CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXXXV

De vacca et vitulo marino

1. [α] TC 6, 551sourcesVacca marina, ut dicit Aristotiles, monstrum est magnum ac validum et iracundum ad iniurias. Hoc animal non habet ova, sed facit fetum. Ad plus autem duos facit, et sepius unum. Crescit autem in complementum sui per decem annos. Mater autem diu cibat eum et ducit secum, ubicumque vadit, quia tenere diligit eum. Et notandum, quod mater decem mensibus impregnatur. Vivit autem hoc animal centum triginta annis  ; et hoc probatum est caudis eorum amputatis.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Vacca marina monstrum est magnum ac validum et ad injurias iracundum, non habet ova, sed facit foetum, unum quidem saepius vel duos ad plus, fetum tenere diligit et secum ducit ubicunque vadit. Vivit hoc animal XXX annis, quod probatum est amputatis eorum caudis.
2. [β] Isid. orig.12, 6, 52sourcesPiscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria siue moribus seu colore uel figura aut sexu. Ex similitudine terrestrium, ut ranae et uituli  ; cf. Plin. nat. 9, 41  : Ipsis in sono mugitus, unde nomen uituli.
[2] Isidorus. [β] Vitulus marinus a similitudine terrestris dicitur.
3. [γ] Arist. HA, 567 a 9-11 MS3sourcesAristote, à propos du Koky  : Est carnosus, mollis et eius ossa sunt cartillaginosa. Et graviter interficitur nisi cum vulnere in maxillis, quoniam suum corpus est durum, carnosum. Et sua vox sicut tauri. La contradiction entre mollis et durum est supprimée.
[δ] Arist. GA, 781 b 24-29 MS4sourcesAristote, à propos du Koky  : Non habet auriculas tantum. Et causa illius est quoniam regimen vitae istius animalis et eius mansio est in aqua […]. In isto animali ergo non indigetur auriculis, et si essent positae super vias, reciperent multum humorem et prohiberent motum et natationem in aqua.
[ε] Arist. HA, 567 a 3-5 MS5sourcesAristote à propos du Koky  : Et eius partus erit omni tempore, sicut hominis, et precipue in principio temporis partus caprarum.
[3] Aristoteles[γ] Vitulus marinus habet corpus durum et carnosum ideoque graviter interficitur, nisi cum vulnere in maxillis, vox ejus est ut tauri. Quatuor habet pedes, [δ] non autem auriculas, quia regimen vite illius et mansio est in aqua. Nam si essent ei auriculae super vias positae, multum humorem reciperent ac motum et natationem in aqua prohiberent. [ε] Animal generant completum. Ejusque partus est omni tempore sicut hominis et praecipue tempore partus caprarum.
4. [ζ] Plin. nat.9, 416sourcesQuae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partes reddit. initu cantum modo cohaeret ; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus - unde nomen vituli -, accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent. Nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti.
[4] Plinius libro IX. [ζ] Vitulus marinus pilo vestitus est. Parit animal in terra more pecudum. Nunquam parit plures geminis, foetum non ante XII diem in mare deducit, ex eo subinde assuefaciens. Interficiuntur difficulter nisi capite eliso. Ipsis in sono mugitus, unde et nomen vituli accipiunt. Tamen disciplina et voce populum salutant et nomine vocati respondent. Nullum animal graviore somno premitur : pennis quibus in mari utuntur, humi quoque pedum vice serpunt. Pelles eorum etiam detractas corpori, sensum equorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere. Praeterea dexterae pinnae vim soporiferam inesse subditamque capiti somnum allicere.
5. [η] Plin. nat.2, 1467sourcesideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus belvarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur.
[5] Idem in libro II. [η] Pavidi fulminum tutissima putant tabernacula de pellibus belluarum, quas vitulos marinos appellant, eo quod hoc solum animal e marinis fulmen non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam.
6. [θ] Suet. Aug.90, 18sourcesCirca religiones talem accepimus. Tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat, ut semper et ubique pellem vituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
[6] Suetonius in libro IIo de cesaribus. [θ] Octavianus Augustus, licet non minus severus, quam facilis et clemens patronus ac dominus esset, tonitrua fuguraque paulo infirmus expavescebat, ita ut semper et ubique pellem vituli marini pro remedio circumferret.
7. [ι] Plin. nat.32, 579sourcesCanis rabidi morsibus potum expavescentibus faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, .
[κ] Plin. nat.32, 8310sourcesLichenas et lepras tollit adips vituli marini, menarum cinis cum mellis obolis ternis, iocur pastinacae in oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua inlitus. .
[λ] Plin. nat.32, 11211sources Comitiales, ut diximus, coagulum vituli marini bibunt cum lacte equino asinaeve aut cum Punici suco, quidam ex aceto mulso. .
[μ] Plin. nat.32, 11612sourcesin lethargum vergentibus coagulo ballaenae aut vituli marini ad olfactum utuntur.
[ν] Plin. nat.32, 12013sources tetanicos coagulum vituli adiuvat ex vino potum oboli pondere, item ichthyocolla, tremulos castoreum, si ex oleo perunguantur. mullos in cibu=o inutiles nervis invenio..
[ξ] Plin. nat.32, 13014sources item vituli marini adips instillatur igni naribus intermortuarum volvae vitio, coagulo eiusdem in vellere inposito.
[7] Plinius libro XXXII. [ι] Expavescentibus morsum canis rabidi faciem perungunt adipe vituli marini. [κ] Idem quoque adeps lichenas et lepras solvit. [λ] Coagulum ejusdem vituli comiciales bibunt cum equino lacte vel asinino. [μ] Eodem coagulo in lithargiam vergentibus ad olfactum utuntur. [ν] Teutonicos adjuvat, idem coagulum ex vino sumptum. [ξ] Item adeps vituli marini instillatur inguinaribus inter mortuarum vulvae vitio et cum coagulo ejusdem in vellere imposito.
8. [8] Actor. Vitulus marinus, ut supra dictum est, ipse est felcus, de quo plenius actum est, ipse est quem vocat Aristoteles cocy, de quo etiam superius dictum est.

Notes de source :

1. Vacca marina, ut dicit Aristotiles, monstrum est magnum ac validum et iracundum ad iniurias. Hoc animal non habet ova, sed facit fetum. Ad plus autem duos facit, et sepius unum. Crescit autem in complementum sui per decem annos. Mater autem diu cibat eum et ducit secum, ubicumque vadit, quia tenere diligit eum. Et notandum, quod mater decem mensibus impregnatur. Vivit autem hoc animal centum triginta annis  ; et hoc probatum est caudis eorum amputatis. | 

2. Piscium uero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria siue moribus seu colore uel figura aut sexu. Ex similitudine terrestrium, ut ranae et uituli  ; cf. Plin. nat. 9, 41  : Ipsis in sono mugitus, unde nomen uituli. | 

3. Aristote, à propos du Koky  : Est carnosus, mollis et eius ossa sunt cartillaginosa. Et graviter interficitur nisi cum vulnere in maxillis, quoniam suum corpus est durum, carnosum. Et sua vox sicut tauri. La contradiction entre mollis et durum est supprimée. | 

4. Aristote, à propos du Koky  : Non habet auriculas tantum. Et causa illius est quoniam regimen vitae istius animalis et eius mansio est in aqua […]. In isto animali ergo non indigetur auriculis, et si essent positae super vias, reciperent multum humorem et prohiberent motum et natationem in aqua. | 

5. Aristote à propos du Koky  : Et eius partus erit omni tempore, sicut hominis, et precipue in principio temporis partus caprarum. | 

6. Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partes reddit. initu cantum modo cohaeret ; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus - unde nomen vituli -, accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent. Nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti. | 

7. ideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus belvarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. | 

8. Circa religiones talem accepimus. Tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat, ut semper et ubique pellem vituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus. | 

9. Canis rabidi morsibus potum expavescentibus faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, . | 

10. Lichenas et lepras tollit adips vituli marini, menarum cinis cum mellis obolis ternis, iocur pastinacae in oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua inlitus. . | 

11.  Comitiales, ut diximus, coagulum vituli marini bibunt cum lacte equino asinaeve aut cum Punici suco, quidam ex aceto mulso. . | 

12. in lethargum vergentibus coagulo ballaenae aut vituli marini ad olfactum utuntur. | 

13.  tetanicos coagulum vituli adiuvat ex vino potum oboli pondere, item ichthyocolla, tremulos castoreum, si ex oleo perunguantur. mullos in cibu=o inutiles nervis invenio.. | 

14.  item vituli marini adips instillatur igni naribus intermortuarum volvae vitio, coagulo eiusdem in vellere inposito.