CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXXXIX

De zitiron

1. [α] TC 6, 591sourcesZytiron monstrum est marinum, quod vulgus vocat maris militem, sicut dicit Liber rerum, et est ingens ac fortissimum. Huiusmodi dispositionem habere dicitur : in parte anteriori quasi formam armati militis prefert et caput quasi casside galeatum ex cute rugosa ac dura et firma nimis. A collo eius dependet scutum longum et latum et magnum et cavum interius, ut in eo possit monstrum contra ictus pugnantium more defendi. Vene quedam ac nervi fortissimi de collo eius et de spondilibus protenduntur in humerum, et hiis quidem predictum scutum dependet in scapula. Est autem ipsum scutum forma triangulare, duritia ac firmitate tam validum, ut vix unquam possit iaculo penetrari. Brachia habet fortia nimis et loco manus quasi manum bisulcam, cum qua ita validissime percutit, ut frustra temptet homo eius posse ictus sine maximo discrimine sustinere. Unde fit, ut difficulter nimis capi possit ab homine. Et si captus fuerit, difficulter potest etiam necari nisi cum malleis. Huius animalis genus humani generis discordiam imitari videtur, quod utique inter se bella commovet ; et tantam turbationem maris faciunt in pugnando, ut in loco certaminum tempestas quedam exsurgere videatur. In mari Britannico hec monstra habentur.
[1] Ex libro de natura rerum[α] Zitiron monstrum est, quod vulgus militem vocat et est ingens atque fortissimum. In anteriori parte quasi formam armati militis praefert et caput quasi casside galeatum et cute rugosa et dura ac firma nimis. Ab ejus collo dependet scutum longum et latum ac magnum et interius cavum ut in eo possit contra ictus pugnantium more defendi. Est enim forma triangulare, firmiter duritiaque tam validum, ut vix unquam possit jaculo penetrari. De collo ejus et de spondilibus venae quaedam ac nervi fortissimi protenduntur in humerum, quibus predictum scutum pendet in scapula. Brachia quoque fortissima nimis habet et quasi manum bisulcam, cum qua validissime percutit, unde fit ut difficulter nimis ab homine capi possit et si captus fuerit difficulter etiam necari, nisi cum maleis poterit.

Notes de source :

1. Zytiron monstrum est marinum, quod vulgus vocat maris militem, sicut dicit Liber rerum, et est ingens ac fortissimum. Huiusmodi dispositionem habere dicitur : in parte anteriori quasi formam armati militis prefert et caput quasi casside galeatum ex cute rugosa ac dura et firma nimis. A collo eius dependet scutum longum et latum et magnum et cavum interius, ut in eo possit monstrum contra ictus pugnantium more defendi. Vene quedam ac nervi fortissimi de collo eius et de spondilibus protenduntur in humerum, et hiis quidem predictum scutum dependet in scapula. Est autem ipsum scutum forma triangulare, duritia ac firmitate tam validum, ut vix unquam possit iaculo penetrari. Brachia habet fortia nimis et loco manus quasi manum bisulcam, cum qua ita validissime percutit, ut frustra temptet homo eius posse ictus sine maximo discrimine sustinere. Unde fit, ut difficulter nimis capi possit ab homine. Et si captus fuerit, difficulter potest etiam necari nisi cum malleis. Huius animalis genus humani generis discordiam imitari videtur, quod utique inter se bella commovet ; et tantam turbationem maris faciunt in pugnando, ut in loco certaminum tempestas quedam exsurgere videatur. In mari Britannico hec monstra habentur.