Caput CXI
De amore delphinorum ad prolem et ad invicem
[1] Aristoteles. [α] Delphinus valde diligit filios suos et ideo longo tempore pascit eos. Solus inter pisces animal completum generat et habet mammillas lactatque foetus.
[2] Plinius libro IX. [β] Delphini coniugia vere agunt, decimo mense pariunt, aestivo tempore tantum, catulos interdum binos uberibus nutriunt. Atque etiam gestant foetus in infantia infirmos, quin et adultos diu comitantur, magna erga partum charitate, adolescunt celeriter, decem annis ad summam pervenire magnitudinem creduntur, vivunt et tricenis, quod cognitum prescissa cauda experimentum.
[3] Solinus. [γ] Delphini uberibus foetus alunt : teneros in faucibus receptant, invalidos aliquantisper prosequuntur.
[4] Ex libro de natura rerum. Delphini solo aestatis tempore pariunt. Hiberno nunquam. Mares feminis parientibus catulos devorant, sed matres cum foetibus se occultant. Diligunt enim eos tenerrime longoque tempore ducunt post se et illi sub aqua matres sequuntur. At ubi ad robur aetatis perveniunt, nisi sint validae, eas etiam matres persequuntur. Foetus eorum, ut dicit Aristoteles, cito crescunt et semper crescunt usque ad annos X sed X mensibus completis coeunt et impregnantur. [δ] Delphini parvi semper simul sunt tamquam greges et habent duos magnos delphinos custodes, quod si quis eorum mortuus fuerit, alii super scapulas eum efferunt ipsumque custodiunt, ne ab aliis piscibus comedatur, donec tempestate maris ad littus ejiciatur. Invicem enim se miro modo diligunt. Unde Plinius testante narratur, quod delphino capto a rege Charie, convenit ingens multitudo reliquorum ad portum ubi delphinus ligatus tenebatur, quibus plangentibus et quasi miserationem poscentibus, rex eum dimitti precepit. Delphinos sequitur aliorum : piscium multitudo quod scientes piscatores venantur pisces ubi illi transierunt. Si quis carnes delphini comederit et in mari lapsus fuerit, si a delphinis inveniatur statim ab eis devoratur. Si vero non comederit, super rostra eum elevantes ad terram trahunt et ab aliis piscibus defendunt.
[5] Aristoteles. [ε] Mortuo denique delphino, ceteri delphini concurrunt, ipsum circundantes in profunda deferunt atque sepeliunt, ne a piscibus comedatur.
Notes de source :
1. […] et quando formabitur filius, extra fiet animal, sicut homo et alia animalia generantia animalia. Arist. HA 566 b 16-26 MS : Et delfin et kokane habent lac et lactant fetus et cubant eos, dum sunt parvi. Et pulli delfinorum crescent cito et complentur in magnitudine in decennio. Et impregnatur per decem menses et parit in estate, non alio tempore, et ambulat sub pelago. Et seq<un>tur ipsum sui pulli magno tempore, quoniam hoc animal diligit suos pullos magno tempore et est longe vite. Aristote décrit encore ailleurs le dauphin comme un vivipare qui allaite ses petits : cf. Arist. HA 504 b 21-26 ; Arist. HA 521 b 24. |
2. vagantur fere coniugia ; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutrunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos ; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate. adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. |
3. uberibus fetus alunt ; teneros in faucibus receptant ; invalidos aliquantisper prosecuntur. |
4. Le texte de Thomas de Cantimpré est cité presque à l’identique. Concernant ces informations, cf. Plin. nat. 9, 33, et Arist. HA 631 a 11-15. |
5. Et ia<m> videba<n>tur multi delfini magni et parvi simul, et ha<be>bant duos custodes. Et post modicum tempus moriebatur unus parvus et alii afferebant eum super spatulas usque ad profundum, et deinde ascendebant. Et hoc fecerunt multocies custodiendo ipsum, ne comederetur ab aliis piscibus. Cf. aussi Plin. nat. 9, 33.