Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXLV

De pullificatione

1. [α] Arist. HA, 541 a 18-20 MS*
[β] Arist. HA, 567 b 28 – 568 a 3 MS*
[γ] Arist. HA, 568 a 11 MS*
[δ] Arist. HA, 568 a 22 MS*
[ε] Arist. HA, 567 b 15 MS*
[ζ] Arist. HA, 567 b 23 MS*
[η] Arist. HA, 567 b 18 MS*
[θ] Arist. HA, 568 b 24 MS*
[ι] Arist. HA, 543 b 24 MS*
[κ] Arist. HA, 591 a 8-9 MS*
[1] Idem. [α] Tempore partus piscium, ut jam dictum est supra, mas sequitur feminam et transglutit, ut dicitur, pro majori parte ova. Et ex ovis remanentibus fit generatio piscium. [β] Cum autem efficiuntur in piscibus animalia intra, ponuntur in tela subtili eruntque in principio, oculi eorum magni. Piscium vero qui generantur ex vermibus, sunt partes inferiores primo majores et in fine generantur oculi et caput. Et quando privatur humiditas, quae est in ovo, tunc non cibatur pullus. Cumque modicum creverit, cibatur ab aqua rivi. [γ] Pisces paludum ac fluviorum pullificant in ripis fluviorum ac lacuum ac praecipue ubi materiam inveniunt arborum et cannarum. [δ] Quidam vero pullificant in loco cujus profunditas est unius stadii. Parvi pullificant in locis ubi est aqua pauca et praecipue ubi sunt radices salicum aut aliarum arborum vel cannarum. [ε] Item quidam pisces marini pullificant in ripa fluvii, quia locus ille calidus est nec est ibi ventus et recipiunt in se dulces aquas. [ζ] Est quidam piscis cujus ova, quando venit hora partus, funduntur in suo interiori ac deinde exeunt pulli. [η] Pisces ex ovis parvorum piscium generati, crescunt in tribus diebus : et ova quae tanguntur a multo spermate, crescunt in una die. [θ] Piscis qui graece dicitur hallas : omnes suos in loco aquae multae pullificat et trahit eos post se sicut gregem. Quidam vero, qui dicitur thylon pullificat prope ripam maris in locis in quibus semper ventus percutit et hoc genus in modum gregis discurrit. Quidam autem partus tempore vadunt ad loca paucae aquae. Unam feminam aliquando sequuntur mares XII vel XIII. [ι] Diversitas autem regionum diversat pisces etiam in multitudine coitus et impregnatione et partu : sicut plantas et arbores et alia. Ideoque plures saepe pisces ovant vel pariunt in quibusdam locis : et in quibusdam non. Ex animalibus aquosis illud, quod est magni corporis, est paucorum filiorum et quod parvi corporis econtra multorum. Pullificatio quidem piscium est magis in mari quieto a ventis et calido et ubi multas recipit aquas dulces : omnesque pisces nutriunt pullos suos praeter ranam. [κ] Quidam vero cibantur pullis suis tempore pullificationis. Delphinus solus inter pisces generat animal habens mammillas et lactat catulos suos.
2. [λ] Plin. nat. 9, 77*
[μ] Plin. nat. 9, 81*
[ν] Plin. nat. 9, 165*
[ξ] Plin. nat. 9, 166*
[2] Plinius ubi supra. [λ] Pisces stagna et amnes transeunt ut tutos foetus edant, ubi non sunt, qui partus devorent : fluctusque minus seviant. [μ] Piscium sola phycis ex alga nidificat et in nido parit. [ν] Torpedo foetus octogenos habens invenitur. Ea que intra se parit ova praemollia in alium uteri locum transferens ibique excludens. Simili modo cetera que sunt cartilaginea. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. Silurus mas solus omnium edita ova quinquagenis saepe diebus custodit, ne absumantur ab aliis. Ceterae vero feminae in triduo excludunt, si mas attigit. [ξ] Acus sive belone unus piscium, dehiscente propter multitudinem utero, parit et a partu sanatur vulnus. Omnium autem aquatilium foetus inter initia visu carent.
3. [ο] Ambr. hex. 5, 3, 7*
[3] Ambrosius. [ο] Igitur alii pisces ova generant et aquis fovenda committunt, ut varii et hujusmodi. Alii foetus vivos de corpore suo edunt ut mustelae, caniculae, ceti, delphinus ac focae et hujuscemodi, sicut jam superius dictum est.
4. [π] TC, 7, 1, 5*
[ρ] TC, 7, 1, 3*
[ς] TC, 7, 1, 3*
[σ] TC, 7, 1, 3*
[4] Ex libro de natura rerum. [π] Major piscium pars in ripis fluminum foetificat si assit eis quando in eo loco non est ventus et est in se calidus. [ρ] Pisces parvi foetificant ubi pauca est aqua et praecipue circa radices salicum vel aliarum arborum. [ς] Plurima vero pars ovorum occasione multimoda perit, quia si omnia provenirent, multiplicarentur nimis. [σ] Itaque praecipue quando femina ovat vagando, major pars ovorum perit. Quidam autem pisces ut pullificant infirmantur. Et quidam habent vermes in matricibus, qui destruunt pullos.