Caput CXXXVII
De eodem
[1] Aristoteles. [α] Hippotamus, id est equus fluvialis, habet equinos crines, fissos pedes, sotulares ut vacca et est sine facie, habens in pedibus cahab. Cauda ejus ut porci, hinnitus ut equi, magnitudo ut asini. Corium ejus crassum valde ideoque parantur ex eo sotulares et corrigiae. Interiora ejus assimilantur interioribus equi et asini. Et licet in terra maneat, sine aqua tamen vivere non potest, sicut tortuca et rana marina et crocodilus.
[3] Idem in libro nono. [β] Non solum autem corio, sed et pilis integuntur hippotami, sicut et vituli marini.
[4] Idem in libro XI. [γ] Corii vero crassitudo talis est hippotamis, ut inde tornentur hastae cum ingenio quadam medica diligentia.
[ε] Plin. nat.28, 1215sourcesPellis eius e sinistra parte frontis inguini adalligata venerem inhibet, eiusdem cinis alopecias explet, « La peau du front du côté gauche attachée à l’aine est antiaphrodisiaque, sa cendre regarnit les calvities » (Ernout 1962a, 62) ; sur ce remède, cf. aussi Plin. nat. 32, 139.
[ζ] Plin. nat.28, 1216sourcesDentes e parte laeua dolorem dentium scariphatis gingiuis. […] Testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur.
[5] Idem in libro XXVIII. [δ] Cinis corii hippotami cum aqua illitus, pannos sanat, adeps ejus febres frigidas. [ε] Pellis ejus e sinistra parte frontis adalligata ventrem inhibet et ejusdem cinis alopicias explet. [ζ] Testiculi dragma ex aqua bibitur contra serpentes, fimus suffitans dentes e parte laeva, dolorem dentium scarificatis gingivis sanat.
Notes de source :
1. Equs vero fluminis, qui manet in terra Egipti, habet crines equi, et pedes eius sunt fissi, et habet sotulares, ut vaca, et habet simam faciem, et habet in pedibus kahab, et dentes eius cornua, et cauda eius sicut cauda porci, et hinnit sicut equs, et magnitudo eius sicut magnitudo asini, et corium eius valde grossum ; quapropter parantur ex eo sotulares. Eius vero interius assimilatur interiori equi et asini. |
2. alia corio et pilo integuntur ut vituli et hippopotami, |
3. Hippopotami corio crassitudo talis ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. |
4. Huius corii cinis cum aqua inlitus panos sanat, adeps frigidas febres. |
5. Pellis eius e sinistra parte frontis inguini adalligata venerem inhibet, eiusdem cinis alopecias explet, « La peau du front du côté gauche attachée à l’aine est antiaphrodisiaque, sa cendre regarnit les calvities » (Ernout 1962a, 62) ; sur ce remède, cf. aussi Plin. nat. 32, 139. |
6. Dentes e parte laeua dolorem dentium scariphatis gingiuis. […] Testiculi drachma ex aqua contra serpentes bibitur.