Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CX

Idem de eodem

1. [] ?
[1] Physiologus. Delphini oculos habent in dorso et ora in parte opposita, unde non bene praedam suam capiunt propter distortionem oris a parte oculorum. Hinc est, quod ora sua convertunt ad caelum et dorsum oculosque ad terram, ut praedam suam consequantur. Imminente tempestate ludunt apparentes in undarum superficie. Subsidium vero naufragantibus exhibuisse docentur. Feruntur etiam plorare quando capiuntur.
2. [α] Plin. nat. 10, 210*
[2] Plinius libro X. [α] Delphini dormiunt, ita quod etiam stertentes audiuntur.
3. [β] Plin. nat. 11, 137*
[3] Idem in libro XI. [β] Delphinus aures non habet, quem tamen audire manifestum est, nam et cantu mulcetur.
4. [γ] Plin. nat. 18, 361*
[4] Idem in libro XVIII. [γ] Delphini flatum ex qua parte veniat presagiunt, mari lascivientes et iterum aquam spargentes itemque tranquillitatem turbantes.
5. [δ] Plin. nat. 8, 91*
[5] Idem in libro VIII. [δ] Delphini quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest penna, crocodilos quamquam impares viribus, astutia tamen interimunt.
6. [ε] TC, 6, 16, 17-29*
[6] Ex libro de natura rerum. [ε] Pro voce gemitus est illis humano similis et hoc quia pulmonem habent et venam asperam et eorum lingua non est absoluta nec eorum labia proveniunt vel prominent ad distinguendam vocem. Aures non habent, sed aurium loco foramen. Horum autem olfactus nec vestigia quidem habet, cum tamen sagacissime olfaciunt. Dormiunt super aquas, ut possint audiri stertere. Vivunt usque ad annos CXL. Mulcentur musica, unde arionem cytharistam in mari nautis interficere parantibus, obtinuit ab illis, ut prius cythara caveret. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum in mari se projecisset, ab uno exceptus est et ad littus provectus. Solus delphinus, ut dicit Aristoteles, inter pisces felle caret.
7. [ζ] Sol. coll. 12, 3-6*
[η] Sol. coll. 32, 26*
[7] Solinus. [ζ] Delphines plerumque salientes vela navium transvolant et quoquo eant conjuges evagantur. Catulos edunt. Decimus mensis facit partum maturum. Contra naturam aquatilium soli linguas suas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales. Cum ira subjacet, inhorrescunt, cum animo conquieverint quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et vitales auras non nisi in aere supero respirare. Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur, nam proprie simones nominantur, voces hominis aquilonis flatu celerius hauriunt. Contra spirante austro auditus obstruuntur. Mulcentur a musica : gaudent cantibus tybiarum : et ubicunque symphonia est gregibus adventant. [η] Est autem delphini genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento ventrium subternantes secant tenera et interimunt.