CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXVIII

De nominibus piscium

1. [α] Isid. orig.12, 6, 4-61sourcesPecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria sive moribus [seu colore, vel figura, aut sexu]. Ex similitudine terrestrium : ut ranae et vituli et leones et nigri meruli et pavi diverso colore, dorso et collo picti, et turdi albo varii, et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt. Ex moribus terrestrium : ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant ; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. A colore : ut umbrae, quia colore umbrae sunt ; et auratae, quia in capite auri colorem habent ; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant. A figura : ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat ; ut solea, quod sit instar calciamentorum soleis. A sexu : ut musculus, quod sit ballenae masculus ; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae.
[β] Isid. orig.12, 6, 632sourcesAnimalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius ait, divisa in generibus belvarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, lucustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et lulliginum, et huic similia ; ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero [in suis locis sine mutatione vagantur].
[1] Isidorus. [α] Pecoribus quidem ac bestiis et volatilibus antea homines imposuerunt nomina, quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria seu moribus seu colore vel figura aut sexu. Ex similitudine terrestrium animalium, ut ranae, vituli, leones : ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus, eo quod mordeant et lupi, eo quod improba voracitate alios persequantur. A colore, ut umbrae, quia ex colore umbrae sunt. Et auratae, quia in capite suo auri colorem habent. Et varii a varietate quos vulgo trutas vocant. A figura, ut orbio quia rotundus est totusque in capite constat. A sexu, ut masculus eo quod sit ipsius balenae masculus. Ejus enim coitu concipere hec bellua perhibetur. Hinc et masculi cochlearum dicuntur, quarum lacte concipiunt ostreae. [β] Itaque animalium in aquis viventium nomina CXLIV. Plinius ait : divisa in generibus beluarum serpentium terrae et aquae communium cancrorum, concharum, locustarum, peloridum, polyporum, solearum atque locustarum, ut est loligo et sibi similia. Ex quibus et multa quodam intellectu naturae temporum suorum ordinem agnoscunt.
2. [2] Actor. Multa quidem genera piscium praecipueque fluvialium atque stagnantium apud nos in usu satis habentur, de quibus nihil in philosophorum libris scriptum reperitur vel forsitan aliis nominibus nobisque ignotis apud eos appellantur, ut salmo, lucius, tenchia, pertica, vendesia, gardo, gobio et cetera.

Notes de source :

1. Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria sive moribus [seu colore, vel figura, aut sexu]. Ex similitudine terrestrium : ut ranae et vituli et leones et nigri meruli et pavi diverso colore, dorso et collo picti, et turdi albo varii, et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt. Ex moribus terrestrium : ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant ; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. A colore : ut umbrae, quia colore umbrae sunt ; et auratae, quia in capite auri colorem habent ; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant. A figura : ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat ; ut solea, quod sit instar calciamentorum soleis. A sexu : ut musculus, quod sit ballenae masculus ; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. | 

2. Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius ait, divisa in generibus belvarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, lucustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et lulliginum, et huic similia ; ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero [in suis locis sine mutatione vagantur].