CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput C

De monstris marinis

1. [α] Plin. nat.9, 21sourcesIn mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi.
[β] Plin. nat.9, 32sourcesRerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.
[γ] Plin. nat.9, 43sourcesPlurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes.
[δ] Plin. nat.9, 74sourcesGedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis belvarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes belvae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.
[ε] Plin. nat.9, 85sourcesMaximum animal in Indico mari pristis et ballaena est, in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam eructans, in Gaditano oceano arbor, in tantum vastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur.
[ζ] Plin. nat.9, 96sources[…] et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe, et Divo Augusto legatus Galliae conplures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit.
[η] Plin. nat.9, 108sources[…] auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab iis in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine ; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belvas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.
[θ] Plin. nat.9, 119sources[…] Turranius prodidit expulsam belvam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. belvae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.
[1] Plinius ubi supra. [α] In mari autem tam late supino mollique ac fertili accremento accipiente causas genitales sublimi semperque pariente natura : pleraque esse monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter, nunc flatu, nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, ut vera fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte nature ulla in mari esse, praeterquam multa, quae nusquam alibi. [β] Rerum quidem non solum animalium simulachra inesse licet intelligere intuentibus, uvam, gladium, serras. Quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cochleis. [γ] Plurima autem et maxima animalia in Indicio mari esse, ex quibus balenae quaternum iugerum : pristes ducenum cubitorum. Quippe ibi locustae quaterna cubita implent. Anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. [δ] Cedrosii amnem Arabin accolunt : Alexandri Magni classium prefecto prodiderunt. In domibus fores maxillis belluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragena cubitorum reperta sunt longitudinis. Exeunt et pecori similes belluae, ibi in terram : pastaeque radices fruticum remeant. [ε] Maximum autem animal in indico mari pristis et balena est. [ζ] Nereidarum falsa opinio non est, squamis modo hispido corpore etiam, in qua humanam effigiem habent. Nam et hec in littore spectata est, cujus morientis etiam gannitum tristem accolae audivere longe. Et divo augusto legatus Galliae complures in littore apparere nereidas exanimes scripsit. [η] Auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab his in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine ascendere navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et si diutius permaneat etiam mergi. Tiberio principe contra littus insularum lugdunensis provinciae trecentas amplius belluas reciprocans oceanus destituit mirae varietatis et magnitudinis : nec pauciores in santonum littore. Interque reliquos elephantes marinos et arietes candore tantum cornibus assimilatis : nereidas vero multas. [θ] Tauranius prodidit in gaditana littora belluam expulsam, cujus inter duas pennas ultimae caudae cubita XVI fuisse. Dentes ejusdem CXX maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. Bestiae cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae asportata ex oppido Judeae Joppe ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus, longitudine pedum LX altitudine costarum indicos elephantes excedente, spinae crassitudine sexquipedali.
2. [2] Ex libro de natura rerum. Omne autem marinum animal et omne genus piscium, quod ambulat per consequens anhelat.

Notes de source :

1. In mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi. | 

2. Rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis. | 

3. Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. | 

4. Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis belvarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes belvae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata. | 

5. Maximum animal in Indico mari pristis et ballaena est, in Gallico oceano physeter, ingentis columnae modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam eructans, in Gaditano oceano arbor, in tantum vastis dispansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse credatur. | 

6. […] et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. Namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe, et Divo Augusto legatus Galliae conplures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. | 

8. […] auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab iis in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine ; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belvas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas. | 

9. […] Turranius prodidit expulsam belvam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. belvae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.