Caput II
De corporibus et membris eorum
[β] Arist. HA, 504 b 27 MS2sourcesModi vero piscium non habent mamillas, sicut prediximus, neque vias coitus manifestas.
[γ] Arist. HA, 505 a 28 MS3sources[…] nec habent instrumentum manifestum sensus preter oculos, quoniam carent auribus et naribus, set habent vias auditus et odoratus tantum, et non habent palpebras pilosas, quoniam loco palpebre eorum sunt duri corii.
[δ] Arist. HA, 489 a 33 MS4sourcesEt non habent auriculas sicut delfin et gali et hoc canale est posterius in delfin et in fronte gali. Et quedam animalia marina habent aures disco opertas, sicut quod dicitur celeci et bato et alan.
[ε] Arist. HA, 492 a 29 MS5sourcesAnimalia vero marina magni corporis habent aures manifestas et sunt boni auditus.
[ζ] Arist. HA, 520 b 20 MS6sourcesEt preter ista animalia quadrupedia et marina magna, ut delfin et koki, quoniam ista habent mamillas et lac. Animalia vero ovancia non habent mamillas aut lac, ut pisces et aves.
[η] Arist. HA, 530 b 15-24 MS ?7sourcesIricius vero, qui comedit<ur>, movetur multum et habet signum manifestum in spina. Et omnia genera iricii habent ova, set in quibusdam sunt parva et non conmeduntur. Et accidit iricio, quod [caper] <caput> et os suum <sunt> inferius et exitus superfluitatis superius. Et accidit omnibus animalibus, que attribuuntur ad starinnoz et lupes, quoniam pascuntur ex inferiori parte; et propter hoc orificium habe<n>t in illa parte, superfluitas vero est superius, scilicet in dorso.
[θ] Arist. HA, 516 b 15 MS8sourcesOvantia vero habent spinas similes spondilium quadrupedum. Genera autem piscium habent proprium, scilicet quod in carnibus suorum ossium sunt spine graciles per se.
[ι] Arist. HA, 535 a 28 MS9sourceset ideo omne carens pulmone caret voce.
[1] Aristoteles in libro de animalibus. Piscium genus imperfectum est in membris exterioribus, quia non habet alas nec pedes nec manus et corpus ejus continuum est cum capite et cauda. [α] Omnes quidem modi piscium habent caput anterius et posterius caudas non separatas. Nullum vero genus piscium habet collum aut virgam sive testiculos aut mammillas, praeter delphinum. [β] Nec vias coitus habent manifestas [γ] nec instrumentum manifestum sensus, praeter oculos. Carent enim auribus et naribus, sed habent vias tantum auditus et odoratus. Nec habent palpebras pilosas, quia palpebrae ipsorum duri corii sunt. Oculi piscium duri sunt propter crassitudinem aquae. Non habent palpebras, quia nec habent aliud prohibens, sicut animalia que habitant in aere, habent quasi prohibentia infinita. Habent autem linguam, sed non divisam, que sensus humiditatum est in animalia aquoso parvo tempore. Cibusque festine transit in ventrem, quia non potest in ore diu manere, extraheretur enim humiditate per aquam. Et si quis non declinaverit os ad unam partem, non apparebit lingua. Eadem etiam causa dentes omnium piscium acuti sunt, praeter escarum, quia scilicet propter humiditatem cibum in ore diu tenere non possunt. Omne quoque os quo indigetur ad vigorem, est multae fissurae, sicut animalium acutorum dentium et piscium. In quibusdam animalibus invenitur fel super hepar et quibusdam ab intestino pendet, quia natura fellis est ex natura ventris inferioris et manifestatur prope in piscibus, quia pisces omnes habent fel. Et omne animal oculos habet, praeter marina, corium durum in modum testae habentia. Omniaque animalia marina pedes habentia, multos habent pedes, [δ] quaedam animalia marina non habent auriculas, ut delphin et calane. Quaedam habent aures discoopertas, ut cheleti et halan. [ε] Ea quippe, quae magni corporis sunt, habent aures manifestas et sunt boni auditus. [ζ] Item animalia magna, quae sunt in mari, ut delphinus et balena, habent mammillas et lac. Animalia vero ovantia, ut pisces, non habent illa. [η] Item quidam habent orificium in opposito, quidam in anteriori, quidam in dorso, sicut delphini. Et illi quidem qui comedunt carnem, habent orificia bonae operationis. Quis vero non comedunt, habent orificium parvum paucae operationis. Omnia quidem aquosa, quae habent os et caput inferius et pastum ex parte inferiori, habent exitum superfluitatis superius in dorso, ut ericius marinus. [θ] In piscibus ovantibus natura creavit spinam. Quaedam etiam genera hoc proprium habent, quod spinae graciles sunt in carnibus ossium eorum. [ι] Item genera piscium carent voce, quia carent pulmone. Praeterea quidam habent corium corticibus plenum et quidam asperum. Nullum autem istorum generum habet testiculos nec extra nec intra, sicut nec animal carens pedibus, delphini quidem et similia, quae magni corporis sunt, non habent branchias, sed cannam, quia pulmonem habent et canalem, ut dicetur infra.
Notes de source :
1. Et omnes modi piscium habent caput et anterius et posterius et habent caudas non separatas, quamvis sint diverse forme. Et nullus modus piscium habet collum vel virgam vel testiculos omnino vel mamillas. Et similiter generans extra habet mamillas ; nec omne faciens filios habet mamillas, scilicet quando facit ova et filios. Delfin vero generat animal, et propter hoc habet mamillas, set non supra, set prope iunct<ur>as, |
2. Modi vero piscium non habent mamillas, sicut prediximus, neque vias coitus manifestas. |
3. […] nec habent instrumentum manifestum sensus preter oculos, quoniam carent auribus et naribus, set habent vias auditus et odoratus tantum, et non habent palpebras pilosas, quoniam loco palpebre eorum sunt duri corii. |
4. Et non habent auriculas sicut delfin et gali et hoc canale est posterius in delfin et in fronte gali. Et quedam animalia marina habent aures disco opertas, sicut quod dicitur celeci et bato et alan. |
5. Animalia vero marina magni corporis habent aures manifestas et sunt boni auditus. |
6. Et preter ista animalia quadrupedia et marina magna, ut delfin et koki, quoniam ista habent mamillas et lac. Animalia vero ovancia non habent mamillas aut lac, ut pisces et aves. |
7. Iricius vero, qui comedit<ur>, movetur multum et habet signum manifestum in spina. Et omnia genera iricii habent ova, set in quibusdam sunt parva et non conmeduntur. Et accidit iricio, quod [caper] <caput> et os suum <sunt> inferius et exitus superfluitatis superius. Et accidit omnibus animalibus, que attribuuntur ad starinnoz et lupes, quoniam pascuntur ex inferiori parte; et propter hoc orificium habe<n>t in illa parte, superfluitas vero est superius, scilicet in dorso. |
8. Ovantia vero habent spinas similes spondilium quadrupedum. Genera autem piscium habent proprium, scilicet quod in carnibus suorum ossium sunt spine graciles per se. |
9. et ideo omne carens pulmone caret voce.