CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XX

De multiformi specie ipsorum

1. [1] Aristoteles. Animalia in aqua manentia multiplicioris formae sunt, quam in terra, quia natura humidi convenientior est creationi quam terra maximeque animalia marina. Nam et in mari sunt animalia corpulenta, plusquam in aqua dulci, quia natura maris est calida et habet communicationem in omnibus partibus, scilicet terra, humido et vento.
2. [α] Ambr. hex.5, 2, 51sources[…] Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia sui generis. […] Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt? Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit.
[β] Ambr. hex.5, 2, 62sourcesAdde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. […] Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. […] Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, […]. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum convivia, amictus imbuunt? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur : aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Iudaeis gratos ; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.
[2] Ambrosius. [α] Adverte homo quanto plura in mari, quam in terra sunt, numera si potes omnium piscium genera vel minutorum vel maximorum. Quid attexam etiam merulas et turdos et pavos. Quorum colores in avibus videmus expressos, ut nigri meruli, pavi diverso dorsa et colla picta sunt, turdi albo varii et cetera quorum terrae sibi species et nomina vendicaverunt. Nam prius in mari diversisque fluminibus ista ceperunt. Si quidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit. [β] Adde et hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris, in aqua innoxia sunt, leo terribilis in terris, sed dulcis in fluctibus. Murena quam ferunt aliud habere noxium, esca preciosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere prestat alimentum. Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Quid loquor corvorum, quid etiam luporum teneritudines. Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia? Quarum vitulos fugiant et leones. Quid etiam purpuras memorem, que regum convivia, cenam, amictus induunt? Aquarum ergo est, quod in regibus adoratur. Adde ; porcos maris etiam vides gratos, quia nihil est commune, quod non aqua abluat, unde communes eos, sicut in terra editos estimare non possunt.
3. [γ] Plin. nat.9, 23sourcesSunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi.
[δ] Plin. nat.9, 34sourcesRerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.
[ε] Plin. nat.9, 436sourcesPiscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX.
[ζ] Plin. nat.9, 837sourcesPiscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : […] his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, […].
[3] Plinius libro IX. [γ] Quod autem in aquis complura sunt, majora etiam terrestribus animalia. Causa evidens est humoris luxuria. Alia fors alitum quibus vita pendentibus. In mari autem tam late supino mollique ac fertili accremento accipiente causas genitales sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter, nunc flatu, nunc fluctu convolutos seminibus atque principiis, ut vera fiat vulgi opinio, quicquid nascitur in parte naturae ulla et in mari esse praeterquam multa quae nusquam alibi, [δ] rerum quidem non solum animalium simulachra inesse, licet intelligere intuentibus, uvam, gladium, serras, cucumim vero et in colore et in odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cochleis. [ε] Piscium species sunt LXXIV praeter crustis intecta, quae sunt XXX [ζ] piscium sanguine carentium tria sunt genera, ut dictum est supra, horum mollibus caput est inter pedes et in ventre, pediculi octoni. Sepiae autem et loligini duos pedes ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctibus se velut anchoris stabiliunt.
4. [η] TC nat.7, 18sourcesPiscium alii branchias multiplices habent, sicut dicit Plinius, alii simplices, alii duplices.
[θ] TC nat.7, 19sourcesQuidam pisces sunt, ut dicit Plinius, qui tante levitatis sunt naturaliter, ut, nisi capita portione corporum maxima haberent, in aquis mergi non possent.
[ι] TC nat.7, 110sourcesIn fundo et in profundo maris multitudo piscium est et multa genera, que vix aut nunquam exeunt ad visus hominum.
[4] Ex libro de natura rerum. [η] Piscium alii branchias habent multiplices, alii simplices. Et alii quidem per capita sua natant, alii per caudas. [θ] Quidam vero pisces, ut ait Plinius, naturaliter tante levitatis sunt, ut nisi capita maxima portione corporum haberent, in aquis mergi non possent. [ι] In profundo maris multa piscium genera sunt, quae numquam aut vix ad visus hominum exeunt. Est piscis armatus, ad modum militis et est piscis monachum representans.

Notes de source :

1. […] Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia sui generis. […] Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt? Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit. | 

2. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. […] Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. […] Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, […]. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum convivia, amictus imbuunt? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur : aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Iudaeis gratos ; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt. | 

3. Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi. | 

4. Rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis. | 

6. Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis intecta, quae sunt XXX. | 

7. Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera : […] his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut ancoris stabiliunt, […]. | 

8. Piscium alii branchias multiplices habent, sicut dicit Plinius, alii simplices, alii duplices. | 

9. Quidam pisces sunt, ut dicit Plinius, qui tante levitatis sunt naturaliter, ut, nisi capita portione corporum maxima haberent, in aquis mergi non possent. | 

10. In fundo et in profundo maris multitudo piscium est et multa genera, que vix aut nunquam exeunt ad visus hominum.