CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 10/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXLI

De multiplici generatione piscium

1. [1] Actor. Piscibus itaque sicut et avibus ab initio creationis sue benedictionem propagationis sui generis dedit etiam deus, dicens : crescite et multiplicamini et replete aquas maris.
2. [α] Ambr. hex.5, 3, 71sourcesInnumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt : illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere ; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios : aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est ; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat.
[2] Ambrosius. [α] Piscium alii ova generant, ut varii majores, quos trutas vocant, alii vivos foetus de corpore suo emittunt, ut mustelae, caniculae, ceti, delphines, focae et hujusmodi. Et qui ova generant, non nidos texunt, ut aves. Nec sic cum molestia nutriunt, sed aquis ova fovenda committunt. Ipsaque aqua fetus animat et creat tamquam blanda quaedam mater animantium. Ut ergo ovum cadit, aqua quodam naturae suae gremio, quasi blanda nutrix illud suscipit et animal celeri fotu reddit, continuo enim jactu parentis animatum cecidit et piscis exivit. Qui autem vivos foetus emittunt, cum partus ediderint, si quid forte terroris presenserint insidiarumque circa catulos quenquam moliri, quo tueantur eos vel tenere etatis pavore vel materno amore comprimant, aperire ora et foetus suos innoxio dente suspendere, interno quoque corpore recipere ac genitali alvo feruntur abscondere atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare et spiritu alere tutosque in uno corpore vivere donec aut securitatem deferant aut objecto suo corpore natos suis periculis defendant. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem imitari possit? Ecce natura servat in piscibus, quod non servat in hominibus.
3. [β] Arist. HA, 489 b 11 MS2sourcesEt debemus scire, quod quedam animalia, que gignunt animalia, generant in sua matrice ova prius, et quando perficiuntur, fiet ex eis simile vermi, et quando paritur ille vermis, recipit formam perfectam et fit ex eo animal sicut animal marinum, quod nominatur grece [celeu] <celeci>.
[γ] Arist. HA, 546 b 22 MS3sourcesEt ille modus non habet viam apertam, et bracora(!) non erit ex eo, set cres<c>it sicut animalia alia teste dure ex limo et putredine.
[δ] Arist. HA, 549 b 19 MS4sourcesEt universaliter dico, quod omne dure teste generatur per se in limo, et diversatur super diversitatem limi, et ita generatur in arena. Et quod generatur in limo, dicitur hastarac, et quod generatur in arena, dicitur fila verticarnus et huiusmodi. Quod vero est in fissuris lapidum, dicitur tiva et balnave, et quod natat super aquam dicitur lonadez et vita.
[ε] Arist. HA, 548 a 1-3 MS5sourcesEt qui non moventur, sicut celeti, qui dicitur postelus habe<n>t simile radicibus, [qui] <que> crescunt in terra.
[ζ] Arist. HA, 569 a 7 MS6sourcesCastonoz autem ascendit a mari ad fluvium et paludes, et halozies contrario. Et quidam pisce[n]s generantur ex limo et arena sine coitu et ovis, et precipue in loco, qui dicitur Kanidaon. Et dicunt, quod iste locus desiccatur, quando incipit apparere Canis, et aufertur limus et putredo ab illo loco. Et quando revertetur aqua ad illum locum, generabuntur in eo parvi pisces de genere fastatleon, et non habet aliquis istorum ovum aut sperma.
[η] Arist. HA, 569 b 4 MS7sourcesEt significacio, quod hoc animal generatur ex terra, est, quod quando tempus est frigidum, non possunt ipsum venari venatores, et si fuerit dies clarus, [non] poterunt ipsum venari venatores, quoniam ascendit a terra et petit calorem.
[θ] Arist. HA, 569 b 15-21 MS8sourcesEt iste modus generatur in pluribus locis, quando venit pluvia, quoniam generatur ex <s>puma, que venit ex aqua pluvie ; et propter hoc dicuntur isti pisces spumosi. Et iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sicut ebulliunt vermes in stercore. Et semper, ubi est spuma, ibi invenie[n]s istum modum piscium. Et quando fuerit annus multe pluvie et calidus, erit habundantia istius generis.
[3] Aristoteles. [β] Animalia magna ex marinis generant animal, ut delphinus et ex his etiam quae gignunt animalia prius in matrice sua generant ova. Quae quando perficiuntur quiddam ex eis simile vermi efficitur et quando vermis ille paritur, recipit formam perfectam fitque ex hujusmodi marinum animal, quod graece chelys dicitur. [γ] Marinum animal durae testae non coit omnino, sed crescit ex limo et putredine. [δ] Universaliter enim omne, quod est durae testae, generatur in limo per se. Quidam autem ex piscibus generantur in arena, quidam in lapidibus, quidam natando super aquam. [ε] Et quidam qui non moventur, sicut cheleti, habent simile radicibus in terra crescentibus. [ζ] In quodam loco ab aquis desiccato, cum incipit canis apparere, aufertur inde limus et putredo. Et cum ibi revertitur aqua, pisces parvi qui non habent ovum aut sperma generantur sicque per se sine coitu et ovis oriuntur et quidam a limo, quidam ab arena, quidam per putrefactionem, que est super aquas, ut aphron, qui est ex aqua, quando moritur alius ab eo generatur, [η] quidam etiam piscis a terra generatur, cujus signum est, quia quando tempus frigidum est venari non potest. Cum autem dies clarus fuerit, ascendit de terra et calorem petit et tunc venari potest. [θ] Quidam vero pisces sunt ex spuma quae venit ex aqua pluviae et dicuntur spumosi visique sunt in illa spuma ebullire, sicut ebulliunt vermes in stercore. Cumque fuerit annus pluviosus et calidus, erit abundantia generis istius.
4. [ι] Plin. nat.9, 160-1619sourceset mituli, pectines sponte naturae in harenosis proveniunt ; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore, sicut acescente umore culices ; aqua spuma maris incalescente, cum admissus est imber ; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. anguillae atterunt se scopulis ; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio. Piscium diversa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit..
[κ] Plin. nat.9, 175-17710sourcesPiscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. […] circa eandem Heracleam [eodemque] Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, […].
[4] Plinius libro IX. [ι] Pectines ac vituli sponte nature in arenosis proveniunt. Que autem durioris sunt testae, ut murices, purpurae salivario lentore, sicut accrescente humore culices atque summa maris incalescente cum admissus est imber. Quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stante defixosque palos et lignum maxime. Nuper compertum in ostreis humorem his fetificum lactis modo effluere. Anguillae se scopulis atterunt eaque strigmenta vivescunt nec alia est illorum procreatio, ex squatina et rana simul coeuntibus nascitur piscis parte priori ranae similis. [κ] Cetera vero genera non commiscentur. Tradit Theophrastus circa Heracleam Lyco amne recedente, ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis.

Notes de source :

1. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt : illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere ; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios : aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est ; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat. | 

2. Et debemus scire, quod quedam animalia, que gignunt animalia, generant in sua matrice ova prius, et quando perficiuntur, fiet ex eis simile vermi, et quando paritur ille vermis, recipit formam perfectam et fit ex eo animal sicut animal marinum, quod nominatur grece [celeu] <celeci>. | 

3. Et ille modus non habet viam apertam, et bracora(!) non erit ex eo, set cres<c>it sicut animalia alia teste dure ex limo et putredine. | 

4. Et universaliter dico, quod omne dure teste generatur per se in limo, et diversatur super diversitatem limi, et ita generatur in arena. Et quod generatur in limo, dicitur hastarac, et quod generatur in arena, dicitur fila verticarnus et huiusmodi. Quod vero est in fissuris lapidum, dicitur tiva et balnave, et quod natat super aquam dicitur lonadez et vita. | 

5. Et qui non moventur, sicut celeti, qui dicitur postelus habe<n>t simile radicibus, [qui] <que> crescunt in terra. | 

6. Castonoz autem ascendit a mari ad fluvium et paludes, et halozies contrario. Et quidam pisce[n]s generantur ex limo et arena sine coitu et ovis, et precipue in loco, qui dicitur Kanidaon. Et dicunt, quod iste locus desiccatur, quando incipit apparere Canis, et aufertur limus et putredo ab illo loco. Et quando revertetur aqua ad illum locum, generabuntur in eo parvi pisces de genere fastatleon, et non habet aliquis istorum ovum aut sperma. | 

7. Et significacio, quod hoc animal generatur ex terra, est, quod quando tempus est frigidum, non possunt ipsum venari venatores, et si fuerit dies clarus, [non] poterunt ipsum venari venatores, quoniam ascendit a terra et petit calorem. | 

8. Et iste modus generatur in pluribus locis, quando venit pluvia, quoniam generatur ex <s>puma, que venit ex aqua pluvie ; et propter hoc dicuntur isti pisces spumosi. Et iam videbatur iste piscis ebullire in illa spuma, sicut ebulliunt vermes in stercore. Et semper, ubi est spuma, ibi invenie[n]s istum modum piscium. Et quando fuerit annus multe pluvie et calidus, erit habundantia istius generis. | 

9. et mituli, pectines sponte naturae in harenosis proveniunt ; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore, sicut acescente umore culices ; aqua spuma maris incalescente, cum admissus est imber ; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. anguillae atterunt se scopulis ; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio. Piscium diversa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit.. | 

10. Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. […] circa eandem Heracleam [eodemque] Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, […].