Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCII

De medicinis ex ea

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 62*
[1] Isidorus. [α] Spongiarum genus mollissimum penicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores et ad extergendas lippitudines utiles.
2. [β] Plin. nat. 31, 124*
[γ] Plin. nat. 31, 125*
[δ] Plin. nat. 31, 126*
[ε] Plin. nat. 31, 127*
[ζ] Plin. nat. 31, 128*
[η] Plin. nat. 31, 129*
[2] Plinius ubi supra. [β] Aquilonares, ut dictum est, spongias ceteris praeferunt nec usquam diutius durare spiritum medici asserunt. [γ] Harum genus nobilissimum penicilli, tumores oculorum sedant ex mulso impositi ; abstergendae quoque lippitudini utilissimi. Imponuntur et ipse spongiae epiphoris ex posca et ad dolores capitis ex aceto calido. Recentes discutiunt, molliunt, mitigant. Veteres autem vulnera glutinant. [δ] Ulcera quoque humida et similia impositae siccant. Fracturae et vulnera stangiis utilissime foventur, quia sanguis rapitur in secundo, ut perspici possit curatio imponuntur vulneribus nunc siccae, nunc ex aceto aspersae, nunc vino, nunc ex aqua frigida. Ex aqua vero caelesti impositae, vulnera recentia siccant nec patiuntur intumescere. [ε] Imponuntur etiam ad apostemata discutienda, decocto melle perunctae et articulariis iterum ex aceto salso madidae vel ex posca, si ferveat impetus ex aqua eadem e callo salso madide. Imponuntur quoque contra scorpionum ictus ex aceto. In vulnerum autem curatione vicem implent succidae lanae nisi quod lanae molliunt, spongiae vero coarctant et vitia vulnerum rapiunt, preterea spongiae, [ζ] circumligantur hydropicis siccae et stomacho prosunt impositae. [η] Item ex aceto vel aqua frigida imposite sanguinis profluvium sistunt et livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius immutata tollunt. Testium quoque tumorem ac dolorem ex posca auferunt. Ad canum morsus utiliter imponuntur ex aceto conscisae aut aqua frigida vel melle humectatae. Cinis aphricanae cum porri succo sanguinem rejicientibus, haustu salis ex aqua frigida prodest. Idem quoque cinis aphricanae ex posca tumorem discutit. Omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem vulnerum sistit. Item spongiae cinis cum oleo vel aceto illitus, fronti tertianas tollit.
3. [θ] Plin. nat. 32, 138*
[3] Idem in libro XXXIII. [θ] Infantium quoque syriasim, id est capitis ulcera spongia frigida cerebro humefacto sanat.