CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XVIII

De diversis generibus piscium

1. [α] Arist. HA, 523 b 21 MS1sourcesIncipimus ergo narrare membra malakie. Habet ergo ex membris extrinsecis pedes et caput et quod est inter ea et alas. Et capita huiusmodi sunt inter ventrem et pedes. Et omnia huiusmodi habent ergo pedes diversos in duo, preter unum genus, quod dicitur multarum pedum, et genus, quod dicitur sepie.
[β] Arist. HA, 487 b 15 MS2sourcesEt quedam animalia natant per capita sua sicut malachie e<t> omnia, que habent testam molem, sicut karabo. […] Et quedam animalia aquatica sunt hambulantia sicut genus cancrorum ; nam natura eius est aquosa et est ambulans.
[γ] Arist. HA, 490 a 25 MS3sourcesNam [Malakie] hoc genus augmentatur in locis calidis et magis est in pelago quam prope ripas et precipue in locis, in quibus multiplicantur aque insipide.
[δ] Arist. HA, 528 a 33 MS4sourcesOmnia vero, que assimilantur astannoz, ambulant et pascuntur, sicut quod dicitur lupes. Et iste modus et alia animalia marina dure teste sunt lenis teste <interius>.
[ε] Arist. HA, 588 b 12 MS5sourcesEt in mari sunt quedam, in quibus est dubium, utrum sint animalia aut plante, et sunt continua cum locis, in quibus inveniuntur. Et plura ex eis corrumpuntur, si mutentur ab illis locis, […]
[ζ] Arist. HA, 588 b 16 MS6sourcesEt omne genus corii testei est simile plante, cum confertur ad animal ambulans. Et ex eis est, quod caret sensu omnino, et ex eis est, quod est debilis sensus,
[η] Arist. HA, 590 a 20 MS7sourcesEt animalia testea, immobilia, cibant se ab aqua dulci.
[θ] Arist. HA, 601 b 28 MS8sourcesEt piscis habens lapidem <in capite> : nocet ei [homines] <hiemps>, sicut aromi, labraoz, lupus. Et de isto genere est gonger et murena et orphus. Et lapidei cavant <i>llam terram et condunt se scabie, quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis.
[ι] Arist. HA, 548 b 27 MS9sourcesEt totum gamen est valde molle, set ventus et frigus indurat ipsum sicut accidit arboribus. Et duricies etiam et mollicies in ipso erunt hec <secundum> calorem et frigus loci ; et ipse putrescunt in locis calidis valde, […].
[κ] Arist. HA, 489 a 31 MS10sourcesEt in quibusdam non est sanguis sicut <in> apibus et vespis et quibusdam animalibus marinis ut sepia et karabos. Et omnia, que habent plus quatuor pedibus, <non habent sanguinem>.
[1] Aristoteles. [α] Malacie dicitur genus piscium, quod est mollis carnis, creatum ex carne tantum. Habent ex membris extrinsecis pedes et caput quod est inter ventrem et pedes. Omniaque hujusmodi quatuor pedes habent divisos inter duo, praeter unum genus quod dicitur multorum pedum. [β] Malaciae natant per capita sua et omnia testem mollem habentia, sicut karabos. Et animalia quaedam ambulantia, sicut genus cancrorum, quia natura ejus est aquosa. [γ] Malaciae genus augmentatur in locis calidis et magis est in pelago, quam prope ripas praecipueque in locis ubi multiplicantur aquae insipidae. In corpore malaciae non est os nec ulla pars terrestris distincta per se. [δ] Animalia marina durae testae ambulant et pascuntur et a testa capita extrahunt et quando timuerint, ipsum reponunt. [ε] Sunt et in mari quaedam in quibus dubium est, utrum animalia sint vel plantae, sunt enim continua cum locis in quibus inveniuntur et corrumpuntur si ab illis mutentur. [ζ] Omne quoque corii testei simile est planatae, cum animali tamen confertur ambulanti. Et ex eis est, quod omnino sensu caret et quod debilem sensum habet. [η] Animalia testea immobilia se cibant a dulci aqua. [θ] Et est piscis, ut dictum est, habens in capite lapidem eique nocet hyems, quia lapis in capite infrigidatur et coagulatur sicque piscis cadit, id est moritur. Piscium, ut dictum est, quidam sunt marini, quidam fluviales, quidam lacuales et quidam habent os in opposito, quidam in anteriori, quidam in dorso. Quidam a loco suo moventur, quidam non. [ι] Piscis, ut dictum est, qui dicitur garum, est mollis valde, sed ventus et frigus indurat ipsum, sicut arboribus accidit et ipse in locis valde calidis putrescit. [κ] In quibusdam marinis non est sanguis, ut est sepia et karabos et omnia quae plures habent quatuor pedibus.
2. [λ] Plin. nat.9, 8311sourcesPiscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius.
[μ] Plin. nat.9, 15412sourcesSilicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. Multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis, pulmonibus, stellis.
[ν] Plin. nat.9, 4313sourcesPiscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX.
[2] Plinius ubi supra. [λ] Tria genera sunt aquatilium sanguine carentium. Primum, scilicet que appellantur mollia. Deinde crustis tenuibus contecta, postremo testis duris conclusa. Mollia sunt lolligo, sepia, polypi et cetera hujus generis, de quibus, scilicet dicetur infra. [μ] Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. Eadem quoque natura, quae frutici est, multis et olothyris, pulmonibus et stellis. [ν] Denique piscium species sunt LXXIV praeter crustis intecta, quae sunt XXX.
3. [ξ] Isid. orig.12, 6, 314sourcesAmphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant.
[3] Isidorus. [ξ] Inter hoc autem amphibia sunt quaedam genera piscium, sic dicta, ut jam dictum est supra, quia et in terris ambulandi habent usum et in aquis natandi habent officium.

Notes de source :

1. Incipimus ergo narrare membra malakie. Habet ergo ex membris extrinsecis pedes et caput et quod est inter ea et alas. Et capita huiusmodi sunt inter ventrem et pedes. Et omnia huiusmodi habent ergo pedes diversos in duo, preter unum genus, quod dicitur multarum pedum, et genus, quod dicitur sepie. | 

2. Et quedam animalia natant per capita sua sicut malachie e<t> omnia, que habent testam molem, sicut karabo. […] Et quedam animalia aquatica sunt hambulantia sicut genus cancrorum ; nam natura eius est aquosa et est ambulans. | 

3. Nam [Malakie] hoc genus augmentatur in locis calidis et magis est in pelago quam prope ripas et precipue in locis, in quibus multiplicantur aque insipide. | 

4. Omnia vero, que assimilantur astannoz, ambulant et pascuntur, sicut quod dicitur lupes. Et iste modus et alia animalia marina dure teste sunt lenis teste <interius>. | 

5. Et in mari sunt quedam, in quibus est dubium, utrum sint animalia aut plante, et sunt continua cum locis, in quibus inveniuntur. Et plura ex eis corrumpuntur, si mutentur ab illis locis, […] | 

6. Et omne genus corii testei est simile plante, cum confertur ad animal ambulans. Et ex eis est, quod caret sensu omnino, et ex eis est, quod est debilis sensus, | 

7. Et animalia testea, immobilia, cibant se ab aqua dulci. | 

8. Et piscis habens lapidem <in capite> : nocet ei [homines] <hiemps>, sicut aromi, labraoz, lupus. Et de isto genere est gonger et murena et orphus. Et lapidei cavant <i>llam terram et condunt se scabie, quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur, et cadit ille piscis. | 

9. Et totum gamen est valde molle, set ventus et frigus indurat ipsum sicut accidit arboribus. Et duricies etiam et mollicies in ipso erunt hec <secundum> calorem et frigus loci ; et ipse putrescunt in locis calidis valde, […]. | 

10. Et in quibusdam non est sanguis sicut <in> apibus et vespis et quibusdam animalibus marinis ut sepia et karabos. Et omnia, que habent plus quatuor pedibus, <non habent sanguinem>. | 

11. Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : primum quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis eius. | 

12. Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. Multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis, pulmonibus, stellis. | 

13. Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX. | 

14. Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant.