Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624. ,
Caput CXXXIV
De tortuca
1. [α] TC 6, 541sourcesLe texte de Vincent de Beauvais reprend fidèlement celui de Thomas de Cantimpré.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Tortuca maris est monstrum ingens, formatum ad instar tortucae terrestris, sed ejus magnitudinem in immensum excedens. Nam octo cubitorum est ejus longitudo, quatuor latitudo. Clypeum habet quo contra jacula tegitur. Ad instar usualis scuti triangularem, sed multo majore, utpote quinque cubitorum. Crura etiam habet magna, ungues magnos et digitos in pede majores quam sint in leonibus. Fortitudine quoque et audacia mirabiliter viget, quippe quae tres homines invadere non timet. Fortitudine quoque frustratur, si dorsum ad terram vertatur. Difficulter enim surgit in dorsum conversa propter latitudinem clypei, quo a dorso tanta bellua includitur.

2. [β] Arist. HA, 612 a 26-29 MS2sourcesEt tortuca, quando comedit viperam, comedit post origanum agreste ; et hoc fuit visum multotiens. Et cum tortuca ivit ad comedendum viperam, erradicaverunt radicem oragini [sic] agrestis ; et quando venit tortuca et non invenit radicem, moriebatur.
[2] Aristoteles. [β] Tortuca postquam comederit viperam, comedit origanum agreste ne moriatur.
[2] Aristoteles. [β] Tortuca postquam comederit viperam, comedit origanum agreste ne moriatur.
Notes de source :
1. Le texte de Vincent de Beauvais reprend fidèlement celui de Thomas de Cantimpré. |
2. Et tortuca, quando comedit viperam, comedit post origanum agreste ; et hoc fuit visum multotiens. Et cum tortuca ivit ad comedendum viperam, erradicaverunt radicem oragini [sic] agrestis ; et quando venit tortuca et non invenit radicem, moriebatur.