CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXXIV

De polypi sagacitate

1. [α] Isid. orig.12, 6, 441sourcesCongrus . . . Polypus, id est multipes ; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectit, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit.
[1] Isidorus. [α] Polypus, id est multipes, plurimos nexus habet, ingeniosus est, hamum appetens brachiis complectitur, non morsu nec prius dimittit, quam escam circumroserit.
2. [β] Ambr. hex.5, 8, 212sourcesfraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque eius nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, cassibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. […] Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.
[2] Ambrosius. [β] Polypus vadoso in littore petram nactus ei affigitur atque ejus nebuloso colore terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis ad lapsos, dum natando non praecavent et saxum opinantur, cassibus furtivae artis includit et sinu quodam suae carnis intercipit. Habet enim nexus plures quibus irretit, quicquid in scopulos suae fraudis inciderit.
3. [γ] TC 6, 43, 1-133sourcesPolipus piscis est, ut dicit Plinius, qui pedibus manibusque brachialibus utitur. Hic tantam virtutem habet in brachiis quod nautam de navi aliquando incaute stantem vi rapit et trahit in mari eiusque carnibus satiatur. Carnibus enim libenter vescitur. In mari iuxta Venetiam frequentissimi sunt. […] Adherent supini scopulis, ita ut avelli nequeant. Soli piscium in siccum exeunt. […] Non potest petris avelli polipus. Cui si res fetida ammota fuerit, ab eius odore protinus resilit.
[3] Ex libro de natura rerum. [γ] Polypus est piscis tantam habens virtutem in brachiis, ut nautam aliquando de navi incaute stantem vi rapiat et in mare trahat ejusque carnibus satietur. Carnibus enim libenter vescitur. Supinus adheret scopulis et avelli nequit : cui si fetida res admota fuerit, ab ejus odore protinus resilit. Hi in mari juxta Venetiam frequentissimi sunt.
4. [δ] Arist. HA, 590 b 10 MS4sourcesMultipes autem vincit karabo et comedit ipsum. Et propter hoc, <si> supervenerint ambo in unum rethe, invenitur mortuum karabo propter eius comitatum.
[4] Aristoteles. [δ] Multipes, ut dictum est, karabon vincit ipsumque comedit. Unde et si ambo simul in unum rete capiantur karabos propter comitatum ejus mortuus invenitur.
5. [ε] Plin. nat.9, 865sourceset cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur.
[ζ] Plin. nat.9, 1856sourcespolypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger ; rursus polypum congri lacerant.
[η] Plin. nat.9, 89-91 7sourcesquae Trebius Niger e comitibus eius prodidit : avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita securi grassantur extrahuntque carnes. Illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis ; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.
[5] Plinius libro IX. [ε] Polypus cum alias brutum animal habeatur, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. Omnia siquidem in domum comportat. Deinde rosa carne putamina egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. [ζ] Denique polypum locusta intantum pavet, ut si juxta eum viderit moriatur. At polypum congri lacerant. [η] Magna est solertia polypis animalibus, videlicet hebetissimis. Trebius Niger prodidit polypos esse concharum avidissimos. Illas ad tactum comprimi prescidentes brachia eorum ultroque escam ex predante capere, carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. Infidiantur ergo polypi apertis impositoque lapillo extra corpus ne palpitatu ejiciatur, ita securi crassantur extrahuntque carnes. Illae vero se contrahunt, sed frustra discuneatae, tanta est polypi solertia : preterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua, luctatur enim complexu et sorbet acceptabilis ac numeroso suctu detrahit eum. In naufragos urinantesve impetum capit, sed si invertatur elanguescit vis, exporrigunt enim se resupinati.

Notes de source :

1. Congrus . . . Polypus, id est multipes ; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectit, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit. | 

2. fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque eius nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, cassibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. […] Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit. | 

3. Polipus piscis est, ut dicit Plinius, qui pedibus manibusque brachialibus utitur. Hic tantam virtutem habet in brachiis quod nautam de navi aliquando incaute stantem vi rapit et trahit in mari eiusque carnibus satiatur. Carnibus enim libenter vescitur. In mari iuxta Venetiam frequentissimi sunt. […] Adherent supini scopulis, ita ut avelli nequeant. Soli piscium in siccum exeunt. […] Non potest petris avelli polipus. Cui si res fetida ammota fuerit, ab eius odore protinus resilit. | 

4. Multipes autem vincit karabo et comedit ipsum. Et propter hoc, <si> supervenerint ambo in unum rethe, invenitur mortuum karabo propter eius comitatum. | 

5. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. | 

6. polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger ; rursus polypum congri lacerant. | 

7. quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit : avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita securi grassantur extrahuntque carnes. Illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis ; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.