Caput CXXII
De perna et pistro et platanista
[β] TC 6, 412sourcesPister ingens belua est, ut dicit Plinius, in illa parte occeani, que Galliam respicit. Hec tante altitudinis est, ut attollens se super fluctus ingentis columpne similitudinem preferat altiorque navium velis diluvium quoddam eructuans pavefaciat fluctuantes.
[γ] TC 6, 423sourcesPlataniste belue marine sunt, teste Plinio, que in Gange fluvio Indie nascuntur. Rostrum habent delphini et caudam. Sedecim cubitorum in longitudinem habent. Hiis socie sunt belue, quas statios vocant, brachiis binis. Hiis vires tantas inesse dicunt, ut elephantes ad potum venientes morsibus infestent et eorum promuscides abstrahant.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Perna monstrum est magnum, quod ostrearum more nascitur inter conchas colorem ceruleum habentes et inter illas vestitur nobilissimo vellere, fulvo nimis ac rutilo : unde vestes preciose conficiuntur in decorem et ornatum virorum ac mulierum, pepla quoque capitibus feminarum. [β] Pister est in illa parte oceani, que Galliam respicit, bellua tante altitudinis, ut attollens se super fluctus ingentis columnae similitudinem preferat altiorque navium velis, diluvium quoddam eructans pavefaciat fluctuantes. [γ] Platanista bellua in Gange fluvio Indiae nascitur, rostrum habens delphini, caudam XVI cubitorum longitudinem habentem. Quibus sociae sunt belluae, quas statios vocant, branchis binis. His tantas vires inesse dicunt, ut elephantes ad potum venientes morsibus suis infestent et eorum promuscides abstrahant.
Notes de source :
1. Perna animal marinum est, quod animal monstruosum ac magnum est, ut dicit Adelinus, et nascitur ostrearum more inter conchas, que conche colorem habent ceruleum. Hoc monstrum inter ipsas conchas vestitur vellere nobilissimo fulvo nimis ac rutilo, unde conficiuntur vestes pretiose in decorem et ornatum virorum ac mulierum. Pepla enim capitis fiunt ex hiis, que cedunt in ornatum et luxus feminarum. Sic in duplex ministerium habentur vellera predicti animalis et cedunt in usus utriusque sexus. |
2. Pister ingens belua est, ut dicit Plinius, in illa parte occeani, que Galliam respicit. Hec tante altitudinis est, ut attollens se super fluctus ingentis columpne similitudinem preferat altiorque navium velis diluvium quoddam eructuans pavefaciat fluctuantes. |
3. Plataniste belue marine sunt, teste Plinio, que in Gange fluvio Indie nascuntur. Rostrum habent delphini et caudam. Sedecim cubitorum in longitudinem habent. Hiis socie sunt belue, quas statios vocant, brachiis binis. Hiis vires tantas inesse dicunt, ut elephantes ad potum venientes morsibus infestent et eorum promuscides abstrahant.