CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XII

De mansione piscium in aqua vel terra

1. [α] Arist. HA, 487 a 14 MS1sourcesDe istis ergo dicemus, quod quedam sunt aquosa et quedam agrest<i>a. Et aquosa dicuntur duobus modis, aut quia eorum mansio est in aqua et <est> suum nutrimentum, et recipiunt aquam in interius eorum et evomunt ipsam, et quando carent ipsa[m], nequeunt vivere, sicut accidit pluribus piscibus ; aut <quia> mansio eorum [aut] et nutrimentum est in aqua, set non recipiunt aquam intra se, inmo aerem,
[β] Arist. HA, 487 b 1 MS2sources[…] et recipiunt aquam maris in interius eorum, non gustant aliquid de agresti. Et quedam animalia vivunt in aqua ; deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra, […]
[γ] Arist. HA, 487 b 9 MS3sourcesEt quedam animalia vivunt in aqua ; nam sunt applicata ad petram […] quod ipse non descendit nec separatur a petra, ad quam applicatur, nisi aliquid cogat ipsum ad motum per atractionem et insperato, sicut frangunt experimentatores.
[δ] Arist. HA, 487 b 12 MS4sourcesEt quedam animalia sunt applicata ad petram et <quedam> su<n>t absoluta, quando querunt suum nutrimentum sicut genus […]. Et multa <non> sunt absoluta et non moventur a suis locis […].
[ε] Arist. HA, 547 b 30 MS5sourcesEt hastaran generatur, sicut diximus, et quidam eius est in pelago et quidam in ripa et quidam in luto et quidam in harena ; et quidam movetur a suo loco et quidam non.
[ζ] Arist. HA, 589 a 29 MS6sourcesEt quedam animalia manent in aqua et pariunt et creant in terra, et quedam manent in terra et cibantur in aqua.
[η] Arist. HA, 589 a 32 MS7sourcesDelfin autem et sibi simile, sicut kalane et omnia animalia habentia cannas, quibus hanelant, et manent in aqua : non est leve distinguere, an sint marina aut ambulabilia, quoniam iam diximus, quod ambulans est illud, quod hanelat, et marinum est, quod recipit aquam. Et ista comunica<n>t in utroque, quoniam recipiunt aquam per cannam et aerem per pulmonem ;
[θ] Arist. HA, 589 b 15 MS8sourceset ista animalia non recipiunt aquam nisi propter cibum. Et quoniam ista recipiunt cibum in aqua, necessarium est, ut habeant instrumentum, per quod eiciant aquam. Animalia enim recipientia aquam loco hanelitus habent brancos, et recipientia humiditatem causa cibi habent cannam. Et sermo iste est in animalibus habentibus sanguinem. Et malakie et mollis teste recipiunt humiditatem cum cibo. Et sunt marina secundum alium modum, scilicet propter complexionem corporis et vitam.
[ι] Arist. HA, 599 b 7 MS9sourcesPisces autem lapidosi manent pares, mas et f<emina>, et cum pullificant,
[κ] Arist. HA, 599 b 31 MS10sourcesEt quidam piscis manet in cavernis in estate.
[1] Aristoteles. [α] Aquosa vero dicuntur animalia duobus modis. Uno modo, quia mansio eorum et nutrimentum est in aqua et aquam interius recipiunt ac revomunt nec sine ipsa vivere queunt, sicut pluribus accidit piscibus. Alio modo, quia licet mansio eorum ac nutrimentum sit in aqua, non tamen recipiunt aquam intus, sed aera [β] et que interius recipiunt aquam maris, non gustant aliud de agresti. Quedam autem vivunt in aqua, deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra. [γ] Quaedam vero in aqua vivunt, quia ad petram applicata sunt. Et horum quaedam a petra cui applicantur non <descedunt,discedunt> nec separantur nisi ab aliquo per attractionem ex inspirato ad motum cogantur. [δ] Quaedam vero sic sunt applicata, quod quando quaerunt nutrimentum suum sunt absoluta. Multa quoque absoluta sunt, at non moventur a locis suis. [ε] Item quaedam manent in ripa, quaedam in luto, quaedam in arena. [ζ] Item quaedam animalia, ut dictum est, manent in aqua nec vivere possunt extra, ut tortucae aquosae, crocodilus, hippotam et ranarum genus. Quaedam vero manent in aqua et pariunt vel creant in terra et quaedam in terra manent et cibantur aqua. [η] Delphinus et balena et omnia cannas habentia quibus anhelant, manent in aqua. Media sunt inter ambulantia et marina et in utroque communicant, quia recipiunt aquam per cannam et aerem per pulmonem. [θ] Haec animalia propter cibum et cum cibo aquam recipiunt et habent instrumentum, scilicet branchias loco anhelitus, quo aquam ejiciunt humiditatem cibi recipientia cannas habent. Malakie ac mollis testae recipiunt cibi humiditatem et sunt marina secundum alium modum, scilicet propter complexionem corporis et vitam. [ι] Pisces lapidosi manent pares mas cum femina. [κ] Quidam etiam piscium manent in cavernis.
2. [λ] Plin. nat.9, 17511sourcesPiscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare ; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus.
[μ] Plin. nat.9, 17612sourcesCirca Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore ; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante.
[ν] Plin. nat.9, 17813sourcesIdem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullae restagnent aquae, […].
[2] Plinius ubi supra. [λ] Theophrastus tradit circa Babylonis rigua fluviis descendentibus in cavernas aquas habentes quosdam remanere pisces. Inde ad pabula exire pinnulis gradientes crebro motu caudae contraque venantes in cavernas suas refugere et in his obversos stare. Capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias, ut ceteris piscibus. [μ] Tradit etiam in Ponto unum genus esse quod extremas sectetur fluminum aquas sibique cavernas in terra faciat et in his vivat etiam reciprocis amnibus siccato littore. Effodi ergo motu demum corporum vivere eos approbant. [ν] In Paphlagonia quoque pisces gratissimos cibis, terrenos altis scrobibus, effodi, in his locis in quibus nullae restagnant aquae.

Notes de source :

1. De istis ergo dicemus, quod quedam sunt aquosa et quedam agrest<i>a. Et aquosa dicuntur duobus modis, aut quia eorum mansio est in aqua et <est> suum nutrimentum, et recipiunt aquam in interius eorum et evomunt ipsam, et quando carent ipsa[m], nequeunt vivere, sicut accidit pluribus piscibus ; aut <quia> mansio eorum [aut] et nutrimentum est in aqua, set non recipiunt aquam intra se, inmo aerem, | 

2. […] et recipiunt aquam maris in interius eorum, non gustant aliquid de agresti. Et quedam animalia vivunt in aqua ; deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra, […] | 

3. Et quedam animalia vivunt in aqua ; nam sunt applicata ad petram […] quod ipse non descendit nec separatur a petra, ad quam applicatur, nisi aliquid cogat ipsum ad motum per atractionem et insperato, sicut frangunt experimentatores. | 

4. Et quedam animalia sunt applicata ad petram et <quedam> su<n>t absoluta, quando querunt suum nutrimentum sicut genus […]. Et multa <non> sunt absoluta et non moventur a suis locis […]. | 

5. Et hastaran generatur, sicut diximus, et quidam eius est in pelago et quidam in ripa et quidam in luto et quidam in harena ; et quidam movetur a suo loco et quidam non. | 

6. Et quedam animalia manent in aqua et pariunt et creant in terra, et quedam manent in terra et cibantur in aqua. | 

7. Delfin autem et sibi simile, sicut kalane et omnia animalia habentia cannas, quibus hanelant, et manent in aqua : non est leve distinguere, an sint marina aut ambulabilia, quoniam iam diximus, quod ambulans est illud, quod hanelat, et marinum est, quod recipit aquam. Et ista comunica<n>t in utroque, quoniam recipiunt aquam per cannam et aerem per pulmonem ; | 

8. et ista animalia non recipiunt aquam nisi propter cibum. Et quoniam ista recipiunt cibum in aqua, necessarium est, ut habeant instrumentum, per quod eiciant aquam. Animalia enim recipientia aquam loco hanelitus habent brancos, et recipientia humiditatem causa cibi habent cannam. Et sermo iste est in animalibus habentibus sanguinem. Et malakie et mollis teste recipiunt humiditatem cum cibo. Et sunt marina secundum alium modum, scilicet propter complexionem corporis et vitam. | 

9. Pisces autem lapidosi manent pares, mas et f<emina>, et cum pullificant, | 

10. Et quidam piscis manet in cavernis in estate. | 

11. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare ; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. | 

12. Circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore ; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante. | 

13. Idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullae restagnent aquae, […].