Caput XXXI
De anguilla
[1] Isidorus. [α] Anguilla dicitur ab anguis similitudine, huius origo ex limo est. Unde et quando capitur adeo lenis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius labatur. Ferunt autem orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Item anguillae vino necatae, qui ex eo biberint, taedium vini habent.
[γ] Plin. nat.9, 733sourcesIdeo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. [...] Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris.
[δ] Plin. nat.9, 1604sourcesAnguillae atterunt se scopulis ; ea strigmenta uiuescunt, nec alia est earum procreatio.
[ε] Plin. nat.9, 1775sources[...] propter quod et anguillas diutius uiuere exemptas aquis.
[2] Plinius libro IX. [β] Anguillae octonis vivunt annis : durant et sine aquis diebus senis aquilone spirante, austro paucioribus. At hyemem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. Ideo circa vergilias maxime capiuntur, fluminibus tamen praecipue turbidis, pascuntur noctibus, exanimes piscium solae non fluitant. [γ] Porro vice pedum pinnae datae sunt binae piscibus omnino longis, ut anguillis et congris. [δ] Item anguillae scopulis se atterunt eaque strigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio. [ε] Diutius autem ceteris vivunt anguillae aquis exemptae.
[3] Idem in libro X. [ζ] In anguillis omnibus nec est masculinum neque femininum genus, quae nec animal nec ovum ex se generant, sicut neutrum est et ostreis genus ceterisque vado vel saxo adhaerentibus.
[θ] TC nat.7, 2, 178sourcesDurissimam habet mortem, que etiam excoriata vivit.
[ι] TC nat.7, 2, 7-89sourcesCommoventur ad sonum tonitruum. Aquis claris fluvialibus gaudent.
[κ] TC nat.7, 2, 1310sourcesEt ideo in absconsione Pliadum, quia tunc turbatur aqua ex ventis oppositis,
[λ] TC nat.7, 2, 8-911sourcesRapaces sunt ad aliquos inferioris potestatis pisciculos, maxime tamen cum in semine reperiuntur.
[μ] TC nat.7, 2, 15-1912sourcesExanimes piscium sole non fluitant, nisi cum putrefacte in aqua dissolvuntur. Ut dicit Experimentator, pinguedo anguille auribus medetur. Durissimam habet mortem, que etiam excoriata vivit. Plus decoquitur pisce alio ; aliter nocivus est cibus eius. Ad ignem assata plus competit, quia evaporatur malitia eius.
[ν] TC nat.7, 2, 1613sources[…] pinguedo anguille auribus medetur.
[4] Ex libro de naturis rerum[η] Anguilla ex aliorum piscium limo nasci dicitur. Difficulter excoriatur, [θ] durissimam habet mortem, que etiam excoriata vivit, [ι] ad vocem tonitrui commovetur. Aquis claris fluvialibus gaudet [κ] et in absconsione pleiadarum maxime capitur, quia tunc ex ventis oppositis aqua turbatur, [λ] ad pisciculos inferioris potestatis rapax est, maxime tamen cum in semine reperiuntur. [μ] Exanimis sola piscium non fluitat, nisi cum aquis putrefacta dissolvitur, plus alio cibo decoquitur, aliter nocivus est cibus ejus : ad ignem assata plus competit, quia malitia ejus illic evaporatur, [ν] pinguedo ejus auribus medetur.
Notes de source :
1. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo leuis est ut quando fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluuium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. |
2. Anguillae octonis uiuont annis. Durant et sine aqua, quinis et senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus <...> aut hieme ; eadem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. Ideo circa Vergilias maxime capiuntur fluminibus tum praecipue turbidis. Pascuntur noctibus. Exanimes piscium solae non fluitant. |
3. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. [...] Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris. |
4. Anguillae atterunt se scopulis ; ea strigmenta uiuescunt, nec alia est earum procreatio. |
5. [...] propter quod et anguillas diutius uiuere exemptas aquis. |
6. [...] neque est in his masculum femininumue, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ouum ex sese generant. Neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus uado uel saxo. |
7. Hec difficulter excoriatur. Hanc dicunt ex limo aliorum piscium nasci. |
8. Durissimam habet mortem, que etiam excoriata vivit. |
9. Commoventur ad sonum tonitruum. Aquis claris fluvialibus gaudent. |
10. Et ideo in absconsione Pliadum, quia tunc turbatur aqua ex ventis oppositis, |
11. Rapaces sunt ad aliquos inferioris potestatis pisciculos, maxime tamen cum in semine reperiuntur. |
12. Exanimes piscium sole non fluitant, nisi cum putrefacte in aqua dissolvuntur. Ut dicit Experimentator, pinguedo anguille auribus medetur. Durissimam habet mortem, que etiam excoriata vivit. Plus decoquitur pisce alio ; aliter nocivus est cibus eius. Ad ignem assata plus competit, quia evaporatur malitia eius. |
13. […] pinguedo anguille auribus medetur.