Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624. ,
Caput III
De dentibus et linguis piscium
1. [α] Arist. HA, 501 a 22 MS1sourcesAnimal vero marinum, quod dicitur koki, <habet> dentes omnes acutos et etiam ponet unum supra alium, sicut suum genus diversaretur a generibus piscium. Quoniam pisces habent dentes acutos, et non est in istis animal habens duas acies dentium.
[1] Dentes, ut dictum est, omnium piscium acuti sunt, ut serra, praeter unum genus, scilicet escarum et in pluribus quidem linguis et palatis piscium dentes sunt, quia pisces aquam cum cibo recipiunt. Quapropter subito cibus vadit ad ventrem nec diu manere potest in orificiis eorum. Ideoque, ne intret aqua ventres eorum et impleat illos, propter hoc omnium eorum acuti sunt dentes, ut cito cibum abscindant et in locis diversis ferant, quia cum multitudine dentium fit abscisio cibi citius in partes parvas et hoc erit loco mollificationis. Dentes quoque piscium incurvati sunt, quia vigor illorum est in eis. Itaque piscium genus habent dentes, praeter quosdam parvos, ut quod graece dicitur escaram. Ideoque dicitur, quod iste solus ruminat, hac videlicet causa, quoniam animal dentes habens in utraque mandibula, non ruminat. Et omnes quidem piscium dentes acuti, ut possint abscindere cibum ac dividere, quamvis abscisio illa sit mala et incompleta, quia non potest cibus in ore suo manere longo tempore. Ideoque pisces molares non habent et si haberent otiosi essent. Quaedam genera duos habentia culmos aperiunt et claudunt eos, ut pecten et mooz. Pisces, ut dictum est, habent linguam, sed non divisam et habent in parte membrum simile linguae ad usum sensus cibi. At in pisce non apparet lingua, nisi multa inspectione, quia gulosi sunt valde. In pluribus autem est palatum carnosum et quidam stomacho carent omnino. Quidam vero stomachum habent parvum propter decoctionis cibi juvamentum. Quidam etiam pisces non habent ventres carnosos sicut ventres avium. Et quidam in ventribus habent partes prominentes, in quibus deponunt cibum. Et ista quidem membra in piscibus inveniuntur superius, in avibus autem inferius, apud intestini complementum. Quidam itaque dentes habent acutos subtiles. Et quidam habent additamenta sicut muscae, per quae cibum accipiunt. Et haec ita fortia sunt, ut his quandoque testam aliorum animalium perforent. Marina quaedam durae testae fortem habent linguam. [α] Marinum animal quod dicitur koki omnes dentes habet acutos et etiam ponit unum super alium, sicut genus suum diversatur a generibus piscium, quia pisces, ut dictum est, habent dentes acutos. Et non est in istis animal habens duas acies dentium. Pisces non habent proprie linguas, sed membrum simile spinae non absolutum extentum, in quibusdam etiam non apparet omnino lingua, sed invenitur linguae locus, lenis, continuus, non apparens, nisi per magnam oris apertionem.

Notes de source :
1. Animal vero marinum, quod dicitur koki, <habet> dentes omnes acutos et etiam ponet unum supra alium, sicut suum genus diversaretur a generibus piscium. Quoniam pisces habent dentes acutos, et non est in istis animal habens duas acies dentium.