CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXXI

De nereide et orcha

1. [α] TC 6, 361sourcesNereides similiter belue marine sunt. Sicut dicit Plinius  : Hee sunt toto corpore hirsutiis hispide habentque aliquam speciem formatam cum homine. Horum aliqua cum imitatrix conditionis emori debet, auditur procul ab accolis gemitus eius et planctus, fateturque tristitia mortis necessitatem amaram esse mortalibus.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Nereides sunt belluae marinae toto corpore hirsutiis hispidae. Habentque speciem aliquam formatam cum homine. Horum aliqua cum mortalis conditionis imitatrix emori debet, auditur procul gemitus eius ac planctus.
2. [2] Actor. De his autem superius dictum est plenius in capitulo de monstris marinis et etiam de orchis, in capitulo de balenis.
3. [α] TC 6, 39, 1-92sourcesOrcha monstrum marinum est, ut dicit Plinius, cuius ymago nulla representatione exprimi potest alia quam quod sit carnis immense moles. Hee belue balenas, id est cetos, gravi odio persequuntur. Dentibus autem truculente irrumpunt secreta cetorum aut vitulos illorum aut fetas etiam balenas aut etiam gravidas lacerant morsu. Ille vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo onerate et pinnis invalide solum auxilium noverunt in mare altum profugere et se toto defendere occeano. Econtra orche belue in malitia pertinaces occurrere laborant fugientibus seseque opponere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere.
[3] Ex libro de natura rerum. Orcha monstrum marinum est, ut ait Plinius, cujus imago nulla potest exprimi representatione, nisi quod sit moles carnis immensae : haec balenas gravi odio persequitur, dentibus truculentis secreta feminarum irrumpit ac morsu lacerat. Ille vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, pondere suo oneratae ac pinnis invalidae, solum noverunt auxilium in altum mare refugere : seque toto oceano defendere. Econtra vero orchae in malitia pertinaces laborant fugientibus occurrere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere : saxis illidere.

Notes de source :

1. Nereides similiter belue marine sunt. Sicut dicit Plinius  : Hee sunt toto corpore hirsutiis hispide habentque aliquam speciem formatam cum homine. Horum aliqua cum imitatrix conditionis emori debet, auditur procul ab accolis gemitus eius et planctus, fateturque tristitia mortis necessitatem amaram esse mortalibus. | 

2. Orcha monstrum marinum est, ut dicit Plinius, cuius ymago nulla representatione exprimi potest alia quam quod sit carnis immense moles. Hee belue balenas, id est cetos, gravi odio persequuntur. Dentibus autem truculente irrumpunt secreta cetorum aut vitulos illorum aut fetas etiam balenas aut etiam gravidas lacerant morsu. Ille vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo onerate et pinnis invalide solum auxilium noverunt in mare altum profugere et se toto defendere occeano. Econtra orche belue in malitia pertinaces occurrere laborant fugientibus seseque opponere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere.