CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CI

De ahune

1. [α] TC 6, 31sourcesAhune monstrum maris est, ut dicit Aristotiles. Hoc animal omnibus marinis beluis gulosius est. Vivit preda, et quicquid comedit vertitur ei in crassitudinem corporis sui. Unde fit, ut extendatur venter eius ultra existimationem et debitam quantitatem secundum magnitudinem corporis sui. Hoc animal cum aliquod periculum timet, abscondit caput suum intra se hoc modo  : recolligit enim membra sua in se sicut ericius. Adeo enim crassum et pingue est animal, quod pellem et carnes suas contrahens replicat et abscondit intra se extremitates corporis sui, ita ut non appareant. Verumtamen hoc ipsum non facit aliquando sine detrimento sui. Mortem enim in tantum timet, ut dum sibi viderit aliquod periculum imminere, caput suum intra corpus suum abscondit, et cum senserit non laxari periculum nec abscedere bestiam, que in insidiis latet, nequaquam retrahit caput foris quod intus abscondit. Sed cum fame affligitur, carnes proprias devorat, magis eligens in parte absumi quam preda facta beluis in toto consumi.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Ahune monstrum est maris, gulosius cunctis marinis beluis : praeda vivit et in crassitudine corporis sui vertitur ei quicquid comedit : unde quia stomacho caret, venter ejus, quando comedit multum extenditur et inflatur supra modum et cum amplius extendi nequit, pisces per os ejicit et hoc de facili, quia cum collo careat, sicut et ceteri pisces, os ejus contiguum est ventri. Est autem adeo crassum animal, quod quando periculum timet, pellem et carnes suas contrahens replicat et extremitates sui corporis intra se, sicut ericius abscondit, ita ut non appareant. Quod tamen aliquando sine sui detrimento non facit. Mortem enim adeo timet, quod cum periculum senserit non laxari nec abscedere bestiam, quae in insidiis latet, nequaquam caput foras extrahit, quod intra corpus suum abscondit, sed cum affligitur fame, carnes suas devorat, magis eligens in parte absumi, quam praeda facta belluis in toto consumi.

Notes de source :

1. Ahune monstrum maris est, ut dicit Aristotiles. Hoc animal omnibus marinis beluis gulosius est. Vivit preda, et quicquid comedit vertitur ei in crassitudinem corporis sui. Unde fit, ut extendatur venter eius ultra existimationem et debitam quantitatem secundum magnitudinem corporis sui. Hoc animal cum aliquod periculum timet, abscondit caput suum intra se hoc modo  : recolligit enim membra sua in se sicut ericius. Adeo enim crassum et pingue est animal, quod pellem et carnes suas contrahens replicat et abscondit intra se extremitates corporis sui, ita ut non appareant. Verumtamen hoc ipsum non facit aliquando sine detrimento sui. Mortem enim in tantum timet, ut dum sibi viderit aliquod periculum imminere, caput suum intra corpus suum abscondit, et cum senserit non laxari periculum nec abscedere bestiam, que in insidiis latet, nequaquam retrahit caput foris quod intus abscondit. Sed cum fame affligitur, carnes proprias devorat, magis eligens in parte absumi quam preda facta beluis in toto consumi.