Caput CXV
De equo marino et equonilo et equo fluminis
[1] Isidorus. [α] Equi marini vocati sunt, eo quod prima parte equi sunt postrema vero solvuntur in piscem.
[γ] TC 6, 193sourcesEquonilus, ut dicit Michael, in flumine Nili monstrum est ingens et ferocissimum, in Nilo flumine habitans. Crura et pedes et ungues ut cocodrillus habet, sed multo maiora. Humanarum mortium cupidissimum est. Nam cum navis illi in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel aliquando inclinatam mergit. Unde fit, ut in locis quibus habitat, hominum multitudinem immanem perdat. Sed hoc bonum mundo datur, quod hec belua rarissime invenitur. Nullis instrumentis capi posset, nisi tantum reti ferreo ex catenis, quod apud Damascenos in hoc opus mira arte fabricatum est. Captum vero malleis tantum ferreis occiditur. Pellis eius unius cubiti spissitudinem habere dicitur tanteque esse duritie, ut nullo iaculo vel armatura possit penetrari.
[δ] TC 6, 204sourcesEquus fluminis, ut dicit Aristotiles, monstrum est in orientalibus partibus forma mirabili. In terra et in aquis equaliter manere potest. Habet autem crines ut equus. Pedes eius fissi sunt, et habet sotulares ut vacca, et est sublimis , et habet ut porcus, et hinnit ut equus. Corium eius valde grossum, et interiora eius ut equi. Magnitudo autem eius ut est.
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Equus marinus est monstrum fortissimum, nihil extra aquam potest, ut dicit Aristoteles, sed statim ut aquarum caruerit natura, carebit et vita. Aliorum piscium carnibus vivit. In pugna crudele est, sed hominem timet et contra eum patiri bello formidat, [γ] equonilus, ut dicit Michael, monstrum est ingens ac ferocissimum, in Nilo habitans. Crura pedes et ungues habet, ut crocodilus, sed multo majora. Humanarum mortium cupidissimum est : nam cum ei navis in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel inclinatam aliquando mergit. Unde in locis in quibus habitat immanis multitudo hominum perditur per eum, sed hoc malum rarissime invenitur. Nullis capi posset instrumentis nisi reti ferreo ex catenis apud Damascenos in hoc opus fabricato. Captum quoque melleis tantum ferreis occiditur, pellis ejus unius cubiti spissitudinem habere dicitur tanteque esse duritiae, ut nullo jaculo et armatura penetrari possit. [δ] Equus fluminis, ut dicit Aristoteles, est monstrum in oriente, forma mirabili, sublimis facie. Crines habet ut equus, pedes fissos et sotulares, ut vacca, caudam ut porcus. Corium ejus valde crassum est : interiora ejus, ut equi : magnitudo autem ut asini : hinnit ut equus, in terra et in aquis aequaliter manere dicitur.
Notes de source :
1. Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema soluuntur in piscem. […] Equi marini prima parte equi sunt, postrema resoluuntur in pisces ; Serv. georg. 4, 389 : eosdem et pisces et equos dicit. |
2. Equus maris monstrum est magnum ac forte multum. Hoc monstrum contra omnia fere marina monstra fortissimum est, nichilque extra aquam potest, ut dicit Aristotiles ; sed statim ubi natura caruerit aquarum, carebit et vita. Partim formam equi habet, et hoc in superioribus. Posterior vero pars eius terminatur in piscis naturam. Vivit carnibus aliorum piscium. In pugna crudele est ; sed hominem timet et contra eum partiri bella formidat. |
3. Equonilus, ut dicit Michael, in flumine Nili monstrum est ingens et ferocissimum, in Nilo flumine habitans. Crura et pedes et ungues ut cocodrillus habet, sed multo maiora. Humanarum mortium cupidissimum est. Nam cum navis illi in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel aliquando inclinatam mergit. Unde fit, ut in locis quibus habitat, hominum multitudinem immanem perdat. Sed hoc bonum mundo datur, quod hec belua rarissime invenitur. Nullis instrumentis capi posset, nisi tantum reti ferreo ex catenis, quod apud Damascenos in hoc opus mira arte fabricatum est. Captum vero malleis tantum ferreis occiditur. Pellis eius unius cubiti spissitudinem habere dicitur tanteque esse duritie, ut nullo iaculo vel armatura possit penetrari. |
4. Equus fluminis, ut dicit Aristotiles, monstrum est in orientalibus partibus forma mirabili. In terra et in aquis equaliter manere potest. Habet autem crines ut equus. Pedes eius fissi sunt, et habet sotulares ut vacca, et est sublimis , et habet ut porcus, et hinnit ut equus. Corium eius valde grossum, et interiora eius ut equi. Magnitudo autem eius ut est.