CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXLIII

De piscium impregnatione

1. [α] Isid. orig.12, 6, 641sourcesIn piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos ; aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, qui idem insequens, sui seminis iactu perfunduntur ; et quae hoc munere fuerint afflata generabilia fiunt, quae vero perfusa non fuerint sterilia perseverant aut putrescunt.
[1] Isidorus. [α] Feminarum in piscibus aliae, sicut praedictum est, commixtione masculi concipiunt et catulos pariunt. Aliae ova sine masculi susceptione concepta ponunt, quae iidem masculi in sequenti seminis sui jactu perfundunt et sic generabilia fiunt. Quae autem semine maris perfusa non fuerint, sterilia perseverant aut putrescunt.
2. [β] Arist. HA, 570 a 25-30 MS2sourcesEt non faciunt fetum pisces omnes uno tempore, neque est tempus sue inpregnationis equale, quoniam ante tempus coitus vagantur mares et femine ante coitum sicut grex. Et tempore coitus et partus ambulat par cum pari. Et quidam pisces inpregna<n>tur per triginta dies et non plus, et quidam per minus viginti diebus, et omnes pullificant per tempus divisum per septimanas.
[γ] Arist. HA, 570 b 9 MS3sourcesEt multi pisces habent in matricibus vermes parvos animatos, qui destruunt impregnationem, et propter hoc, quando veniet tempus, in quo completur impregnatio huius piscis, non pullificat.
[δ] Arist. HA, 607 b 4 MS4sourcesEt mollis teste elevantur super pedes, et cum pariunt quiescunt ; karabodi econtra. Et cum pullificant malakie, [est bonum] <sunt boni>. Et multipes et tochidez et omnes pisces aput principium impregnationis sunt boni, et quando elongabitur tempus impregnationis, quedam sunt bona et quedam non.
[ε] Arist. HA, 564 b 19 MS5sourcesEt diximus, quod omnes pisces ovant preter celeon, quod generat animal, quoniam in primo ovat in se.
[2] Aristoteles. Sicut ergo in quibusdam feminis avium, sunt ova venti. Sic et in generibus piscium sunt ova per se nec conveniunt generationi praeter illa super quae mas ejicit sperma, [β] non omnes autem pisces fetum faciunt uno tempore nec est tempus impregnationis eorum aequale. Quidam enim per XXX dies impregnantur et quidam XX diebus omnesque pullificant ad certum tempus. [γ] Quidam vero habent parvos vermes alatos in matricibus, que destruunt impregnationem ante pullificationis tempus. Errant autem qui fingunt feminas concipere piscium, transglutiendo sperma marium. Quorum errorem adjuvat velocitas coitus piscium nec cogitant, quia quod intrat in os transit in stomachum, non in matricem et necessario digeritur ac cibus efficitur. [δ] Marinum animal mollis testae, ut karabos coit et impregnatur. Similiter accidit et malaciae. Pisces testei corii ac mollis testae cum impregnantur boni sunt. Cum autem elongantur impregnationis tempus quidam boni sunt quidam mali. [ε] Omnes autem pisces ovant praeter cheleon, quod generat animal.
3. [ζ] TC 7, 1, 786sourcesNon inveniuntur ova nisi in piscibus, qui coeunt.
[η] TC 7, 1, 84-857sourcesQuidam pisces impregnantur vento australi, quidam aquilonari.
[θ] TC 7, 1, 81-828sourcesPisces paludum impregnantur ex maiori parte post quinque menses  ; et post unum annum fetificant omnes pisces generaliter.
[3] Ex libro de natura rerum. [ζ] Non autem inveniuntur ova nisi in illis qui coeunt. [η] Quidam pisces impregnantur in vento australi, quidam aquilonari. [θ] Pisces paludum impregnantur ex majori parte post quinque menses. Omnes autem pisces generaliter post unum annum foetificant.

Notes de source :

1. In piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos ; aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, qui idem insequens, sui seminis iactu perfunduntur ; et quae hoc munere fuerint afflata generabilia fiunt, quae vero perfusa non fuerint sterilia perseverant aut putrescunt. | 

2. Et non faciunt fetum pisces omnes uno tempore, neque est tempus sue inpregnationis equale, quoniam ante tempus coitus vagantur mares et femine ante coitum sicut grex. Et tempore coitus et partus ambulat par cum pari. Et quidam pisces inpregna<n>tur per triginta dies et non plus, et quidam per minus viginti diebus, et omnes pullificant per tempus divisum per septimanas. | 

3. Et multi pisces habent in matricibus vermes parvos animatos, qui destruunt impregnationem, et propter hoc, quando veniet tempus, in quo completur impregnatio huius piscis, non pullificat. | 

4. Et mollis teste elevantur super pedes, et cum pariunt quiescunt ; karabodi econtra. Et cum pullificant malakie, [est bonum] <sunt boni>. Et multipes et tochidez et omnes pisces aput principium impregnationis sunt boni, et quando elongabitur tempus impregnationis, quedam sunt bona et quedam non. | 

5. Et diximus, quod omnes pisces ovant preter celeon, quod generat animal, quoniam in primo ovat in se. | 

6. Non inveniuntur ova nisi in piscibus, qui coeunt. | 

7. Quidam pisces impregnantur vento australi, quidam aquilonari. | 

8. Pisces paludum impregnantur ex maiori parte post quinque menses  ; et post unum annum fetificant omnes pisces generaliter.