CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XVI

De morbis ac senectute illorum

1. [α] Plin. nat.9, 1561sourcesVerum aegrotare singulos manifestum facit aliquorum macies, cum in eodem genere praepingues alii capiantur.
[β] Plin. nat.9, 692sourcesSenectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes.
[γ] Plin. nat.9, 1673sourcesPausilypum villa est Campaniae haut procul Neapoli ; in ea in Caesaris piscinis a Pollione Vedio coniectum piscem sexagensimum post annum expirasse scribit Annaeus Seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem genere etiam tunc viventibus.
[1] Plinius. [α] Aegrotare singulos pisces manifestum facit aliquorum macies, cum eodem genere capiantur, alii praepingues. [β] Senectutis autem eorum indicium est duritia squamarum, quae non sunt omnibus similes. [γ] Scribit Seneca, piscem in Caesaris piscinis coniectum expirasse post XL annum.
2. [δ] Arist. HA, 601 a 30 MS4sourcesEt tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus ; et habentes ungues curvos quasi non potant aquam, sicut diximus.
[ε] Arist. HA, 602 b 12 MS5sourcesEt non aparuit infirmitas pestilencialis in piscibus sicut in hominibus et aliis animalibus quadrupedibus, sicut in equis et tauris.
[ζ] Arist. HA, 602 b 21 MS6sourcesEt quibusdam piscibus accidunt infirmitates proprie, sicut accidit gadiz ;
[η] Arist. HA, 602 b 24 MS7sourcesEt sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, et sunt pisces qui moriuntur ex calore aput ascensionem Canis. Et piscis, qui dicitur kakari, infirmatur infirmitate forti, et inveniuntur sub suis branchis multi pediculi, et interficiunt ipsum ;
[θ] Arist. HA, 602 b 32 MS8sourcesEt pisces moriuntur, quando glacies accidit, et propter hoc deprehenduntur in fluviis et lacubus.
[ι] Arist. HA, 601 b 28 MS9sourcesEt piscis habens lapidem <in capite> : nocet ei [homines] <hiemps>,
[κ] Arist. HA, 601 b 30 MS10sourcesquoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis.
[λ] Arist. HA, 602 a 30 MS11sourcesEt in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum, et propter hoc salit multociens, sicut salit delfin, propter dolorem.
[μ] Arist. HA, 548 a 5 MS12sourcesEt illum, quod dicitur solinez et kaua, oriuntur sine radicibus, et si moveantur a suis locis, moriuntur.
[ν] Arist. HA, 548 b 30 MS13sourcesduricies etiam et mollicies in ipso erunt hec <secundum> calorem et frigus loci ; et ipse putrescunt in locis calidis valde, […].
[ξ] Arist. HA, 601 a 1 MS14sourcesEt similiter accidit anulosis, que exuunt senectutem, sicut ciliki et ankiz.
[ο] Arist. HA, 601 a 10 MS15sourcesKarobo autem et astacoz ex animalibus marinis extrahunt sua coria aliquando in vere, aliquando in autumpno.
[π] Arist. HA, 601 a 17 MS16sourcesEt cancri etiam eiciunt senectutem, et hoc conceditur ab omnibus in hiis, que sunt mollis teste ; et dicitur, quod hoc accidit eis, que sunt testei corii sicut mez. Et cum exuerint, efficitur testa sua mollis valde.
[ρ] Arist. HA, 607 b 29 MS17sourcesEt pisces senes sunt mali ad saliendum, quoniam maior pars illius, quod continebatur in ventre, quasi iam dissolutu<m> est ; et pisces senes cognoscuntur ex magnitudine teste et ex duricie.
[2] Aristoteles. [δ] Siccitas, ut dictum est superius, nocet piscibus, quibusdam etiam nocet pluvia, quia caecat eos quando fuerit multa. [ε] Non autem apparet infirmitas pestilentialis in piscibus, sicut in hominibus ac ceteris animalibus, [ζ] quibusdam tamen piscibus accidunt infirmitates proprie. [η] Sunt et pisces qui moriuntur cum a dracone mordentur. Draco quippe marinus est venenosus. Sunt etiam pisces qui apud canis ascensionem moriuntur calore. Sub kabari branchiis, ut supra dictum est, multi pediculi inveniuntur, a quibus interficitur. [θ] Iterum pisces cum accidit glacies moriuntur et propter hoc in fluviis et lacubus apprehenduntur. [ι] Est etiam piscis habens in capite lapidem cui nocet hyems, [κ] quoniam infrigidatur in capite lapis et coagulatur sicque piscis ille cadit, id est moritur. [λ] Piscis qui dicitur gladius et est scorpioni similis pungendo, magnum dolorem inducit piscibus aliis ideoque multotiens saliunt, sicut delphinus salit suo aculeo punctus. [μ] Praeterea quidam pisces, ut dictum est supra, qui et sine radicibus oriuntur, si moveantur a locis suis moriuntur. [ν] Garum autem piscis valde mollis putrescit in locis valde calidis. [ξ] Animalia quaedam marina exuunt senectutem. [ο] Nam astocoz et karabo coria sua exuunt aliquando in vere, aliquando in autumno. [π] Omnes quoque concedunt, quod ea, que sunt mollis testae senectutem exuunt. Dicitur etiam hoc illis, que sunt testei corii accidere, quia cum exuerint, efficitur testa sua mollis valde. [ρ] Pisces senes mali sunt ad saliendum, quia major pars ejus, quod continebatur in ventre, jam est dissolutum. Cognoscitur autem senectus piscium ex magnitudine et ex duritia testarum.
3. [ς] TC nat.7, 118sourcesNoctibus eque sicut die cernunt. Gustu olei moriuntur.
[3] Ex libro de natura rerum. [ς] Pisces in glacie moriuntur, olei quoque gustu extinguuntur.

Notes de source :

1. Verum aegrotare singulos manifestum facit aliquorum macies, cum in eodem genere praepingues alii capiantur. | 

2. Senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. | 

3. Pausilypum villa est Campaniae haut procul Neapoli ; in ea in Caesaris piscinis a Pollione Vedio coniectum piscem sexagensimum post annum expirasse scribit Annaeus Seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem genere etiam tunc viventibus. | 

4. Et tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus ; et habentes ungues curvos quasi non potant aquam, sicut diximus. | 

5. Et non aparuit infirmitas pestilencialis in piscibus sicut in hominibus et aliis animalibus quadrupedibus, sicut in equis et tauris. | 

6. Et quibusdam piscibus accidunt infirmitates proprie, sicut accidit gadiz ; | 

7. Et sunt pisces, qui, cum mordentur a dracone, moriuntur, et sunt pisces qui moriuntur ex calore aput ascensionem Canis. Et piscis, qui dicitur kakari, infirmatur infirmitate forti, et inveniuntur sub suis branchis multi pediculi, et interficiunt ipsum ; | 

8. Et pisces moriuntur, quando glacies accidit, et propter hoc deprehenduntur in fluviis et lacubus. | 

9. Et piscis habens lapidem <in capite> : nocet ei [homines] <hiemps>, | 

10. quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis. | 

11. Et in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum, et propter hoc salit multociens, sicut salit delfin, propter dolorem. | 

12. Et illum, quod dicitur solinez et kaua, oriuntur sine radicibus, et si moveantur a suis locis, moriuntur. | 

13. duricies etiam et mollicies in ipso erunt hec <secundum> calorem et frigus loci ; et ipse putrescunt in locis calidis valde, […]. | 

14. Et similiter accidit anulosis, que exuunt senectutem, sicut ciliki et ankiz. | 

15. Karobo autem et astacoz ex animalibus marinis extrahunt sua coria aliquando in vere, aliquando in autumpno. | 

16. Et cancri etiam eiciunt senectutem, et hoc conceditur ab omnibus in hiis, que sunt mollis teste ; et dicitur, quod hoc accidit eis, que sunt testei corii sicut mez. Et cum exuerint, efficitur testa sua mollis valde. | 

17. Et pisces senes sunt mali ad saliendum, quoniam maior pars illius, quod continebatur in ventre, quasi iam dissolutu<m> est ; et pisces senes cognoscuntur ex magnitudine teste et ex duricie. | 

18. Noctibus eque sicut die cernunt. Gustu olei moriuntur.