Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXLIII

De piscium impregnatione

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 64*
[1] Isidorus. [α] Feminarum in piscibus aliae, sicut praedictum est, commixtione masculi concipiunt et catulos pariunt. Aliae ova sine masculi susceptione concepta ponunt, quae iidem masculi in sequenti seminis sui jactu perfundunt et sic generabilia fiunt. Quae autem semine maris perfusa non fuerint, sterilia perseverant aut putrescunt.
2. [β] Arist. HA, 570 a 25-30 MS*
[γ] Arist. HA, 570 b 9 MS*
[δ] Arist. HA, 607 b 4 MS*
[ε] Arist. HA, 564 b 19 MS*
[2] Aristoteles. Sicut ergo in quibusdam feminis avium, sunt ova venti. Sic et in generibus piscium sunt ova per se nec conveniunt generationi praeter illa super quae mas ejicit sperma, [β] non omnes autem pisces fetum faciunt uno tempore nec est tempus impregnationis eorum aequale. Quidam enim per XXX dies impregnantur et quidam XX diebus omnesque pullificant ad certum tempus. [γ] Quidam vero habent parvos vermes alatos in matricibus, que destruunt impregnationem ante pullificationis tempus. Errant autem qui fingunt feminas concipere piscium, transglutiendo sperma marium. Quorum errorem adjuvat velocitas coitus piscium nec cogitant, quia quod intrat in os transit in stomachum, non in matricem et necessario digeritur ac cibus efficitur. [δ] Marinum animal mollis testae, ut karabos coit et impregnatur. Similiter accidit et malaciae. Pisces testei corii ac mollis testae cum impregnantur boni sunt. Cum autem elongantur impregnationis tempus quidam boni sunt quidam mali. [ε] Omnes autem pisces ovant praeter cheleon, quod generat animal.
3. [ζ] TC, 7, 1, 78*
[η] TC, 7, 1, 84-85*
[θ] TC, 7, 1, 81-82*
[3] Ex libro de natura rerum. [ζ] Non autem inveniuntur ova nisi in illis qui coeunt. [η] Quidam pisces impregnantur in vento australi, quidam aquilonari. [θ] Pisces paludum impregnantur ex majori parte post quinque menses. Omnes autem pisces generaliter post unum annum foetificant.