CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXVIII

De kolki

1. [α] Arist. HA, 501 a 21-24 MS1sourcesAnimal vero marinum quod dicitur koki habet dentes omnes acutos et etiam ponet unum supra alium sicut suum genus diversaretur a generibus piscium. Quoniam pisces habent dentes acutos omnes et non est in istis animal habens duas acies dentium.
[1] Aristoteles. [α] Kolki est marinum animal habens dentes acutos et etiam ponit unum super alium. Sic enim genus suum diversatur a generibus piscium, quia pisces habent quidam dentes acutos et non est in eis animal duas habens acies dentium.
2. [2] Actor. Kolki ipse est felcus, de quo dictum est paulo supra idemque vitulus marinus, de quo dicetur infra.
3. [β] TC 6, 292sourcesManet autem in terra sicut in mari. In aquis spirare non valet. Dormit prope mare super terram, et ibi maior pars mansionis sue est. Ibi parit fetus suos. Parit autem duos vel tres. In partu exit cum fetu secundina, et partus eius exit omni tempore sicut hominis. Transacto autem die duodecimo post partum sequitur fetus matrem suam ad mare et hoc in die multotiens et hac de causa, ut assuescat fetus marinis aquis. Habet autem hoc animal mamillas, unde lactet fetus suos. Cartilaginosi corporis est ut sepia et ossa minus robusta debito sunt, unde fit, ut infirmatis cruribus aliquando vix ambulare possit et se in pedibus sustentare. Ambulatio vero eius ex vigore spiritus potius et levitate corporis est quam ex virtute. Difficiliter interimi potest nisi cum malleis. Vox eius sicut vox tauri est, et hoc maxime cum interficitur. Natura femine koki sicut natura mulieris est, et in ventre eius invenitur virga formata ad coitum. Dentes habet acutos valde, caudam parvam ut cervus, renes ut vacca. In ventre eius sanguis non est, et hec est ratio  : due vene, que procedunt sub renes, ramificantur in eis et non perveniunt usque ad ventrem  ; et ideo venter huius animalis caret sanguine. Cetera vero membra corporis sanguinem habent, qui nunquam ingelatur. Quatuor pedes habet hoc animal, et habent inflexiones, digiti quinque in utroque pede, et figura pedis est figura caude piscium.
[3] Ex libro de natura rerum[β] Kolki est animal in terra, sicut in mari manens : cartilaginosum habet corpus, ut sepia. Ossaque minus debito robusta : unde fit ut prae infirmitate crurium aliquando vix ambulare possit seque in pedibus sustentare. Ambulatio ergo ipsius est potius ex vigore spiritus et levitate corporis quam ex virtute. Dentes habet acutos valde, caudam parvam, ut cervus, renes ut vacca. Venter ejus sanguine caret, quia duae venae, quae ramificantur super renes, usque ad ventrem in eis non perveniunt. Cetera vero corporis membra sanguinem habent, qui nunquam ingelatur : hoc animal habet quatuor pedes et habent inflexiones digiti quinque in utroque pede : figuraque pedis est, ut cauda piscis. In aquis spirare non valet, dormit autem prope mare super terram ibique fetus suos parit duos aut tres. Transacto vero die XII post partum sequitur foetus matrem suam ad mare et hoc multotiens in die, ut aquis marinis assuescat. Hoc animal mammillas habet, unde foetus lactet. Vox ejus est sicut tauri maximeque cum interficitur, difficulter autem interimi potest, nisi cum malleis.

Notes de source :

1. Animal vero marinum quod dicitur koki habet dentes omnes acutos et etiam ponet unum supra alium sicut suum genus diversaretur a generibus piscium. Quoniam pisces habent dentes acutos omnes et non est in istis animal habens duas acies dentium. | 

2. Manet autem in terra sicut in mari. In aquis spirare non valet. Dormit prope mare super terram, et ibi maior pars mansionis sue est. Ibi parit fetus suos. Parit autem duos vel tres. In partu exit cum fetu secundina, et partus eius exit omni tempore sicut hominis. Transacto autem die duodecimo post partum sequitur fetus matrem suam ad mare et hoc in die multotiens et hac de causa, ut assuescat fetus marinis aquis. Habet autem hoc animal mamillas, unde lactet fetus suos. Cartilaginosi corporis est ut sepia et ossa minus robusta debito sunt, unde fit, ut infirmatis cruribus aliquando vix ambulare possit et se in pedibus sustentare. Ambulatio vero eius ex vigore spiritus potius et levitate corporis est quam ex virtute. Difficiliter interimi potest nisi cum malleis. Vox eius sicut vox tauri est, et hoc maxime cum interficitur. Natura femine koki sicut natura mulieris est, et in ventre eius invenitur virga formata ad coitum. Dentes habet acutos valde, caudam parvam ut cervus, renes ut vacca. In ventre eius sanguis non est, et hec est ratio  : due vene, que procedunt sub renes, ramificantur in eis et non perveniunt usque ad ventrem  ; et ideo venter huius animalis caret sanguine. Cetera vero membra corporis sanguinem habent, qui nunquam ingelatur. Quatuor pedes habet hoc animal, et habent inflexiones, digiti quinque in utroque pede, et figura pedis est figura caude piscium.