CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CVII

Item de eodem

1. [α] TC 6, 71sourcesVincent de Beauvais ne reprend qu’une petite partie de la longue notice de Thomas de Cantimpré.
[1] Ex libro de natura rerum[α] Crocodilus lingua caret : os patulum et apertum habet et hiatum, usque ad aures. Per diem in terra quiescit, adeo immobiliter, ut nisi consuetudinem eius precognoscas, mortuum illum credas. Oculis clausis dormire se similat et aves hiatu suo pabuli gratia invitat, quas ad escam descendentes perimit et transglutit. Quidem hoc animal, sicut ursam semper crescere crediderunt. Circa Nili ripas habitat, in insula gens hominum parva quidam, sed animosa, his beluis inimica : soli enim innatare flumen audent, in quo crocodili habitant saliuntque supra dorsa eorum et illos inequitant : hiantibus ergo beluis resupinato capite sessores dextra laevaque clavam in ore hiantium quasi pro freno tenent et in terram captivos agunt solaque esse voce territos evomere recenter absumpta corpora cogunt. Hoc animal avulso corde postea vivit aliquantulum, quod est utique contra naturam omnium animalium, que vitam habent a corde : hujus carnes Sarraceni manducant.
2. [β] Arist. HA, 487 a 18 MS2sourcesMansio eorum et nutrimentum est in aqua, set non recipiunt aquam intra se, inmo aerem, et pariunt extra sicut animalia que vocantur Grece andris, latius et temcheah  ; cf. aussi Arist. HA 589 a.
[γ] Arist. HA, 502 b 29 - 503 a 1 MS3sourcesEt quod illorum est quadrupes, habet duos pedes maiores et membrum simile animalis quod generat sibi simile, et habet caudam in quibusdam magnam et in quibusdam parvam. Et omnia sunt fissi pedis, multorum digitorum, et participant instrumentorum sensuum in lingua preter tenchea, que est in Egypto, quoniam lingua eius similis est lingue quorundam piscium.
[δ] Arist. HA, 503 a 6-14 MS4sourcesEt hoc animal quod diximus non habet aures, set habet foramina tantum, que sunt vie auditus, nec habet mamillas neque testiculos neque virgam aparentem extra, set intra, nec habet pilos, set per totum est squamosi corii et est acutorum dentium et distinctorum […] Thencha autem habet oculos similes occuli porcorum, et est magnorum dentium, et habet culmos. Et ipse videt in aqua visione debili et quia aqua spissior aere et visus eius extra aquam est acutus valde. Et maior mansio eius in die est super terram et in nocte in aqua, quoniam aqua est calidior de nocte quam extra aer.
[ε] Arist. HA, 612 a 21-25 MS5sourcesTemchea autem aperit os, et intrant animalia volatilia et que dicuntur tasogilo, et mundifficant eius dentes et cibantur ex illorum sordibus. Et temchea sentit iuvamentum in hoc et non nocet eis  ; et cum vult extrahere eos, movet collum, ita quod non comedat eas.
[2] Aristoteles. [β] Crocodilus in aqua conversatur, non tamen recipit aquam intra se, sed aerem et parit extra. [γ] Habet sanguinem duosque pedes majores et caudam. Omniaque talia sunt fissi pedis multorumque digitorum et participant instrumentum sensus in lingua, praeter crocodilum, cujus lingua similis est linguae quorundam piscium. [δ] Hoc etiam animal non habet aures, sed foramina tantum, que sunt viae auditus. Nec habent mammillas nec testiculos nec virgam apparentem extra, sed intra nec habet pilos, sed per totum corpus est corii squamosi. Habetque dentes magnos et acutos et distinctos, habet etiam oculos similes porcorum et habet culmos. In aqua quidem debiliter videt, quia spissior est aere. Sed ejus visus extra aquam est acutus valde. Major est ejus mansio in die super terram et nocte in aqua, quoniam aqua calidior est de nocte, quam aer extra. [ε] Unicum habet ventrem, sicut et cetera quadrupedia ovantia, ut hardon et lacertulus. Trochilos avis os ejus apertum intrat et ejus dentes mundificat illorumque sordibus se cibat. Crocodilus autem in hoc sentiens juvamentum, non nocet eis, sed cum vult eas extrahere, movet collum nec eas comedit. Solus ex animalibus sanguinem habentibus lingua caret. Nam quia est animal agreste, locum quidem linguae habet et quoniam aquosum lingua caret. Hujus squamae sunt sicut natura ossium et multis ossibus fortiores. Ideo autem commovet superiorem mandibulam tantum, quia pedes ejus cum sint parvi valde, non sunt convenientes ad accipendum et retinendum. Ideoque natura paravit ei loco pedum, duabus operationibus conveniens orificium. Item propter indigentiam pulmonis habet collum recipitque cum canna spiritum.
3. [ζ] Plin. nat.8, 896sources[…] Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. Parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione.
[η] Plin. nat.8, 917sources[…] itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles. in ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo : ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina.
[θ] Plin. nat.8, 908sourcesHunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum.
[3] Plinius libro VIII. [ζ] Crocodilus plerumque duodeviginti cubita excedit magnitudine. Ungulis hic quidem armatus contra omnes ictus cute invicta. Parit ova, que transferens extra locum illum incubat semper prae divinatione quadam, quod ad illum summo auctu eo anno Nilus aggressurus est. Nec aliud animal ex minore origine in majorem crescit magnitudinem. [η] In ventre quidem est ei mollis tenuisque cutis ideoque alvumque illius pinna cultellata, quam in dorso tamquam ad usum hujusmodi habent delphini secant. Sicque illum praedam tamquam in suo tantum amne regnantem abigunt et quanquam impares viribus astu tali perimunt. [θ] Crocodilum saturum cibo piscium et semper esculento ore in littore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia invitat adhiandum pabuli sui gratia, mox dentes ejus et intus fauces, ad hanc scabendi dulcedinem hiant. In qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon per easdem fauces, ut telum aliud immissum erodit alvum.

Notes de source :

1. Vincent de Beauvais ne reprend qu’une petite partie de la longue notice de Thomas de Cantimpré. | 

2. Mansio eorum et nutrimentum est in aqua, set non recipiunt aquam intra se, inmo aerem, et pariunt extra sicut animalia que vocantur Grece andris, latius et temcheah  ; cf. aussi Arist. HA 589 a. | 

3. Et quod illorum est quadrupes, habet duos pedes maiores et membrum simile animalis quod generat sibi simile, et habet caudam in quibusdam magnam et in quibusdam parvam. Et omnia sunt fissi pedis, multorum digitorum, et participant instrumentorum sensuum in lingua preter tenchea, que est in Egypto, quoniam lingua eius similis est lingue quorundam piscium. | 

4. Et hoc animal quod diximus non habet aures, set habet foramina tantum, que sunt vie auditus, nec habet mamillas neque testiculos neque virgam aparentem extra, set intra, nec habet pilos, set per totum est squamosi corii et est acutorum dentium et distinctorum […] Thencha autem habet oculos similes occuli porcorum, et est magnorum dentium, et habet culmos. Et ipse videt in aqua visione debili et quia aqua spissior aere et visus eius extra aquam est acutus valde. Et maior mansio eius in die est super terram et in nocte in aqua, quoniam aqua est calidior de nocte quam extra aer. | 

5. Temchea autem aperit os, et intrant animalia volatilia et que dicuntur tasogilo, et mundifficant eius dentes et cibantur ex illorum sordibus. Et temchea sentit iuvamentum in hoc et non nocet eis  ; et cum vult extrahere eos, movet collum, ita quod non comedat eas. | 

6. […] Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. Parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. | 

7. […] itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles. in ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo : ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina. | 

8. Hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum.