CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XIX

De diversis figuris piscium

1. [α] Plin. nat.9, 721sourcesMarinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt - dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus -, alii longi, ut murena, conger.
[β] Plin. nat.9, 732sourcesIdeo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, aliis nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt ; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae - ipsa enim latitudine natant - et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant.
[γ] Plin. nat.9, 783sourcesPlanorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. haec Graece in universum σελάχη appellavit Aristoteles primus hoc nomine iis inposito. nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.
[δ] Plin. nat.9, 1534sources[…] certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.
[1] Plinius ubi supra. [α] Marinorum piscium alii sunt, ut rhombi, soleae, passeres, qui a rhombis situ tantum corporum differunt. Alii longi, ut murena, conger. [β] Ideoque pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice datae sunt piscibus. Nullis supra quinas, quibusdam trinae, quibusdam binae, aliquibus nullae. In fucino tantum lacu piscis est, qui octonis pinnis natat. Binae omnino longis, ut lumbricis et anguillis et congris. Nullae vero ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum impulsu, ita mari utuntur, ut serpentes terrae in sicco, ideo etiam vivaciora talia. E planis etiam aliqua non habent pinnas, ut pastinacae. Ipsa enim latitudine natant et quae mollia appellantur, ut polypi, quia pedes illis pinnarum vicem prestant. [γ] Planorum piscium quidam pro spina cartilaginem habent, ut rapae, pastinacae, squatina et quos bovis, lamiae, aquilae et ranae, nominibus appellat Graecia, quo in numero sunt squali quamvis non plani. Omnia talia carnosiora sunt et supina vescuntur. Cumque ceteri pisces ova pariant, hoc solum genus ut ea quae cete appellant, animal parit, excepto quam ranam appellant. [δ] Certissima securitas est planos pisces vidisse, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.
2. [ε] Arist. HA, 602 a 23 MS5sourcesEt pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.
[2] Aristoteles. Pisces longi non natant, sed serpunt in aqua, sicut serpentes in terra longoque tempore vivunt. [ε] Pisces longi, ut supra dictum est, impinguantur vento septentrionali et ideo in aestate deprehenduntur eorum multi, pisces autem ampli impinguantur vento meridionali.

Notes de source :

1. Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt - dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus -, alii longi, ut murena, conger. | 

2. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, aliis nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum inpulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt ; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua non habent pinnas, ut pastinacae - ipsa enim latitudine natant - et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam pedes illis pinnarum vicem praestant. | 

3. Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. haec Graece in universum σελάχη appellavit Aristoteles primus hoc nomine iis inposito. nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant. | 

4. […] certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos. | 

5. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.