Caput XIIII
De variatione piscium secundum anni tempora
[β] Plin. nat.9, 572sourcesPraegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.
[γ] Plin. nat.9, 583sourcesQuidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur ; hoc et in mari accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa. Le passage est bien de Pline mais modifié et réécrit par Vincent de Beauvais ???…
[1] Plinius ubi supra. [α] Mutant colorem candidum in hyeme pisces quidam et fiunt aestate nigriores. Mutat et phycis reliquo tempore candida, vere varia. Eademque piscium sola ex alga nidum facit et in nido parit. [β] Omnes hyemem praegelidam sentiunt, sed maxime qui lapidem habere in capite existimantur, ut lupi, sciaena et pagri. Cumque hyemes asperae fuerint, multi capiuntur caeci, quidam hyeme jacent speluncis conditi maximeque hyppurus et coracinus. Hyeme non capi, vado maris excavato per hyemes condi torpedinem et soleam traduntur. [γ] Quidam vero aestus impatientia mediis latent fervoribus, ut glaucus et asellus. Caniculae exortu pisces superferuntur et cetera, ut supra.
[ε] Arist. HA, 549 b 15 MS5sourcesEt in hieme et vere sunt prope ripas et in estate in pelago, quoniam ipsa querunt aliquando calorem, aliquando frigus. Halkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bone carnis, et post est male carnis. Et istud genus [eruit] <exuit> spolium in vere, […].
[ζ] Arist. HA, 487 b 4 MS6sourcesEt quedam animalia vivunt in aqua ; deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra, sicut <quod> nominatur grece ambides.
[η] Arist. HA, 601 b ?? MS7sourcesEt piscis habens lapidem <in capite> : nocet ei [homines] <hiemps>, sicut aromi, labraoz, lupus. Et de isto genere est gonger et murena et orphus. Et lapidei cavant <i>llam terram et condunt se scabie, quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis.
[θ] Arist. HA, 602 b 32 MS8sourcesEt pisces moriuntur, quando glacies accidit, et propter hoc deprehenduntur in fluviis et lacubus, et iam natant super aquam.
[ι] Arist. HA, 602 a 24 MS9sourcesEt pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate.
[κ] Arist. HA, 598 b 22 MS10sourcesRodez autem natat de die et quiescit de nocte, nisi fuerit nox lunaris, quoniam tunc natat et non quiesc[un]<i>t.
[2] Aristoteles. [δ] Garum piscis est valde mollis, sed ventus et frigus indurat ipsum, sicut et arborem, sed et ipse putrescit in locis valde calidis. [ε] Marina quaedam in hyeme ac vere prope ripas sunt, aestate in pelago, quoniam aliquando calorem, aliquando frigus quaerunt. Genus quoddam ex quo karabo generatur antequam ova ponat, est carnis bonae et malae post. Hoc quoque genus ad modum serpentis exuit spolium in vere. [ζ] Animalia quaedam vivunt in aqua, deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra. Tempora sicca, ut dictum est, piscibus nocent, pluvialia juvant eos et impinguant. [η] Piscibus in capite lapidem habentibus hyems nocet, quia lapis infrigidatur in capite et coagulatur. [θ] Pisces cum accidit glacies moriuntur et ob hoc in fluviis et lacubus deprehenduntur. [ι] Aestate quoque deprehenduntur, maxime pisces longi, quia impinguantur vento septentrionali. [κ] Piscis rodez de die natat et de nocte quiescit, nisi nox lunaris fuerit, tunc enim natat et non quiescit.
Notes de source :
1. Mutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit. |
2. Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt. |
3. Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur ; hoc et in mari accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa. Le passage est bien de Pline mais modifié et réécrit par Vincent de Beauvais ???… |
4. Et totum gamen est valde molle, set ventus et frigus indurat ipsum sicut accidit arboribus. Et duricies etiam et mollicies in ipso erunt hec <secundum> calorem et frigus loci ; et ipse putrescunt in locis calidis valde, |
5. Et in hieme et vere sunt prope ripas et in estate in pelago, quoniam ipsa querunt aliquando calorem, aliquando frigus. Halkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bone carnis, et post est male carnis. Et istud genus [eruit] <exuit> spolium in vere, […]. |
6. Et quedam animalia vivunt in aqua ; deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra, sicut <quod> nominatur grece ambides. |
7. Et piscis habens lapidem <in capite> : nocet ei [homines] <hiemps>, sicut aromi, labraoz, lupus. Et de isto genere est gonger et murena et orphus. Et lapidei cavant <i>llam terram et condunt se scabie, quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis. |
8. Et pisces moriuntur, quando glacies accidit, et propter hoc deprehenduntur in fluviis et lacubus, et iam natant super aquam. |
9. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate. |
10. Rodez autem natat de die et quiescit de nocte, nisi fuerit nox lunaris, quoniam tunc natat et non quiesc[un]<i>t.