Caput CXXXI
De testudine marina
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Testudines marinae pecudum more coeunt et in terram egressae, ova usque ad centum, ovis anserum similia pariunt, quae et quidam ab illis tantum oculis spectando foveri dicunt.
[2] Isidorus. [β] Testudo autem dicta est, eo quod tegmine testae in modum camerae adoperta est. Horum quatuor sunt genera, quorum unum est de quo hic agitur, testudo marina. Aliud vero testudo est lutaria , de qua in tractatu de vermibus agetur infra. Quin etiam ibidem dicetur plenius de omnibus testudinum speciebus.
[3] Solinus. [γ] Thraciae populi marinas testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arcte receptat.
[ε] Plin. nat.9, 384sourcesTrogodytae cornigera habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant ; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos natant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.
[4] Plinius libro IX. [δ] Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut superficie singularum habitabiles casas integant et inter insulas rubri praecipue maris his navigent cymbis. Capiuntur autem multis quidem modis, maxime evectae in summa pelagi eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi intantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi, invita fluitent opportunae venantium praedae. Testudines spirant et dormiunt. Ferunt autem et pastu egressas noctu avideque saturatas lassari et ut remeaverint matutino tempore summa in aqua obdormiscere. Id prodit stertentium sonitus leviterque singulae capiuntur a ternis hominibus. A duobus siquidem in dorsum vertitur. Tertius laqueum injicit sicque a pluribus ad terram trahitur. In Pheniceo mari capiuntur sine ulla difficultate ultroque veniunt statuto anni tempore in amnem eleutherum, fusa multitudine : quidam oculis spectando quoque ova ab his foveri putant feminasque coitum fugere, donec mas festucam imponat ori aversae. [ε] Troglodyte cornigeras habent, ut in lyra annexis cornibus latis mobilibus, quorum remigio in natando se adjuvant. Sunt etiam terrestres in desertis Aphricae roscido viventes humore. Cortice testudines integuntur, in coitu superveniunt ovaque illarum in sicco maturantur. Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superiori parte inferiorem claudente pixidum modo. In mari conchyliis vivunt, tanta ori duritia ut lapides comminuant. In terram egressae in herbis pariunt, ova ovis avium similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra incubant noctibus, educunt autem foetus annuo spatio.
[η] Plin. nat.11, 1886sourcestestudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. […]
[θ] Plin. nat.11, 2067sourcesRenes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renis compositos.
[ι] Plin. nat.11, 2678sourcesova parientibus sibilius, serpentibus longus, testudini abruptus.
[5] Idem in libro XI. [ζ] Testudini marinae lingua nulla nec dentes, sed rostri acie comminuunt omnia [η] et quamvis praegrandem habeant pulmonem sub tuto tegmine, habent tamen sine sanguine.[θ] Ova parientium renes habet testudo sola, que et omnia quoque habet alia viscera. [ι] Item ova parientibus est sibilus obruptus testudini, serpentibus autem longus.
Notes de source :
1. Testudo dictus eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus uiuentes ; quartum genus fluuiatiles, quae in dulci aqua uiuunt. |
2. La remarque de Solin concerne le peuple de Trapoban : Marinas […] testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet. |
3. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent cumbis. Capiuntur multis quidem modis, sed maxime euectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae uoluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis uapore siccato cortice non queant mergi inuitaeque fluitent opportunae uenantium praedae. Ferunt et pastum egressas noctu auideque saturatas lassari atque, ut remeauerint matutino, summa in aqua obdormiscere ; id prodi stertentium sonitu. Tum adnatare <…> leniterque singulis ternos ; a duobus in dorsum uerti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra a pluribus trahi. […] Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. In mari conchyliis uiuont, tanta oris duritia ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. Pariunt oua auium ouis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pauita pectore et complanata, incubant noctibus. Educunt fetus annuo spatio. Quidam oculis spectandoque oua foueri ab his putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat auersae. |
4. Trogodytae cornigera habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant ; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos natant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit. |
5. testudini marinae lingua nulla ac dentes : rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad conficiendos cibos, descrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri ; novissima asperitas ut scobinae fabrilis. |
6. testudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. […] |
7. Renes habent omnia quadripedum quae animal generant, ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renis compositos. |
8. ova parientibus sibilius, serpentibus longus, testudini abruptus.