CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXVII

De karabo et kilone

1. [α] TC 6, 311sourcesKarabo est monstrum magni maris, quod Gabari dicitur. Sicut dicit Aristotiles, huius generis monstra inter se fortissime pugnant velut arietes muniuntque se multitudine sociorum partes adverse. Unde frequenter visi sunt ambulare sicut greges ad invicem bella partiri. Fiunt autem quatuor de causis bella in animantibus. Est prima causa naturalis superbia, que in omni animante dominatur. Secunda causa est, propter quam dimicant, cibus, tertia coitus, quarta fetus. Pro fetibus enim inter se dimicant diversi generis animalia sicut gallina cum milvo et anseres cum cornice.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Karabos stercore vivit et luto : foedaturque cibo, propter hoc animal ponderosum est : caudam habet latam. Et ideo quando pugnat leviter se vertit. Hujus enim generis monstra fortissime pugnant inter se, velut arietes muniuntque se multitudine sociorum adversae partes : unde frequenter visi sunt ambulare sicut greges ad invicemque bella partiri. Fiunt autem in animalibus bella quatuor de causis, scilicet propter naturalem superbiam, propter cibum, propter coitum, propter foetum : sicut gallina propter foetum cum corvo pugnat et anser cum cornice.
2. [β] Arist. HA, 523 b 5-8 MS2sourcesLa source du passage est Aristote (Arist. HA 523 b 6-12 MS)  : Et est etiam aliud genus quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra  ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem ut karabo et cancer.
[γ] Arist. HA, 590 b 19 MS3sourcesAccipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer.
[γ] Arist. HA, 490 a 2 MS4sourcesMoventur [locustae] cum sua cauda motu veloci sicut motus alarum suarum.
[γ] Arist. HA, 549 b 24-27 MS5sourcesHalkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bonae carnis, et post est malae carnis. Et istud genus exuit spolium in vere, sicut serpens, cum ponit subito, cancer vero et karabo similiter.
[γ] Arist. HA, 549 a 15-19 MS6sourcesAnimal vero mollis testae, sicut carabo, coit et impregnatur, et sunt in eo ova per tres menses, deinde ovat et crescunt illa ova sicut vermes.
[2] Aristoteles. [β] Karabos sicut et cancer sanguinem non habet : durum habet extra et molle intra nec est nutribile illud durum, imo recipit ignem. [γ] Accipit autem pisces, sicut cancer in profundo maris cum duobus labiis suis eosque in duas partes dividit et ad os suum ducit. Item karabos et omnia que testim mollem habent, per capita sua natant. Karabos ex piscibus durae carnis movetur cum cauda sua motu veloci, sicut motu alarum suarum. Est autem genus quoddam ex quo generatur karabos quod est bonae carnis antequam ova ponat, postea vero malae. Hoc genus exuit spolium in vere, sicut serpens. Ita cancer et karabos senectutem exuunt et quae mollis testae sunt. Marinum animal mollis testae karabo coit et impregnatur et malachiae similiter accidit. Karabos et sibi simile in genere, scilicet animal mollis testae, ovant coitu. Similiter est generatio malachiae, ut sepia et sibi simile. Maresque karabo tantum custodiunt ova. Malachia autem ovat extra et mas ejicit super feminas sperma, sicut mares piscium super ova.
3. [δ] Arist. HA, 590 b 27-29 MS7sourcesCette précision ne figure pas chez Thomas de Cantimpré mais chez Aristote  : Et quando non timuerit, ambulat naturaliter ad anterius et ejicit cornua ad unum latus. Et cum timuerit, retrocedet.
[ε] TC 6, 308sourcesKylion animal marinum est satis mirabile, ut dicit Aristotiles, in quo natura vel errasse creditur vel usus sui ordinem immutasse. Sed absit, quod errasse credatur natura : cuncta enim bene disposuit et unicuique rei creavit quod rectum et iustum est. Revera cum omnibus animantibus terre, tam parvis quam magnis, epar in dextro, splen vero posuerit in sinistro, in kylione tamen splen in dextro, epar vero posuit in sinistro.
[3] Ex libro de natura rerum. [δ] Karabo secundum Aristotelem est piscis, qui quando timet retrocedit, quando vero non timet ambulat ad anterius naturaliter. [ε] Chylon est animal marinum, quod contra naturae communis ordinem habet hepar in sinistro, splen in dextro. Nam in omnibus animantibus terrae magnis et parvis est econverso.

Notes de source :

1. Karabo est monstrum magni maris, quod Gabari dicitur. Sicut dicit Aristotiles, huius generis monstra inter se fortissime pugnant velut arietes muniuntque se multitudine sociorum partes adverse. Unde frequenter visi sunt ambulare sicut greges ad invicem bella partiri. Fiunt autem quatuor de causis bella in animantibus. Est prima causa naturalis superbia, que in omni animante dominatur. Secunda causa est, propter quam dimicant, cibus, tertia coitus, quarta fetus. Pro fetibus enim inter se dimicant diversi generis animalia sicut gallina cum milvo et anseres cum cornice. | 

2. La source du passage est Aristote (Arist. HA 523 b 6-12 MS)  : Et est etiam aliud genus quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra  ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem ut karabo et cancer. | 

3. Accipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer. | 

4. Moventur [locustae] cum sua cauda motu veloci sicut motus alarum suarum. | 

5. Halkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bonae carnis, et post est malae carnis. Et istud genus exuit spolium in vere, sicut serpens, cum ponit subito, cancer vero et karabo similiter. | 

6. Animal vero mollis testae, sicut carabo, coit et impregnatur, et sunt in eo ova per tres menses, deinde ovat et crescunt illa ova sicut vermes. | 

7. Cette précision ne figure pas chez Thomas de Cantimpré mais chez Aristote  : Et quando non timuerit, ambulat naturaliter ad anterius et ejicit cornua ad unum latus. Et cum timuerit, retrocedet. | 

8. Kylion animal marinum est satis mirabile, ut dicit Aristotiles, in quo natura vel errasse creditur vel usus sui ordinem immutasse. Sed absit, quod errasse credatur natura : cuncta enim bene disposuit et unicuique rei creavit quod rectum et iustum est. Revera cum omnibus animantibus terre, tam parvis quam magnis, epar in dextro, splen vero posuerit in sinistro, in kylione tamen splen in dextro, epar vero posuit in sinistro.