Caput CXIV
De dracone marino
[1] Isidorus. [α] Draco marinus in branchiis aculeos habet ad caudam spectantes. Qui dum praecusserit, quaqua ferit, venenum fundit : unde et vocatus est.
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Draco marinus est monstrum crudelitate horridum instar draconis terrestris in longitudine extenditur, alis caret, caudam habet tortuosam, caput secundum magnitudinem corporis parvum, sed hiatum oris horridum, squamas et cutem duram. Pinnas autem habet pro alis, quibus utitur in natando, uno impetu magna maris spacia transcurrit et hoc potius robore virium quam remigiis pinnarum. Pestifer est omnibus et etiam piscibus morsus ejus. Mortem enim infert. Cinis autem ossium ejus dolores dentium sanat.
[3] Plinius libro IX. [γ] Draco marinus captus et immissus in arenam cavernam sibi rostro mira celeritate excavat.
[4] Idem in libro XXVII. [δ] Absinthium adversatur draconi marino.
[5] Idem in libro XXXII. [ε] Carnes etiam stellae marinae valent contra marini draconis ictus impositae. Imponuntur quoque contra eum salsamenta ex aceto.
[6] Idem. [ζ] Draco marinus ad spinae suae qua ferit venenum, ipse prodest impositus.
[θ] Avic. canon, 4, 6, 3, 558sourcesDe morsu draconis marini : Dixerunt liniatur morsus eius cum sulfure et aceto et dixerunt conferunt ei adeps crocodili emplata et piscis nominatus tricla et plumbum cum fricatum super ipsum iuuatur eo. Et medicine quas scribemus in capitulo rutele et prope tyriaca prima et albedarungi bibitum et emplestratum confert ei.
[7] Avicenna in IV canone. [η] Morsus draconis marini similiumque magni corporis serpentium curatur, inquantum est ulcus tantum, non inquantum est venenum, de quo sit curandum. [θ] Draconis quidem marini morsus, ut dixerunt, liniatur cum sulphure et aceto. Conferunt ei adeps crocodili emplastratus et plumbum fricatum super ipsum.
[κ] Avic. canon, 2, 2, 210sourcesDe apsinthio. […] Confert antique et proprie eius succus sicut siccus eupatoris. Confert morsui draconis marini.
[λ] ?11sourcesNous n’avons rien trouvé chez Avicenne sur la céruse d’étain.
[8] Idem in libro II. [ι] Draco marinus, ut ait Galenus, finditur et ponitur super morsum suum et confert. [κ] Succus etiam absinthii confert ejus morsui. [λ] Stagni quoque cerusa confert super puncturam ejus confricata.
Notes de source :
1. Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit [unde et vocatus].. |
2. Draco maris monstrum est crudelitate horridum. Instar draconis terrestris in longitudinem extenditur, sed alis caret. Caudam tortuosam habet, caput secundum magnitudinem corporis parvum, sed hyatum oris horridum. Squamas et cutem duram habet. Pestifer est piscibus et ceteris animalibus maris. Nam piscis vel animal quod momorderit, moritur. Ipsum etiam hominem si quando vulneraverit, non evadet. Pinnas habet pro alis, quibus utitur in natando. Transcurrit magna maris spatia uno impetu, et hoc potius robore virium quam remigiis pinnarum. […] Dentium dolores sanat cinis ossium eius. |
3. rursus draco marinus, captus atque inmissus in harenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat. |
4. Aduersatur fungis ex aceto, item uisco, cicutae ex uino et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. La description des différentes espèces d’absinthe et des remèdes dans lesquels elles figuraient commence en Plin. nat. 27, 45 (Absinthii genera plura sunt…) et se poursuit jusqu’en Plin. nat. 27, 52. On trouve les mêmes informations dans Diosc. 33 GV. |
5. […] draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum [stellarum marinarum] inpositis, item araneorum morsus sanantur. Inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi[morsum] […]. Et contra draconem marinum ex aceto inponuntur. |
6. Draco quidem marinus ad spinae suae, qua ferit, uenenum ipse inpositus uel cerebro poto prodest. |
7. De speciebus serpentum qui nocent cum mordent per vulnus non per venenum de quo sit curandum et sunt serpentes magnorum corporum valde. Avic. canon 4, 6, 3, 53 : […] et dico quod iam verificatum est quod in regionibus aliis ab India sunt dracones magni valde. Et dixerunt cura eorum est cura ulcerum malorum tantum. |
8. De morsu draconis marini : Dixerunt liniatur morsus eius cum sulfure et aceto et dixerunt conferunt ei adeps crocodili emplata et piscis nominatus tricla et plumbum cum fricatum super ipsum iuuatur eo. Et medicine quas scribemus in capitulo rutele et prope tyriaca prima et albedarungi bibitum et emplestratum confert ei. |
9. De dracone marino. Draco marinus. Operationes et proprietates. Inquit Galienus, scinditur et ponitur super morsum suum et confert. |
10. De apsinthio. […] Confert antique et proprie eius succus sicut siccus eupatoris. Confert morsui draconis marini. |
11. Nous n’avons rien trouvé chez Avicenne sur la céruse d’étain.