Caput CX
Idem de eodem
[1] Physiologus. Delphini oculos habent in dorso et ora in parte opposita, unde non bene praedam suam capiunt propter distortionem oris a parte oculorum. Hinc est, quod ora sua convertunt ad caelum et dorsum oculosque ad terram, ut praedam suam consequantur. Imminente tempestate ludunt apparentes in undarum superficie. Subsidium vero naufragantibus exhibuisse docentur. Feruntur etiam plorare quando capiuntur.
[2] Plinius libro X. [α] Delphini dormiunt, ita quod etiam stertentes audiuntur.
[3] Idem in libro XI. [β] Delphinus aures non habet, quem tamen audire manifestum est, nam et cantu mulcetur.
[4] Idem in libro XVIII. [γ] Delphini flatum ex qua parte veniat presagiunt, mari lascivientes et iterum aquam spargentes itemque tranquillitatem turbantes.
[5] Idem in libro VIII. [δ] Delphini quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest penna, crocodilos quamquam impares viribus, astutia tamen interimunt.
[6] Ex libro de natura rerum. [ε] Pro voce gemitus est illis humano similis et hoc quia pulmonem habent et venam asperam et eorum lingua non est absoluta nec eorum labia proveniunt vel prominent ad distinguendam vocem. Aures non habent, sed aurium loco foramen. Horum autem olfactus nec vestigia quidem habet, cum tamen sagacissime olfaciunt. Dormiunt super aquas, ut possint audiri stertere. Vivunt usque ad annos CXL. Mulcentur musica, unde arionem cytharistam in mari nautis interficere parantibus, obtinuit ab illis, ut prius cythara caveret. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum in mari se projecisset, ab uno exceptus est et ad littus provectus. Solus delphinus, ut dicit Aristoteles, inter pisces felle caret.
[η] Sol. coll.32, 268sourcesEst et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt.
[7] Solinus. [ζ] Delphines plerumque salientes vela navium transvolant et quoquo eant conjuges evagantur. Catulos edunt. Decimus mensis facit partum maturum. Contra naturam aquatilium soli linguas suas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales. Cum ira subjacet, inhorrescunt, cum animo conquieverint quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et vitales auras non nisi in aere supero respirare. Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur, nam proprie simones nominantur, voces hominis aquilonis flatu celerius hauriunt. Contra spirante austro auditus obstruuntur. Mulcentur a musica : gaudent cantibus tybiarum : et ubicunque symphonia est gregibus adventant. [η] Est autem delphini genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento ventrium subternantes secant tenera et interimunt.
Notes de source :
1. nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. |
2. haec cavernas tantum habent aurium loco praeter cartilaginea et delphinum, quem tamen audire manifestum est. |
4. […] Praesagiunt et animalia : delphini tranquillo mari lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes aquam, iidem turbato tranquillitatem . |
5. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. |
6. Vincent de Beauvais a sélectionné une partie des informations données par Thomas de Cantimpré et les a recopiées presque textuellement. Quant à ce dernier, il tenait ses informations de Pline et d’Aristote, cités dans les notes suivantes. |
7. Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo eant, coniuges evagantur. Catulos edunt ; decimus mensis maturum facit partum ; lucinam aestivus dies solvit ; uberibus fetus alunt ; teneros in faucibus receptant ; invalidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae belvae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales ; cum ira subiacet inhorrescunt ; cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aere supero recuperare. Pro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur : nam proprie simones nominantur. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt ; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus adventant. |
8. Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt.