CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXXIII

De polypo

1. [α] Arist. PA, 679 a 11-12 MS1sourcesRegimen vitae eius [sepiae] est prope terram, et non habet aliud iuvamentum, sicut habet multipes, scilicet squamositatem pedum, quoniam per illam squamositatem involvit multipes omne quod sibi appropinquat. L’information selon laquelle le poulpe attrape tout ce qui l’approche est un ajout de Michel Scot, car, dans ce passage, Aristote dit  : « S’il en est ainsi pour elle [la seiche], c’est parce que sa vie se passe à proximité de la terre et qu’elle n’a pas d’autre moyen de défense, à la différence du poulpe, qui peut utiliser ses tentacules et ses changements de couleurs, que déclenche la peur comme elle déclenche la projection de sépia » (Louis 1957, 114). Mais Aristote avait décrit préalablement les tentacules du poulpe grâce auxquels l’animal se nourrit. Cf. Arist. HA 524 a 2-4 MS  : […] et utitur quibusdam pedibus loco alarum et etiam pedibus loco manuum et pedum. Et non reddunt cibum ori nisi pedes qui sunt prope oculos.
[β] Arist. PA, 652 b 23-25 MS2sourcesEt propter hoc omne animal habens sanguinem habet cerebrum, et non habetur cerebrum ab aliquo animali alio, nisi forte habeat aliud membrum conveniens cerebro, sicut animal multipes et sibi simile.
[γ] Arist. PA, 678 b 27-28 MS3sourcesmembra autem ventris in animalia quod dicitur sepie et in multipede sunt consimilia in figura et tactu.
[δ] Arist. HA, 622 a 4-10 MS4sourcesEt quicquid comedit aggregat in cavernis et ubi manet  ; et postquam comederit omne sibi idoneum, tunc extrahit testas residuas et cortices cancrorum etiam. Et iam mutatus est color eius et fiet coloratus colore lapid[e]um, qui sunt prope [illud] <illum>  ; et hoc facit cum timuerit. Le changement de couleur de la pieuvre, provoqué par la peur, est encore énoncé à la suite de la phrase citée supra  : Arist. PA 679 a 13 MS  : et illud accidit ei, quod mutatur in colore, propter timorem, sicut accidit ei exitus spermatis ex timore etiam. Cette caractéristique a été reprise par Plin. nat. 9, 86-87.
[1] Aristoteles. [α] Polypus sive multipes habet juvamentum squamositatem pedum : per illam enim involvit omne, quod sibi appropinquat. [β] Animal tantum habens sanguinem, habet cerebrum, nisi habeat aliud membrum cerebro conveniens, sicut animal multipes ac sibi simile. [γ] Membra ventris in sepia et multipede consimilia sunt in figura et tactu. Multipes habet sperma in superiori parte et accidit ei spermatis exitus ex timore, sicut etiam accidit ei propter timorem, quod mutatur in colore. [δ] Quidquid comedit aggregat in cavernis ubi manet. Et postquam omne idoneum sibi comederit, tunc testas residuas et cortices etiam cancrorum ejicit. Mutatur color ejus et colore lapidum, qui sunt prope illum sit coloratus, quod ei accidit cum timuerit. Multipedes in majori parte non vivunt per duos annos, quia cum ex illis aliqua humiditas exierit : moriuntur naturaliter. Et similiter accidit feminis post partum, quod stupefactae fiunt : et ideo moriuntur. Marium vero carnes durescunt et viscosantur. Multipes habet quatuor medios pedes magnos et in totum habet octo. Parvum quidem habet corpus et quod in corpore natura diminuit, augmentat in pedibus : habet additamenta per que anchorat et per ipsa movetur, sicut navis ac per eadem apprehendit, quidquid a se remotum fuerit. Membrum quoque quod habet ut sustentetur, strictum est propter parvitatem corporis nec visui manifestatur. Est autem frigidum naturaliter propter corporis sui longitudinem. Multipes vincit et comedit carbon.
2. [ε] Sol. coll.3?, 265sourcesFaciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes ; sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laevitate proximantia aemulari ; in hoc novum est ac singulare hirsutiam pili colorum vices facere.
[2] Solinus. [ε] Polypi quidem in mari sunt, sicut cameleontes in terra cuicunque rei proximaverint, lenitate cutis assimilantur, licet in natura sua sint glabra.
3. [ζ] Plin. nat.9, 856sourcesPolyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et poylpis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt ; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum ; levitatem odere.
[η] Plin. nat.9, 867sourcesvescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt ; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. […]
[θ] Plin. nat.9, 898sources[…] Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.
[ι] Plin. nat.9, 879sourcescolorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsu bracchia sua rodere falsa opinio est - id enim a congris evenit ei -, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haut falsum.
[κ] Plin. nat.9, 8910sourcesPolyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. […]
[λ] Plin. nat.9, 8311sourcesPiscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus.
[3] Plinius libro IX. [ζ] Polyporum multa sunt genera, terreni majores, quam pelagici. Omnia branchiis ut pedibus ac manibus utuntur. Cauda vero que bisulca est et acuta in coitu. Est autem polypis in dorso fistula qua transmittunt mare eamque modo in dextram partem, modo in sinistram transferunt : natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. Ceterum per brachia velut acceptabulis dispersis, eo hausto quodammodo cui adhaeserunt tenent supini, ut avelli non queant, vada ubi apprehendunt. Et grandibus minor est tenacitas. Soli mollium in siccum exeunt duntaxat asperum, nam lenitatem odere. [η] Vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas complexu crurium frangunt. Itaque praejacentibus testis eorum cubile deprehenditur. [θ] Polypi binis mensibus conduntur. Ultra bimatum non vivunt : pereunt autem tabe semper feminae celerius et fere a partu. [ι] Mutat polypus colorem ad loci similitudinem maximeque in metu ipsum brachia sua rodere falsa opinio est. Id enim a congris evenit ei, sed renascuntur eis sicut caudae lacertis : molli teguntur cute, sicut et murenae. Pinnas non habent, sed pedes earum loco. [κ] Polyporum generis onigena dicta gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. [λ] Piscium sanguine carentium, ut dictum est supra : primum genus est eorum que appellantur mollia, ut polypus et loligo ac sepia, his caput est inter pedes et in ventre pediculi omnibus octoni.
4. [μ] Plin. nat.10, 19512sourcesnon potest petris avelli polypus ; […]
[4] Idem in libro X. [μ] Non potest a petris avelli polypus.
5. [ν] Plin. nat.10, 19513sources[…] idem cunila admota ab odore protinus resilit.
[5] Idem. [ν] Canicula admota protinus ab odore resilit.

Notes de source :

1. Regimen vitae eius [sepiae] est prope terram, et non habet aliud iuvamentum, sicut habet multipes, scilicet squamositatem pedum, quoniam per illam squamositatem involvit multipes omne quod sibi appropinquat. L’information selon laquelle le poulpe attrape tout ce qui l’approche est un ajout de Michel Scot, car, dans ce passage, Aristote dit  : « S’il en est ainsi pour elle [la seiche], c’est parce que sa vie se passe à proximité de la terre et qu’elle n’a pas d’autre moyen de défense, à la différence du poulpe, qui peut utiliser ses tentacules et ses changements de couleurs, que déclenche la peur comme elle déclenche la projection de sépia » (Louis 1957, 114). Mais Aristote avait décrit préalablement les tentacules du poulpe grâce auxquels l’animal se nourrit. Cf. Arist. HA 524 a 2-4 MS  : […] et utitur quibusdam pedibus loco alarum et etiam pedibus loco manuum et pedum. Et non reddunt cibum ori nisi pedes qui sunt prope oculos. | 

2. Et propter hoc omne animal habens sanguinem habet cerebrum, et non habetur cerebrum ab aliquo animali alio, nisi forte habeat aliud membrum conveniens cerebro, sicut animal multipes et sibi simile. | 

3. membra autem ventris in animalia quod dicitur sepie et in multipede sunt consimilia in figura et tactu. | 

4. Et quicquid comedit aggregat in cavernis et ubi manet  ; et postquam comederit omne sibi idoneum, tunc extrahit testas residuas et cortices cancrorum etiam. Et iam mutatus est color eius et fiet coloratus colore lapid[e]um, qui sunt prope [illud] <illum>  ; et hoc facit cum timuerit. Le changement de couleur de la pieuvre, provoqué par la peur, est encore énoncé à la suite de la phrase citée supra  : Arist. PA 679 a 13 MS  : et illud accidit ei, quod mutatur in colore, propter timorem, sicut accidit ei exitus spermatis ex timore etiam. Cette caractéristique a été reprise par Plin. nat. 9, 86-87. | 

5. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes ; sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laevitate proximantia aemulari ; in hoc novum est ac singulare hirsutiam pili colorum vices facere. | 

6. Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et poylpis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt ; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum ; levitatem odere. | 

7. vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt ; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. […] | 

8. […] Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu. | 

9. colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsu bracchia sua rodere falsa opinio est - id enim a congris evenit ei -, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haut falsum. | 

10. Polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. […] | 

11. Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. | 

12. non potest petris avelli polypus ; […] | 

13. […] idem cunila admota ab odore protinus resilit.