CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XV

De vario motu piscium

1. [α] Arist. HA, 487 b 15 MS1sourcesEt quedam animalia natant per capita sua sicut malachie e<t> omnia, que habent testam molem, sicut karabo […] Et quedam animalia aquatica sunt hambulantia sicut genus cancrorum ; nam natura eius est aquosa et est ambulans.
[β] Arist. HA, 489 b 32 MS2sourcesOmnes autem pisces marini, de quibus putatur, quod habent pedes, natant cum eis et cum alis, sicut totus modus, qui dicitur grece malachie. Quoniam ille movetur velociter in natando,
[γ] Arist. HA, 490 a 2 MS3sourcesIllud vero, quod est ex piscibus dure carnis, sicut quod dicitur grece karaborum, dicitur locusta maris move[n]tur cum sua cauda motu veloci sicut motu[s] alarum suarum. <Et> temsah dicitur corcodillus movetur et natat cum suo pede et sua cauda.
[δ] Arist. HA, 530 a 9 MS4sourcesEt pes dexter est parvus et sinister magnus, et propter hoc fert totum corpus super ipsum sinistrum, cum ambulat.
[ε] Arist. HA, 598 b 22 MS5sourcesRodez creditur quod sit sconibrus autem natat de die et quiescit de nocte, nisi fuerit nox lunaris, quoniam tunc natat et non quiesc[un]<i>t.
[1] Aristoteles. [α] Aquatilia quaedam natant per capita sua, ut karabo, quaedam vero cauda et quaedam sunt inambulantia, ut genus cancrorum cujus natura est aquosa. Quaedam etiam natant socialiter, quaedam solitarie. [β] Omnes marini pisces, qui habent pedes natant cum eis et cum alis, sicut totum genus malaciae, id est mollis carnis, quod scilicet genus velociter in natando movetur : [γ] karabo ex piscibus durae carnis movetur cum sua cauda motu veloci, sicut motu alarum suarum. Crocodilus autem movetur cum cauda sua et pede. Est etiam piscis de genere ostreae, id est testae durae, qui cauda natat et repit. [δ] Quoddam animal marinum habet dextrum pedem parvum et sinistrum magnum. Ideoque cum ambulat fert totum corpus super sinistrum. Alae piscium convenientes sunt ad natandum, quia sunt in modum remorum. Quidam vero piscis longi corporis non habet alas nec natat, nisi per flexionem corporis. Movetur siquidem in aqua, sicut repunt serpentes in terra. Quaedam autem aquatilia petrae applicata sunt nec ab ea separantur, nisi ab aliquo per attractionem ad motum cogantur, quedam vero sunt ad petram applicata, sed quando querunt nutrimentum suum sunt absoluta. Multa quoque sunt absoluta et a locis suis non moventur. Est quoddam applicatum teste forti applicatione et cum aer clarus fuerit, hoc animal erit absolutum et ambulabit. Cumque venti movebuntur, applicabitur petris et quiescet nec movebitur. Quidam vero piscis qui non movetur, ut escheleti, habet simile radicibus in terra crescentibus. Quidam etiam sine radicibus oriuntur et si moveantur a locis suis moriuntur. Quidam piscis a mari ascendit ad flumen et paludes, ut castonoz. Alii autem econverso, ut haloz. [ε] Rodez, ut dictum est, natat de die et quiescit de nocte, nisi nox fuerit lunaris. Pisces sicut et aves movent mandibulam superius et inferius tantum, quia motus ille conveniens est ad mordendum et ad scindendum. Motus autem in latus est conveniens generi piscium. Est piscis qui caeno cibatur ideoque ponderosus existens saepe natat, ut carnis suae lutum abluat. Animalia marina durae testae ambulant et pascuntur et a testa capita extrahunt et quando timuerint ipsum reponunt. Piscium greges habent rectorem et moventur ad locum ubi bonus est cibus et pastus propter aque dulcedinem.
2. [ζ] Ambr. hex.5, 10, 296sourcesSunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate ; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes coniuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Homines suum imperatorem habent, cuius exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur ; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat ; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris iudicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.
[2] Ambrosius. [ζ] Quaedam piscium genera fovendi partus necessitate mutant loca. Oportuno tempore ex diversis locis ad plurimos sinus maris, quasi communi consilio conveniunt agmine conjuncto. Flatus aquilonis captant, mare septentrionale petunt et Propontidem sinum violento impetu intrant multaque maria transeunt, ut aliquam utilitatem generi suo quaerant ad Ponti fretum, ut supra dictum est, in aestate transeunt, eo quod sit dulcior sinus, quia sol non tamdiu in hoc freto moratur, ut aquam dulcem exhauriat omnem atque potabilem, qua maritima delectantur. Unde et flumina sequuntur et ad superiora ascendunt sicque pisces alieni generis frequenter in fluviis capiuntur. Illic pro congruentia loci temporisque fetificant ac teneros fetus nutriunt, quo peracto simul omnes eo quo venerant agmine revertuntur.

Notes de source :

1. Et quedam animalia natant per capita sua sicut malachie e<t> omnia, que habent testam molem, sicut karabo […] Et quedam animalia aquatica sunt hambulantia sicut genus cancrorum ; nam natura eius est aquosa et est ambulans. | 

2. Omnes autem pisces marini, de quibus putatur, quod habent pedes, natant cum eis et cum alis, sicut totus modus, qui dicitur grece malachie. Quoniam ille movetur velociter in natando, | 

3. Illud vero, quod est ex piscibus dure carnis, sicut quod dicitur grece karaborum, dicitur locusta maris move[n]tur cum sua cauda motu veloci sicut motu[s] alarum suarum. <Et> temsah dicitur corcodillus movetur et natat cum suo pede et sua cauda. | 

4. Et pes dexter est parvus et sinister magnus, et propter hoc fert totum corpus super ipsum sinistrum, cum ambulat. | 

5. Rodez creditur quod sit sconibrus autem natat de die et quiescit de nocte, nisi fuerit nox lunaris, quoniam tunc natat et non quiesc[un]<i>t. | 

6. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate ; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes coniuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Homines suum imperatorem habent, cuius exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur ; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat ; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris iudicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.