CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXVI

De felco et foca et galata

1. [] TC 6, 221sourcesHelcus animal marinum est, ut dicit Liber rerum, vitulus scilicet appellatum. Pilosam habet cutem albis nigrisque distinctam maculis. De hoc autem animali illud mirabile fertur, quod ipso mortuo et excoriato pilus in pelle quodam naturali instinctu ubicumque fuerit prout mare se habet, se habet et pilus. Nam et si turbatum mare exsurrexerit in fluctus, similiter et pilus erectus exsurgit. Si vero mare pacificatum fuerit, sternitur in planum pilus  : sic deprehenditur status maris in re insensata et morticina. Plinius  : Hic parit in terra pecudum more. Parit nunquam geminis plures. Educat fetus et mammis lactat nec ante duodecim dies deducit in mare. Interficiuntur difficiliter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus est. Nullum animal graviori sompno premitur. Unde dextris pinnis, quibus utuntur in mari, vim sompniferam inesse dicunt, in sompno subditas capiti.
[1] Ex libro de natura rerum. Felcus, qui et vitulus marinus appellatur, cutem habet pilosam, albi nigrisque maculis distinctam. In terra pecudum more parit et numquam geminis plures educat. Foetus etiam lactat mammis nec ante XII diem in mare deducit ; his in sono mugitus est. Nullum animal graviori somno premitur : unde dextris pinnis quibus utuntur in mari, vim somniferam inesse dicunt, si cujusquam capiti subdantur. Difficulter autem, nisi capite eliso, interficiuntur. De hoc etiam animali illud mirabile fertur, quod eo mortuo et excoriato pilus in pelle ubicunque fuerit, naturali quodam instinctu prout mare se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexit et pilus similiter erectus exurgit. Si vero mare pacificatum fuerit : pilus in planum sternitur : sicque, maris status in re insensata et morticina deprehenditur.
2. [] Isid. orig.12, 6, 92sourcesBocas dicunt esse boues marinos, quasi boacas.
[2] Isidorus. Focas, dicunt esse boves marinos, quasi boacas.
3. [α] TC 6, 233sourcesFocha bos marinus, ut dicit Experimentator, animal fortissimum est in suo genere. Non mutat de facili locum suum, sed sic semper manet in loco, ubi eum natura condiderit. Animal animosum et iracundum est, nec tamen ad alia animantia, sed suis domesticis. Aristotiles  : Pugnat enim semper cum femina sua, quoadusque interficiat eam. Interfectam vero eicit a loco et superducit aliam. Nec sic cessat superducere feminas, quoadusque contingat eum propria morte defungi vel a femina sua superatum interimi. Huius pernicie emuli filii vivunt rapina.
[3] Ex libro de natura rerum. [α] Foca bos est marinus, animal, scilicet in suo genere fortissimum, animosum et iracundum, non tantum ad alia animantia, sed etiam ad sua domestica. Semper enim cum femina sua pugnat, donec eam interficiat. Interfectam autem a loco ejicit et sic aliam superducit nec sic cessat eas feminas superducere, donec eum contingat propria morte defungi vel a femina sua superatum interimi. Nec mutat locum suum de facili, sed illic semper manet, ubi eum natura condiderit, hujus pernicie aemuli filii rapina vivunt.
4. [β] Diosc. 172 GV4sourcesCoagulus foce marine similem castoreo habet uirtutem. Epilenticis prodest bibitus. Mulieribus stericis, id est prefocationibus, maxime prodest. Probatur uero sic si uero de foce coagulus est. Accipe coagulum agni et solue in aqua et dimitte una hora ut se digerat. Postea uero in ipsa aqua perfunde coagulum foce et si ipsa aqua accepta se soluerit, uerus non est, quia uerus accepta aqua non se soluit.
[4] Dioscorides. [β] Coagulum focae marinae virtutem habet castoreo similem. Epilepticis prodest. Mulierum quoque stericis, id est praefocationibus matricis bibitum valet. Probatur autem sic utrum de foca sit coagulum, si coagulum agni solutum in aquam una hora dimittatur nec se digerat et post haec aqua ipsa coagulum focae perfundatur. Nam si ea accepta solvatur verum non est. Verum enim accepta aqua non se solvit.
5. [γ] TC 6, 255sourcesGalalca monstrum est marinum, ut dicit Aristotiles, quod extra morem omnium animalium consuetudinem habet. Hoc animal cum senserit fetus suos in alvo vivere, extrahit eos de ventre suo, non expectans debitum tempus pariendi. At ubi fetus extraxerit, si quidem ad vitam maturos eos invenerit, relinquit foris. Sin autem, reponit eos in matricem et sibi reddit, ut foveat.
[5] Ex libro de natura rerum. [γ] Galata extra morem omnium animalium, cum foetus in alvo suo vivere senserit, illos extrahit. Et siquidam eos ad vitam maturos invenerit, foris relinquit. Sin autem, eos in matricem, ut foveantur reponit.

Notes de source :

1. Helcus animal marinum est, ut dicit Liber rerum, vitulus scilicet appellatum. Pilosam habet cutem albis nigrisque distinctam maculis. De hoc autem animali illud mirabile fertur, quod ipso mortuo et excoriato pilus in pelle quodam naturali instinctu ubicumque fuerit prout mare se habet, se habet et pilus. Nam et si turbatum mare exsurrexerit in fluctus, similiter et pilus erectus exsurgit. Si vero mare pacificatum fuerit, sternitur in planum pilus  : sic deprehenditur status maris in re insensata et morticina. Plinius  : Hic parit in terra pecudum more. Parit nunquam geminis plures. Educat fetus et mammis lactat nec ante duodecim dies deducit in mare. Interficiuntur difficiliter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus est. Nullum animal graviori sompno premitur. Unde dextris pinnis, quibus utuntur in mari, vim sompniferam inesse dicunt, in sompno subditas capiti. | 

2. Bocas dicunt esse boues marinos, quasi boacas. | 

3. Focha bos marinus, ut dicit Experimentator, animal fortissimum est in suo genere. Non mutat de facili locum suum, sed sic semper manet in loco, ubi eum natura condiderit. Animal animosum et iracundum est, nec tamen ad alia animantia, sed suis domesticis. Aristotiles  : Pugnat enim semper cum femina sua, quoadusque interficiat eam. Interfectam vero eicit a loco et superducit aliam. Nec sic cessat superducere feminas, quoadusque contingat eum propria morte defungi vel a femina sua superatum interimi. Huius pernicie emuli filii vivunt rapina. | 

4. Coagulus foce marine similem castoreo habet uirtutem. Epilenticis prodest bibitus. Mulieribus stericis, id est prefocationibus, maxime prodest. Probatur uero sic si uero de foce coagulus est. Accipe coagulum agni et solue in aqua et dimitte una hora ut se digerat. Postea uero in ipsa aqua perfunde coagulum foce et si ipsa aqua accepta se soluerit, uerus non est, quia uerus accepta aqua non se soluit. | 

5. Galalca monstrum est marinum, ut dicit Aristotiles, quod extra morem omnium animalium consuetudinem habet. Hoc animal cum senserit fetus suos in alvo vivere, extrahit eos de ventre suo, non expectans debitum tempus pariendi. At ubi fetus extraxerit, si quidem ad vitam maturos eos invenerit, relinquit foris. Sin autem, reponit eos in matricem et sibi reddit, ut foveat.