CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXX

De halece

1. [α] Isid. orig.12, 6, 391sourcesAllec pisciculus ad liquorem salsamentorum idoneus ; unde et nuncupatus.
[1] Isidorus. [α] Halec piscis est ad liquorem salsamentorum idoneus, unde et nuncupatus.
2. [2] Actor. Fertur autem halec ex puro aquae elemento vivere, sicut salamandra ex igne.
3. [β] Plin. nat.31, 962sourcesNamque et allece scabies pecoris sanatur infusa per cutem incisam, et contra canis morsus draconisve marini prodest, in linteolis autem concerptis inponitur,
[3] Plinius libro XXXIX. [β] Halece scabies pectoris sanatur infusa per cutem inscisam et contra canis morsus draconisve marini prodest.
4. [γ] TC nat.7, 5, 1-23sourcesAllecia pisces marini sunt, ut dicit Liber rerum, in occiduo mari, quod mediterraneum est inter maiorem Britanniam atque Germaniam.
[δ] TC nat.7, 5, 4-94sourcesUnumquodque enim genus piscium marinorum habet tempus suum et in alio tempore bonum non est. Optima huius piscis captura est circa Augustum mensem aut circa Septembrem. Durat autem captura eius usque ad Decembrem, sed hoc raro propter angustias temporis. Hic piscis admodum parvus est, sed cum recens captus fuerit, delicatiorem cibum prebet. Salsus durare potest sanus ultra quam alii pisces in hominum usus.
[ε] TC nat.7, 5, 12-195sourcesHic fere omnium piscium, solus aqua tantum vivit nec nisi in aqua vivere potest, statimque ut aeris serena contigerit, exspirat, nec ulla mora est inter contactum aeris et exspirationem. Oculi eius de nocte lucent in mari instar luminis  ; sed horum virtus moritur cum ipso pisce. Ubicumque in mari super aquas lumen vident, gregatim adventant, et hoc astu alliciuntur ad retia. Dictis temporibus quasi parati ad capiendum in usus hominum divino munere deducuntur. Hybernis vero temporibus secreto maris usque ad tempus debitum absconduntur, et hoc circa Germaniam.
[4] Ex libro de natura rerum[γ] Halec est piscis marinus admodum parvus in occiduo mari, quod mediterraneum est inter majorem Britanniam et Germaniam. [δ] Hoc ut unumquodque fere genus piscium marinorum habet tempus suum, in quo solo sit bonum, scilicet ab augusto usque ad decembrem ; qui cum recens captus fuerit delicatiorem cibum prebet. Salsus autem in usum hominum ultra quam alii pisces sanus durare potest. [ε] Omnium quoque fere piscium solus aqua vivit tantum. Nec nisi in aqua vivere potest. Nam statim, ut aeris serena contigerit, expirat. Nec ulla mora est inter contactum aeris et expirationem. Oculi ejus instar luminis de nocte lucent in mari, sed horum virtus cum ipso pisce moritur. Ubicumque super aquas in mari lumen vident, gregatim adnatant. Et hoc astu dum ad retia dictis temporibus alliciuntur quasi parati ad capiendum divino munere inusus hominum deducuntur. Hibernis autem temporibus secreto maris usque ad tempus debitum absconduntur et hoc circa Germaniam.

Notes de source :

1. Allec pisciculus ad liquorem salsamentorum idoneus ; unde et nuncupatus. | 

2. Namque et allece scabies pecoris sanatur infusa per cutem incisam, et contra canis morsus draconisve marini prodest, in linteolis autem concerptis inponitur, | 

3. Allecia pisces marini sunt, ut dicit Liber rerum, in occiduo mari, quod mediterraneum est inter maiorem Britanniam atque Germaniam. | 

4. Unumquodque enim genus piscium marinorum habet tempus suum et in alio tempore bonum non est. Optima huius piscis captura est circa Augustum mensem aut circa Septembrem. Durat autem captura eius usque ad Decembrem, sed hoc raro propter angustias temporis. Hic piscis admodum parvus est, sed cum recens captus fuerit, delicatiorem cibum prebet. Salsus durare potest sanus ultra quam alii pisces in hominum usus. | 

5. Hic fere omnium piscium, solus aqua tantum vivit nec nisi in aqua vivere potest, statimque ut aeris serena contigerit, exspirat, nec ulla mora est inter contactum aeris et exspirationem. Oculi eius de nocte lucent in mari instar luminis  ; sed horum virtus moritur cum ipso pisce. Ubicumque in mari super aquas lumen vident, gregatim adventant, et hoc astu alliciuntur ad retia. Dictis temporibus quasi parati ad capiendum in usus hominum divino munere deducuntur. Hybernis vero temporibus secreto maris usque ad tempus debitum absconduntur, et hoc circa Germaniam.