Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CIV

De celethi et ceruleo

1. [α] TC, 6, 11*
[1] Ex libro De natura rerum. [α] Celethi secundum Aristotelem est animal marinum, quod praeter morem aliorum ova in matrice sua generat. Quibus illic debito tempore fotis, exeunt vermes ex illis. Quos cum pepererint incredibili celeritate fiunt animalia perfecta parentibus similia. Cor habet magnum et tamen est valde timorosum. Graviter dormit, ita ut manu capit possit.
2. [β] Arist. HA, 591 b 10 MS*
[γ] Arist. HA, 564 b 15-16 MS*
[δ] Arist. HA, 543 a 14 MS*
[ε] Arist. HA, 489 b 30 MS*
[ζ] Arist. HA, 566 a 17 MS*
[η] Arist. HA, 566 a 25-28 MS*
[2] Aristoteles. [β] Celethi est ex animalibus carnem comedentibus. [γ] Celethi quidem habet ova, unum completum intra, quod et parit extra. Ceteri vero pisces ovant extra ova incompleta, excepta rana marina. [δ] Ova haec post parvitatem cito crescunt, sicut vermes, qui generantur ex animali parvo valde, deinde crescunt per se. [ε] Celethi non habet alas, sed habet simile radicibus in terra crescentibus. [ζ] Generat autem multotiens, scilicet sex mensibus. [η] Exit a profundo maris et pullificat prope terram, quod facit propter colorem et ut a pullis suis auferat timorem.
3. [θ] TC, 6, 14*
[3] Ex libro de natura rerum. [θ] Ceruleum est monstrum in flumine Gange instar cancri habens brachia longitudine septem cubitorum, quibus elephantem corripit et undis submergit.
4. [ι] Plin. nat. 9, 46*
[4] Plinius libro IX. [ι] In Gange Indiae Statius Sabosus haud modico miraculo affert : vermes branchiis binis sexaginta cubitorum ceruleos, qui nomen a facie traxerunt his tantas esse vires, ut elephantos ad potum venientes mordicus comprehensa manu abstrahant in profundum.