimus quidem volucri yrundini. Hic piscis preterquam luligo et alius piscis maris morem habet omnibus piscibus contrarium. Manet enim ut piscis in aqua et alas habens ad amena etheris elevatur.
[3] Ex libro de natura rerum. [γ] Hamius est piscis saxatilis, ut ait Isidorus, id est lapidem gerit interius, hic admodum speciosus est, habens in utroque latere quasi virgulas perpetuo colore puniceas, reliquo vero corpore diversis quidem ; et gratis coloribus, totus in modum panni serici variatus. [δ] Hyrundo maris similis est avi hujus nominis, hec ad modum loliginis in aqua manat, ut piscis et alas habens ad amoena elevatur aetheris.
Notes de source :
1. Hamio saxatilis dextra sinistraque lateribus uirgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur ; dictus hamio quia non capitur nisi hamo. |
2. Amiam uocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. Cum thynnis haec et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus. Ces observations viennent d’Aristote (Arist. HA 571 a 13-24 ; 598 a 28-32). Les termes ubi supra sont déjà présents chez Vincent de Beauvais sans plus de pertinence. |
3. Amius piscis est marinus. Saxatilis est, ut dicit Ysidorus, id est lapidem gerit interius. Hic admodum speciosus est. Nam in utroque latere habet quasi virgulas perpetuo colore Puniceas. Corpore autem reliquo diversis quidem ac gratis coloribus totus in modum panni serici variatur. |
4. Irundo maris piscis est, ut dicit Plinius, simillimus quidem volucri yrundini. Hic piscis preterquam luligo et alius piscis maris morem habet omnibus piscibus contrarium. Manet enim ut piscis in aqua et alas habens ad amena etheris elevatur.