Caput CXIX
De Leviathan et ludolachra et loligine
[β] TC 6, 322sourcesLuligo monstrum est marinum, sicut Adelinus dicit, adeo mirabile, ut naturam in hoc lusisse certius credas, que hoc creavit omnibus fere marinis beluis preferendum. Hoc enim animal squamosum cute cum gregibus piscium scrutatur profunda maris. Cum vero aquas maris fastidierit, elevat se cum alis pennigeris, quas illi in hoc natura dedit, et cum volucribus scandit ethera. Verumptamen elevatum in aera monstrum istud ventorum flatus sustinere non potest, sed post modicum ubi ventis concutitur obviis, ad aquas redire cogitur et relabitur in profundum.
[1] Ex libro de natura rerum. Leviathan est piscis serpentinus, de quo scilicet inferius dicetur in tractatu de serpentibus. [α] Ludolachra est animal natura et forma mirabile, duas habens alas in facie, duas in dorso, quibus mira velocitate nititur, quocunque voluntas eam impulerit. [β] Loligo est monstrum in quo natura lusisse videtur. Nam cute squamosum : cum gregibus piscium maris profunda scrutatur. Cum autem aquas fastidierit, levat se cum alis pennigeris quas in hoc illi natura dedit et cum volucribus aethera scandit. Sed quia flatus ventorum sustinere non potest : post modicum ubi ventis concutitur, ad aquas redire cogitur et in profundum relabitur.
[δ] Plin. nat.9, 844sourcesloligo etiam uolitat extra aquam se efferens.
[ε] Plin. nat.9, 1645sourcessepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. Lolligines in alto conserta oua edunt ut sepiae. Il y a confusion entre les termes conserta et conseruata.
[ζ] Plin. nat.9, 1586sourcessepiae et lolligines [coeunt] linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes ; ore et pariunt. Aristote (Arist. HA 541 b 12-18 MS) est plus précis : Sepiae vero et conidez involvuntur et ponunt ora contra os et involvuntur pedes, et tunc natabunt econtrario ei natationi qua natabant prius. Et declinatio unius eorum est ad posterius et alterius ad os. Deinde ovant ex parte quae dicitur pomum. Et quidam homines fingunt quod coitus eorum est etiam per ipsum.
[η] Plin. nat.9, 937sourcesL’indication est donnée par Pline : In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, sepiae binum) et vient d’Aristote (Arist. HA 524 a 20 MS) : corpus eius est quasi quinque cubitorum. L’addition de 1536, sepe (pour saepe) binum, qui reprend Pline, est rendue fautive par la confusion sepie / sepe.
[2] Plinius libro IX. [γ] Loligo est piscis mollis sanguine carens, sicut et sepia, pediculis octonis. Caput habet sicut et sepia inter ventrem et pedes. Sepiae et loligini pedes duo ex his longissimi sunt et asperi, quibus ad ora cibos admovent et in fluctibus se velut anchoris stabiliunt. [δ] Loligo etiam volitat extra aquam se efferens. [ε] Sepia quidem in terreno parit inter arundines : ac in alto conservata edunt loligines. [ζ] Item loligines sicut et sepiae coeunt linguis, brachia inter se componentes et in contrarium natantes, ore quoque pariunt. [η] Loligines etiam in littore carteiae mirae magnitudinis sunt, sed in mari nostro quinque cubitorum nec ossa nec spinas habent.
[3] Idem in libro XXVIII. [θ] Loligo volans signum est tempestatis.
[4] Isidorus. [ι] Tradunt in oceano Mauritaniae tantam multitudinem loliginum ex aqua evolare, ut etiam naves demergere possint.
[5] Physiologus. [κ] Loligo capitur aliquando V cubitorum. Caput habet inter pedes et ventrem. Ultra duos annos rara est earum vita. Aliquod earum genus asperrimum est, que pugnaturae turmis se munientes stabiliunt.
Notes de source :
1. Ludolacra animal marinum est natura et forma, ut dicit Aristotiles, valde mirabile. Alas quatuor habet ita dispositas : duas habet in facie et duas in dorso, quibus mira velocitate nititur de loco ad locum, quocumque ipsum voluntas impulerit. |
2. Luligo monstrum est marinum, sicut Adelinus dicit, adeo mirabile, ut naturam in hoc lusisse certius credas, que hoc creavit omnibus fere marinis beluis preferendum. Hoc enim animal squamosum cute cum gregibus piscium scrutatur profunda maris. Cum vero aquas maris fastidierit, elevat se cum alis pennigeris, quas illi in hoc natura dedit, et cum volucribus scandit ethera. Verumptamen elevatum in aera monstrum istud ventorum flatus sustinere non potest, sed post modicum ubi ventis concutitur obviis, ad aquas redire cogitur et relabitur in profundum. |
3. Mollia sunt lolligo, sepia, polypus et cetera generis eius. His caput inter pedes et uentrem, pediculi octoni omnibus. Sepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi sunt et asperi, quibus ad ora admouent cibos et in fluctu se uelut ancoris stabiliunt. |
4. loligo etiam uolitat extra aquam se efferens. |
5. sepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. Lolligines in alto conserta oua edunt ut sepiae. Il y a confusion entre les termes conserta et conseruata. |
6. sepiae et lolligines [coeunt] linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes ; ore et pariunt. Aristote (Arist. HA 541 b 12-18 MS) est plus précis : Sepiae vero et conidez involvuntur et ponunt ora contra os et involvuntur pedes, et tunc natabunt econtrario ei natationi qua natabant prius. Et declinatio unius eorum est ad posterius et alterius ad os. Deinde ovant ex parte quae dicitur pomum. Et quidam homines fingunt quod coitus eorum est etiam per ipsum. |
7. L’indication est donnée par Pline : In nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, sepiae binum) et vient d’Aristote (Arist. HA 524 a 20 MS) : corpus eius est quasi quinque cubitorum. L’addition de 1536, sepe (pour saepe) binum, qui reprend Pline, est rendue fautive par la confusion sepie / sepe. |
8. lolligo uolitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena saburrantes tempestatis signa sunt ; Plin. nat. 32, 14 : Lolligo, quotiens cernatur extra aquam uolitans, tempestates nuntiari (ou mutari selon les éditions). |
9. Lulligo. Tradunt in oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum euolare ex aqua ut etiam naues demergere possint. |
10. Cette précision ne figure pas dans le Physiologus, dans lequel la loligo n’est pas mentionnée. Vincent de Beauvais reprend des phrases de Thomas de Cantimpré, mais pas toutes, et dans le désordre.