CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CVIII

De medicinis ex crocodilo

1. [α] Plin. nat.28, 1071sources[…] uita in aqua terraque communis. Duo enim genera eorum. Illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant […]. Idem pollere uentre exemptos lapillos adversus febrium horrores uenientis tradunt.
[β] Plin. nat.28, 1082sourcesEadem de causa Aegyptii perungunt adipe aegros suos. Alter illi similis, multum infra magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus vivit ; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore referta ; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissimam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel caligines.
[γ] Plin. nat.28, 1093sourcesInlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit ; lentigines tollit ac varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. adpa menses ciet. optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut cerussa.
[δ] Plin. nat.28, 1104sources[…] felle inunctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius praedicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva laborantes salutare tradunt, item velleribus circumdari vapore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto inlitus iis partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati sensum omnem scalpelli aufert.
[ε] Plin. nat.28, 1115sourcessanguis utriusque claritatem visus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat. corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur ischiadicis tussimque veterem sanat, praecipue in pueris, item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus pilus defluit. hic perunctos a crocodilis tuetur instillaturque morsibus. cor adnexum in lana ovis nigrae, cui nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae quartanas abigere dicitur.
[1] Idem in libro XXVIII. [α] Crocodilorum genus cui vita est in aqua et in terra communis, dentes e maxilla dextra dextro lacerto adalligati, coitus stimulare dicuntur. Canini quoque dentis arcent febres. Lapillos etiam in ventre illius exemptos adversus horrores febrium venientes pollere tradunt [β] et ob hoc Egyptii suos aegros ipsius adipe perungunt. Alter vero minor illi valde similis in terra tantummodo consistit, odoratissimis floribus vivit. Ob id ejus diligenter exquirunt intestina odore jucundo referta, crocodileam vocant oculorum vitiis cum pori succo inunctis et contra suffusiones vel caligines utilissimam. [γ] Illita quoque ex aqua tollit a facie lentigines maculasque omnes. Contraque comiciales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. Apposita quoque menstrua movet. Optima vera friabilis candidissima et levis cum teratur inter digitos fermentescens. [δ] Ceterum ejus felle inunguntur oculi ex melle contra suffusiones. Intestinis ac reliquo ejus corpore suffiri vulva laborantes tradunt salutare velleribusque circundari ejusdem infectos vapore. Corii utriusque cinis ex aceto illitus his partibus quas secari opus sit aut nidor cremati sensum omnem scalpelli aufert. [ε] Sanguis utriusque claritatem visus dat et inunctis oculorum cicatrices emendat. Corpus ipsum exempto capite ac pedibus elixum manditur ischiaticis. Et tussim veterem sanat precipue in pueris. Item lumborum dolores. Adipem habent quo tactus pilus defluit, hic perunctos a crocodilis tuetur. Cor ejus, valet ad quartanas.
2. [ζ] Diosc. 265 GV6sourcesCrocodilli terreni fimus collectus et siccus ut afronit<r>um facit. Adhibitus gratum vultum et niveum facit, maxime si albus et lenis fuerit sicut anulum et missus in aquam citius solvitur.
[2] Dioscorides. [ζ] Fimus crocodili terreni collectus et succus adhibitus gratum vultum ac niveum facit, maxime si albus ac lenis fuerit et in aqua missus cito se solverit.
3. [η] Avic. canon, 2, 2, 6097sourcesStercus stellioni et lacerti et crocodilli valet albugini oculi.
[3] Avicenna in secundo libro. [η] Stercus crocodili valet albugini oculi.

Notes de source :

1. […] uita in aqua terraque communis. Duo enim genera eorum. Illius e dextra maxilla dentes adalligati dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant […]. Idem pollere uentre exemptos lapillos adversus febrium horrores uenientis tradunt. | 

2. Eadem de causa Aegyptii perungunt adipe aegros suos. Alter illi similis, multum infra magnitudine, in terra tantum odoratissimisque floribus vivit ; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore referta ; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissimam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel caligines. | 

3. Inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum natura serpit in facie, nitoremque reddit ; lentigines tollit ac varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bibitur ex aceto mulso binis obolis. adpa menses ciet. optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa, cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut cerussa. | 

4. […] felle inunctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius praedicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva laborantes salutare tradunt, item velleribus circumdari vapore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto inlitus iis partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati sensum omnem scalpelli aufert. | 

5. sanguis utriusque claritatem visus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat. corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur ischiadicis tussimque veterem sanat, praecipue in pueris, item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus pilus defluit. hic perunctos a crocodilis tuetur instillaturque morsibus. cor adnexum in lana ovis nigrae, cui nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae quartanas abigere dicitur. | 

6. Crocodilli terreni fimus collectus et siccus ut afronit<r>um facit. Adhibitus gratum vultum et niveum facit, maxime si albus et lenis fuerit sicut anulum et missus in aquam citius solvitur. | 

7. Stercus stellioni et lacerti et crocodilli valet albugini oculi.