Caput CIX
De delphino
[1] Isidorus. [α] Delphini certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur. Vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt : nihil in mari velocius istis. Nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem preludunt in fluctibus et undarum se molibus precipites ferunt, tempestates significare videntur. Hi propriae simones nominantur.
[γ] Plin. nat.9, 223sources[…] abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.
[δ] Plin. nat.9, 234sourceslingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
[ε] Plin. nat.9, 195sourcesBranchiae non sunt ballaenis nec delphinis. […]
[2] Plinius libro IX. [β] Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo ac nisi multum infra rostrum os illi medio, paene in ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet. Sed affert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non rapiunt, que causa praecipue velocitatem illorum offendit. Nam cum fame concitati in ima vada fugientem persecuti piscem diutius continuerint spiritum, ut arcu emissi emigrant ad respirandum. Tantaque vi exiliunt plerumque navium vel vento transvolent. [γ] Abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo. Quod eo magis mirum est, si spirare in aqua nequeunt. Solent in terram erumpere incerta de causa nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula obturata. [δ] Lingua est his contra naturam aquatilium, mobilis, brevis et lata, haud differens suillae. Pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum, quam de causa simonis nomen omnes agnoscunt. [ε] His branchiae non sunt, sicunt nec balenis, ut supra dictum est.
[3] Idem in eodem. [ζ] Quae pro spina cartilaginem habent, carnosiora sunt ac resupina vescuntur, ut delphinus. Et hoc genus solum ut cete animal parit, excepta rana, nam ceteri ova pariunt.
Notes de source :
1. Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mare velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. […]. |
2. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent. |
3. […] abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa. |
4. lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari. |
5. Branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. […] |
6. Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. […] omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.