CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXLV

De pullificatione

1. [α] Arist. HA, 541 a 18-20 MS1sourcesIn tempore vero partus mas sequitur feminam et transglutit ova, et ex ovis remanentibus erit generatio piscium.
[β] Arist. HA, 567 b 28 – 568 a 3 MS2sourcesquoniam cum efficiuntur animalia intra, ponuntur in tela subtili, et erunt oculi eorum in principio magis rotundi. Et per hoc cognoscimus, quod illud, quod generatur ex ovis, est diversum ab eo, quod generatur ex vermibus, quoniam partes inferiores sunt primo maiores et in fine generantur oculi et caput. Et quando privatur humiditas, que est in ovo, tunc non cibatur pullus, et quando modicum creverit, cibabitur ex aqua rivi.
[γ] Arist. HA, 568 a 11 MS3sourcesEt pisces, qui sunt in paludibus et fluviis, impregnantur in maiori parte post quinque menses, et post unum annum pullificant omnes. […] Et alkaz mullus pullificat in anno ter et residui pullificant semel, et pullificant in ripis fluviorum et lacuum et precipue, ubi inveniunt materiam arborum sicut sepie et cannarum, sicut animalia, que dicuntur coccina et berica.
[δ] Arist. HA, 568 a 22 MS4sourcesEt quidam piscis magnus, qui dicitur galno, pullificat in loco, cuius profunditas est in loco unius stadii et parvi pullifica[n]t in locis, ubi <est> pauca aqua et precipue, ubi sunt radices salicum et aliarum arborum aut cannarum.
[ε] Arist. HA, 567 b 15 MS5sourcesEt propter hanc causam maior pars piscium pullifictur in Koitaz, quod est mare Kazzir, in ripa fluvii, [quod] <qui> dicitur Foredoz, quoniam in hoc loco non est ventus et est calidus et recipit in se multas aquas dulces.
[ζ] Arist. HA, 567 b 23 MS6sourcesEt animal, quod dicitur belee, quando venerit <h>ora eius partus, findentur ova in suo interiori, deinde exeunt pulli.
[η] Arist. HA, 567 b 18 MS7sourcesEt pisces generati ex ovis piscium parvorum crescunt in in tribus diebus, et ova, que tanguntur a multo spermate, crescunt in uno die.
[θ] Arist. HA, 568 b 24 MS8sourcesEt albeiz pullificant omnes suos in loco multe aque et trahit eos post se sic\ ut gregem. Et tilon pullificat prope ripam maris in locis, in quibus percutit semper ventus. Istud [aliter] <animal> similiter discurrit more gregis. Kokoneoz autem et belluruz vadunt in tempore partus ad loca pauce aque, et sepe videntur consequentes unam feminam tredecim aut quatuordecim mares.
[ι] Arist. HA, 543 b 24 MS9sourcesEt debemus scire, quod sicut diversitas regionum diversat multum plantas et arbores et animalia, non in habundantia cibi tantum, set in multitudine coitus et impregnatione et partu, ita etiam diversat pisces in istis, et propter hoc plures pisces sepe ovant in quibusdam locis et in quibusdam non.
[κ] Arist. HA, 591 a 8-9 MS10sourcesEt omnes pisces cibantur a suis pullis, cum pervenit tempus sue pullificationis.
[1] Idem. [α] Tempore partus piscium, ut jam dictum est supra, mas sequitur feminam et transglutit, ut dicitur, pro majori parte ova. Et ex ovis remanentibus fit generatio piscium. [β] Cum autem efficiuntur in piscibus animalia intra, ponuntur in tela subtili eruntque in principio, oculi eorum magni. Piscium vero qui generantur ex vermibus, sunt partes inferiores primo majores et in fine generantur oculi et caput. Et quando privatur humiditas, quae est in ovo, tunc non cibatur pullus. Cumque modicum creverit, cibatur ab aqua rivi. [γ] Pisces paludum ac fluviorum pullificant in ripis fluviorum ac lacuum ac praecipue ubi materiam inveniunt arborum et cannarum. [δ] Quidam vero pullificant in loco cujus profunditas est unius stadii. Parvi pullificant in locis ubi est aqua pauca et praecipue ubi sunt radices salicum aut aliarum arborum vel cannarum. [ε] Item quidam pisces marini pullificant in ripa fluvii, quia locus ille calidus est nec est ibi ventus et recipiunt in se dulces aquas. [ζ] Est quidam piscis cujus ova, quando venit hora partus, funduntur in suo interiori ac deinde exeunt pulli. [η] Pisces ex ovis parvorum piscium generati, crescunt in tribus diebus : et ova quae tanguntur a multo spermate, crescunt in una die. [θ] Piscis qui graece dicitur hallas : omnes suos in loco aquae multae pullificat et trahit eos post se sicut gregem. Quidam vero, qui dicitur thylon pullificat prope ripam maris in locis in quibus semper ventus percutit et hoc genus in modum gregis discurrit. Quidam autem partus tempore vadunt ad loca paucae aquae. Unam feminam aliquando sequuntur mares XII vel XIII. [ι] Diversitas autem regionum diversat pisces etiam in multitudine coitus et impregnatione et partu : sicut plantas et arbores et alia. Ideoque plures saepe pisces ovant vel pariunt in quibusdam locis : et in quibusdam non. Ex animalibus aquosis illud, quod est magni corporis, est paucorum filiorum et quod parvi corporis econtra multorum. Pullificatio quidem piscium est magis in mari quieto a ventis et calido et ubi multas recipit aquas dulces : omnesque pisces nutriunt pullos suos praeter ranam. [κ] Quidam vero cibantur pullis suis tempore pullificationis. Delphinus solus inter pisces generat animal habens mammillas et lactat catulos suos.
2. [λ] Plin. nat.9, 7711sourcesnam in stagna et amnes transeundi plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui devorent partus fluctusque minus saeviant.
[μ] Plin. nat.9, 8112sourceseadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.
[ν] Plin. nat.9, 16513sourcesTorpedo octogenos fetus habens invenitur eaque inter se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit.
[ξ] Plin. nat.9, 16614sourcesAcus sive belone unus piscium dehiscente propter multitudinem utero parit. a partu coalescit vulnus, quod et in caecis serpentibus tradunt. […]. Fetus omnium aquatilium inter initia visu carent.
[2] Plinius ubi supra. [λ] Pisces stagna et amnes transeunt ut tutos foetus edant, ubi non sunt, qui partus devorent : fluctusque minus seviant. [μ] Piscium sola phycis ex alga nidificat et in nido parit. [ν] Torpedo foetus octogenos habens invenitur. Ea que intra se parit ova praemollia in alium uteri locum transferens ibique excludens. Simili modo cetera que sunt cartilaginea. Ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. Silurus mas solus omnium edita ova quinquagenis saepe diebus custodit, ne absumantur ab aliis. Ceterae vero feminae in triduo excludunt, si mas attigit. [ξ] Acus sive belone unus piscium, dehiscente propter multitudinem utero, parit et a partu sanatur vulnus. Omnium autem aquatilium foetus inter initia visu carent.
3. [ο] Ambr. hex.5, 3, 715sourcesAlii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi.
[3] Ambrosius. [ο] Igitur alii pisces ova generant et aquis fovenda committunt, ut varii et hujusmodi. Alii foetus vivos de corpore suo edunt ut mustelae, caniculae, ceti, delphinus ac focae et hujuscemodi, sicut jam superius dictum est.
4. [π] TC 7, 1, 516sourcesMaior pars fetificat in ripis fluminum, si assint eis, et hoc quia in eo loco non est ventus et est calidus, in se multas dulces aquas habens.
[ρ] TC 7, 1, 317sourcesParvi pisces fetificant, ubi pauca aqua, et hoc precipue circa radices salicum vel aliarum arborum.
[ς] TC 7, 1, 318sourcesPreterea sciendum est de piscibus, quod multa ac plurior pars ovorum, que ovant pisces, perit multimoda occasione. Nec mirum, quia, si omnia pervenirent, nimie multiplicarentur.
[σ] TC 7, 1, 319sourcesMaior pars ovorum perit in piscibus, quando femina ovat vagando.
[4] Ex libro de natura rerum. [π] Major piscium pars in ripis fluminum foetificat si assit eis quando in eo loco non est ventus et est in se calidus. [ρ] Pisces parvi foetificant ubi pauca est aqua et praecipue circa radices salicum vel aliarum arborum. [ς] Plurima vero pars ovorum occasione multimoda perit, quia si omnia provenirent, multiplicarentur nimis. [σ] Itaque praecipue quando femina ovat vagando, major pars ovorum perit. Quidam autem pisces ut pullificant infirmantur. Et quidam habent vermes in matricibus, qui destruunt pullos.

Notes de source :

1. In tempore vero partus mas sequitur feminam et transglutit ova, et ex ovis remanentibus erit generatio piscium. | 

2. quoniam cum efficiuntur animalia intra, ponuntur in tela subtili, et erunt oculi eorum in principio magis rotundi. Et per hoc cognoscimus, quod illud, quod generatur ex ovis, est diversum ab eo, quod generatur ex vermibus, quoniam partes inferiores sunt primo maiores et in fine generantur oculi et caput. Et quando privatur humiditas, que est in ovo, tunc non cibatur pullus, et quando modicum creverit, cibabitur ex aqua rivi. | 

3. Et pisces, qui sunt in paludibus et fluviis, impregnantur in maiori parte post quinque menses, et post unum annum pullificant omnes. […] Et alkaz mullus pullificat in anno ter et residui pullificant semel, et pullificant in ripis fluviorum et lacuum et precipue, ubi inveniunt materiam arborum sicut sepie et cannarum, sicut animalia, que dicuntur coccina et berica. | 

4. Et quidam piscis magnus, qui dicitur galno, pullificat in loco, cuius profunditas est in loco unius stadii et parvi pullifica[n]t in locis, ubi <est> pauca aqua et precipue, ubi sunt radices salicum et aliarum arborum aut cannarum. | 

5. Et propter hanc causam maior pars piscium pullifictur in Koitaz, quod est mare Kazzir, in ripa fluvii, [quod] <qui> dicitur Foredoz, quoniam in hoc loco non est ventus et est calidus et recipit in se multas aquas dulces. | 

6. Et animal, quod dicitur belee, quando venerit <h>ora eius partus, findentur ova in suo interiori, deinde exeunt pulli. | 

7. Et pisces generati ex ovis piscium parvorum crescunt in in tribus diebus, et ova, que tanguntur a multo spermate, crescunt in uno die. | 

8. Et albeiz pullificant omnes suos in loco multe aque et trahit eos post se sic\ ut gregem. Et tilon pullificat prope ripam maris in locis, in quibus percutit semper ventus. Istud [aliter] <animal> similiter discurrit more gregis. Kokoneoz autem et belluruz vadunt in tempore partus ad loca pauce aque, et sepe videntur consequentes unam feminam tredecim aut quatuordecim mares. | 

9. Et debemus scire, quod sicut diversitas regionum diversat multum plantas et arbores et animalia, non in habundantia cibi tantum, set in multitudine coitus et impregnatione et partu, ita etiam diversat pisces in istis, et propter hoc plures pisces sepe ovant in quibusdam locis et in quibusdam non. | 

10. Et omnes pisces cibantur a suis pullis, cum pervenit tempus sue pullificationis. | 

11. nam in stagna et amnes transeundi plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui devorent partus fluctusque minus saeviant. | 

12. eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit. | 

13. Torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque inter se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit. | 

14. Acus sive belone unus piscium dehiscente propter multitudinem utero parit. a partu coalescit vulnus, quod et in caecis serpentibus tradunt. […]. Fetus omnium aquatilium inter initia visu carent. | 

15. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. | 

16. Maior pars fetificat in ripis fluminum, si assint eis, et hoc quia in eo loco non est ventus et est calidus, in se multas dulces aquas habens. | 

17. Parvi pisces fetificant, ubi pauca aqua, et hoc precipue circa radices salicum vel aliarum arborum. | 

18. Preterea sciendum est de piscibus, quod multa ac plurior pars ovorum, que ovant pisces, perit multimoda occasione. Nec mirum, quia, si omnia pervenirent, nimie multiplicarentur. | 

19. Maior pars ovorum perit in piscibus, quando femina ovat vagando.