Caput XVII
De inimicitia quorumdam ad invicem
[β] Plin. nat.9, 1862sourcesAt e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa quorum diximus societatem, ballaena et musculus, quando praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.
[1] Plinius ubi supra. [α] Sunt autem in piscibus inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo flagrant odio. Conger et murena caudas inter se praerodunt. Polypum in tantum locusta pavet, ut si juxta viderit, omnino moriatur. Locustam conger, rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est, praerodere caudam mugili lupum eosque statis mensibus esse concordes. Omnes autem vivere, quibus sic caudae amputentur. [β] Amicitiae vero exempla sunt ad invicem habere societatem. Balenae masculus quandoque praegravi superciliorum pondere obrutis ejus oculis infestantia magnitudine vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.
[δ] Arist. HA, 488 a 3 MS4sourcesAves vero, que habent uncos ungues, non est possibile, ut sint cum aliquibus suorum sociorum. Et sic similiter accidit multis generi<bu>s piscium, sicut quod dicitur grece domodez et [hoc quod nolunt societatem] baubilamodez et amia.
[ε] Arist. HA, 610 a 33 MS5sourcesEt quidam pisces etiam diligunt se ad invicem <et quidam non>.
[ζ] Arist. HA, 598 a 30 MS6sourcesEt omnes greges habent rectorem.
[η] Arist. HA, 602 a 26 MS7sourcesEt in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum, et propter hoc salit multociens, sicut salit delfin, propter dolorem.
[2] Aristoteles. [γ] Multis generibus piscium convenit semper cum multis sociorum esse. Quidam separantur et solitantur per se. [δ] Multis enim non est possibile cum aliquibus sociorum esse. [ε] Quidam enim diligunt se ad invicem et quidam non. [ζ] Omnes autem piscium greges habent rectorem. [η] Piscis, ut dictum est, qui dicitur gladius,
[ι] Sen. nat.4, 2, 149sourcesHis superior pars corporis dura et impenetrabilis est etiam maiorum animalium dentibus, at inferior mollis ac tenera. hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt, submersi uulnerabant, et in aduersum enisi diuidebant. rescissis hoc modo pluribus, ceteri uelut acie uersa refugerunt,
[3] Seneca de naturalibus questionibus libro VIII. [θ] Babillus auctor est cum ipse prefectus obtineret Egyptum, eradicato hostio Nili, quod est maximum, sibi spectaculo fuisse, delphinorum a mari concurrentium et crocodilorum a flumine adversum agmen, agentium velut pro partibus proelium. Fugax animal audaci et audacissimum timido ac crocodili ab animalibus placidis morsuque innoxiis insciduntur. [ι] Cum enim his superior corporis par dura sit et impenetrabilis, etiam majorum animalium dentibus, interior tamen est mollis et tenera. Hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt submersi aut in adversum enisi dividebant. Rescisis ergo hoc modo pluribus, ceteri velut acie versa refugerunt.
[λ] TC nat.7, 111sourcesLes informations sont bien de Thomas de Cantimpré, mais réorganisées par Vincent de Beauvais : Omnes pisces maris comedunt se invicem, excepto quodam animali, quod fastaleon Aristotiles vocat. […] Et omnes greges piscium habent rectorem. Omnis piscis preda vivens socialiter non natat, sicut lucius et sui similes. Le texte de Thomas de Cantimpré est en partie issu d'Aristote : Arist. HA 591 a 18 et Arist. HA 598 a 30.
[4] Ex libro de natura rerum. [κ] Frequenter quoque visi sunt carabi ambulare, sicut greges et ad invicem bella partiri. Hujus enim generis monstra fortissime pugnant inter se, sicut arietes muniuntque se multitudine sociorum adversae partes. Fiunt autem in hujusmodi animalibus bella, sicut et in ceteris, quatuor de causis, scilicet propter naturalem superbiam, propter cibum, propter coitum, propter foetum. [λ] Et omnes quidem piscium greges habent rectorem. Nullus autem piscis ex praeda vivens socialiter natat, ut lucius et sui similes. Omnes autem pisces mares invicem se comedunt, excepto uno, ut supra dictum est.
Notes de source :
1. Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. Polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger ; rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus concordes esse ; omnes autem vivere, quibus caudae sic amputentur. |
2. At e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa quorum diximus societatem, ballaena et musculus, quando praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur. |
3. Nam ex eis <est>, quod semper est cum multis sociorum sicut alraf que volitat ; et ex eis <est, quod> separatur ex aliis avibus, que sibi assimila<n>tur et conferuntur, et solitantur per se ; |
4. Aves vero, que habent uncos ungues, non est possibile, ut sint cum aliquibus suorum sociorum. Et sic similiter accidit multis generi<bu>s piscium, sicut quod dicitur grece domodez et [hoc quod nolunt societatem] baubilamodez et amia. |
5. Et quidam pisces etiam diligunt se ad invicem <et quidam non>. |
6. Et omnes greges habent rectorem. |
7. Et in illo tempore inveniebatur in suis alis quiddam simile vermi, et dicitur ostaroz, et est simile scorpioni et equalis aranee, et inducit eis dolorem magnum, et propter hoc salit multociens, sicut salit delfin, propter dolorem. |
8. Balbillus uirorum optimus, perfectus que in omni litterarum genere rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum ex <septem>, spectaculo sibi fuisse delphinorum a mari occurrentium et cocodrillorum a flumine aduersum agmen agentium uelut pro partibus proelium. Cocodrillos ab animalibus placidis morsu que innoxiis uictos. |
9. His superior pars corporis dura et impenetrabilis est etiam maiorum animalium dentibus, at inferior mollis ac tenera. hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt, submersi uulnerabant, et in aduersum enisi diuidebant. rescissis hoc modo pluribus, ceteri uelut acie uersa refugerunt, |
10. Sicut dicit Aristotiles, huius generis monstra inter se fortissime pugnant velut arietes muniuntque se multitudine sociorum partes adverse. Unde frequenter visi sunt ambulare sicut greges ad invicem bella partiri. Fiunt autem quatuor de causis bella in animantibus. Est prima causa naturalis superbia, que in omni animante dominatur. Secunda causa est, propter quam dimicant, cibus, tertia coitus, quarta fetus. Thomas de Cantimpré a tiré une partie de ses informations d’Aristote (Arist. 590 b 25 MS) : Et karabo pugnant inter se sicut arietes. Et iam videbantur sepe multi karabo ambulantes sicut grex. |
11. Les informations sont bien de Thomas de Cantimpré, mais réorganisées par Vincent de Beauvais : Omnes pisces maris comedunt se invicem, excepto quodam animali, quod fastaleon Aristotiles vocat. […] Et omnes greges piscium habent rectorem. Omnis piscis preda vivens socialiter non natat, sicut lucius et sui similes. Le texte de Thomas de Cantimpré est en partie issu d'Aristote : Arist. HA 591 a 18 et Arist. HA 598 a 30.