CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXXXII

De thynno

1. [] TC 6, 501sourcesTygnus monstrum marinum est, ut Solinus dicit. Caudam habet duorum cubitorum latitudinis. In mari fetificat nec unquam alibi. In terram exit ad pastum. Dextra ripam intrant, leva exeunt  ; et hoc accidere putatur, quia dextro oculo plus cernunt, utroque tamen oculo hebetes. Flante aquilone ripas libentius exeunt. Plinius  : Naves persequuntur ob curiositatem videndi vela vento agitari  ; et hoc stupore in tantum afficiuntur, ut tridente quidem in eos iacto terrore non moveantur. Hyberno tempore latent gurgitibus. Pinguescunt in tantum, ut vita longissima sit per triennium. In Ethiopia tigni bestie sunt, que colore fusco et geminis mammis in pectore fetus lactant, ut dicit Solinus.
[1] Ex libro de natura rerum. Thynnus est monstrum marinum, caudam habens duorum latitudinis cubitorum. In mari foetificat tantum, sed in terram exit ad pastum. Est autem thynnus secundum Isidorum nomen graecum. Hic juxta Plinium naves ob curiositatem videndi vela vento agitari persequitur et eo stupore intantum afficitur, ut etiam tridente in eum jacto, terrore non moveatur : hyberno tempore latet gurgitibus, pinguescit intantum, ut vita longissima per triennium sit.
2. [] Plin. nat.9, 4-52sourcesPlurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. Sed in mari belvae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo belvas cum fluctibus volvunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit : aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.
[2] Plinius libro IX. In indico mari magna est thynnorum multitudo. Invenimus in praecipua magnitudine thynnum talenta XV pependisse ejusque caudae longitudinem duo cubita et palmum. Mares sub ventre non habent pinnam. Intrant e magno mari pontum verno tempore gregatim nec alibi foetificant. Cordyla partus appellatur, qui foetas redeuntes in mare autumno comitatur, limosae vero aut e luto palamides incipiunt vocari et cum annuum tempus excessere, thynni oculos habent hebetes aspectuque saxi cujusdam miri candoris a vado ad summa perlucentis repente territi, adversus Bizantii promontorium praecipiti agmine petunt. Bizantii vero magna est captura. Opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu e Ponto egrediantur nec nisi Pontum Bizantium intrantes capiuntur. Bruma non vagantur ubicunque deprehensi, usque ad equinoctium hibernant ibi. Pinguescunt autem intantum ut dehiscant. Thynnorum captura est a vergiliarum exortu, ad arcturi occasum. Reliquo tempore hyberno latent in gurgitibus imis, nisi tempore aliquo evocati aut pleniluniis. Dextera ripam intrant, laeva exeunt. Id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant utroque natura hebete, vita longissima his biennio.
3. [] Plin. nat.10, 2103sourcesde thynnis confidentius adfirmatur ; iuxta ripas enim aut petras dormiunt,
[3] Idem in libro X. Thynni juxta ripas aut petras dormiunt.
4. [α] Sol. coll.12, 134sourcesPlurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant ; nusquam enim citius adulescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore, intrant dextero litore, laevo exeunt ; hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.
[4] Solinus. [α] Plurimus thynnus est in Ponto nec alibi foetificant. Nusquam enim citius adolescunt, scilicet ob aquas dulciores ingrediuntur veris tempore dextro latere, laevo exeunt.

Notes de source :

1. Tygnus monstrum marinum est, ut Solinus dicit. Caudam habet duorum cubitorum latitudinis. In mari fetificat nec unquam alibi. In terram exit ad pastum. Dextra ripam intrant, leva exeunt  ; et hoc accidere putatur, quia dextro oculo plus cernunt, utroque tamen oculo hebetes. Flante aquilone ripas libentius exeunt. Plinius  : Naves persequuntur ob curiositatem videndi vela vento agitari  ; et hoc stupore in tantum afficiuntur, ut tridente quidem in eos iacto terrore non moveantur. Hyberno tempore latent gurgitibus. Pinguescunt in tantum, ut vita longissima sit per triennium. In Ethiopia tigni bestie sunt, que colore fusco et geminis mammis in pectore fetus lactant, ut dicit Solinus. | 

2. Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. Sed in mari belvae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo belvas cum fluctibus volvunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit : aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. | 

3. de thynnis confidentius adfirmatur ; iuxta ripas enim aut petras dormiunt, | 

4. Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant ; nusquam enim citius adulescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore, intrant dextero litore, laevo exeunt ; hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.