Caput CIII
De caab et cane marino
[β] TC 6, 132sourcesCanes maris belue marine sunt, ut dicit Plinius, afflatu et hostilitate terribiles. Hostes enim, sunt omni animanti, quod eius verberibus cedit. Robustissimos habent brancos clavorum modo formatos. Corium eius canes terrestres fugat. Venantur per mare multitudinem et greges piscium instar canum in terra venantium feras, excepto quod latrare nequeunt, sed pro latratu afflatum habent horribilem. Igitur insequentes piscium greges ad loca eos angusta coartant et sic in coartatos crudeli morte grassantur. Piscatores vero notantes loca, in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hee belue difficulter multis tridentibus confici possunt.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Caab est animal marinum, habens pedes parvos respectu sui corporis, quod utique magnum est. Sunt autem pedibus vaccae similes, horum unus longus est, cartilaginosus, osse carens, quo utitur loco manus in omnibus. Per ipsum enim eradicat, quod vult et cibaria per eum accipit eaque ori suo reddit. Et cum natat in aqua spirat in ea. Sed spirando anhelitu suo aquam in corpus suum trahit, qua cum repletus fuerit, ad aerem recurrens eam rejicit et sic respirat. [β] Canis est marina bellua, terribilis et hostilis omni animanti, quod ejus verberibus cedit ; robustissimas habet branchias, clavorum modo formatas. Hi venantur per mare greges piscium, instar canum in terra feras venantium, excepto quod latrare nequeunt, sed pro latratu afflatum horribilem habent. Insequentes ergo piscium greges ad loca angusta coarctant et sic in coarctatos crudeli morte grassantur. Piscatores vero loca notantes in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hae vero belluae difficulter multis tridentibus confici possunt.
[2] Isidorus. [γ] Canis marinus a similitudine morum canis terrestris dicitur, eo scilicet quod mordeat.
[3] Avicenna. [δ] Fel canis aquae dixerunt esse venenum, de quo si quis comederit quantitatem lentis unius interficit post hebdomadam. Sed cura ejus est, ut bibatur butyrum coctum vaccinum cum gentiana romana et cinnamomo et iterum coagulum leporis.
Notes de source :
1. Caab animal marinum est, ut dicit Aristotiles, parvos habens pedes respectu corporis sui, quod utique magnum est. Pedes eius pedibus vacce similes sunt. Habet autem unum pedem longum, quo utitur loco manus in omnibus, quoniam per ipsum accipit cibaria et reddit ea ori suo, et per ipsum eradicat quod vult. Et est pes ille creatus cartilaginosus, osse carens. Cum natat in aqua, spirat in ea ; sed spirando attrahit aquam cum anhelitu in corpus suum, et cum aqua repletus fuerit, recurrens ad aerem eicit aquam, et sic respirat. |
2. Canes maris belue marine sunt, ut dicit Plinius, afflatu et hostilitate terribiles. Hostes enim, sunt omni animanti, quod eius verberibus cedit. Robustissimos habent brancos clavorum modo formatos. Corium eius canes terrestres fugat. Venantur per mare multitudinem et greges piscium instar canum in terra venantium feras, excepto quod latrare nequeunt, sed pro latratu afflatum habent horribilem. Igitur insequentes piscium greges ad loca eos angusta coartant et sic in coartatos crudeli morte grassantur. Piscatores vero notantes loca, in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hee belue difficulter multis tridentibus confici possunt. |
3. Nomina instituta sunt […] ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant. |
4. Detur in potu butyrum coctum vaccinum cum gentiana Romana et cinamomo et iterum coagulum leporis et iungatur cum oleo aromatico et subtiliet regimen. la citation d’Avicenne est lacunaire et la phrase commençant par et iterum coagulum est incomplète.