CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXXII

De aranea et ariete et arimi

1. [α] Isid. orig.12, 6, 181sourcesAranea genus piscis, dictus quod aure feriat ; habet enim stimulos e quibus percutit.
[1] Isidorus. [α] Aranea genus est piscis, dictum, eo quod aure feriat. Habet enim in ea stimulos quibus percutit proximantes.
2. [β] Avic. canon, 4, 6, 5, 262sourcesAranea marina. Videtur quod sint dispositiones eius propinquae dispositionibus scorpionis marini.
[γ] Avic. canon, 4, 6, 5, 283sourcesSumma curationis reptilium marinorum venenosorum. Dixerunt omnes ut curentur cum tyriacis et cum eis quibus curatur venenum frigidum et cum medicis rutelarum et tyriaca earum.
[2] Avicenna. [β] Aranea marina, videtur quod dispositiones ejus propinquae sint dispositionibus scorpionis. [γ] Hujus itaque morsus ceterorumque reptilium marinorum venenosorum, dixerunt curandos esse cum theriacis, quibus curatur venenum frigidum et cum medicinis rutelarum et theriaca earum.
3. [δ] Plin. nat.9, 1554sourcesAeque pestiferum animal araneus, spinae in dorso aculeo noxius.
[ε] Plin. nat.9, 1455sourcesGrassatur aries ut latro et nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.
[3] Plinius libro IX. [δ] Araneus aculeo spinae in dorso obnoxius est ac venenosus. [ε] Aries est piscis, qui crassatur, ut latro, nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cymbas speculatur occultusque adnatans mergit.
4. [ζ] AS 4, 5, 31a6sourcesEsculape cité d’après Arnold de Saxe  : Homo quando vidit piscem harym, inebriat et movet eum ad rixas et contentiones. Postquam comederit, placatur ira eius.
[4] Esculapius in libro de animalibus. [ζ] Arimi piscis, cum homo viderit eum inebriat et movet eum ad rixas et contentiones postquam vero comederit placatur ira ejus.

Notes de source :

1. Aranea genus piscis, dictus quod aure feriat ; habet enim stimulos e quibus percutit. | 

2. Aranea marina. Videtur quod sint dispositiones eius propinquae dispositionibus scorpionis marini. | 

3. Summa curationis reptilium marinorum venenosorum. Dixerunt omnes ut curentur cum tyriacis et cum eis quibus curatur venenum frigidum et cum medicis rutelarum et tyriaca earum. | 

4. Aeque pestiferum animal araneus, spinae in dorso aculeo noxius. | 

5. Grassatur aries ut latro et nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit. | 

6. Esculape cité d’après Arnold de Saxe  : Homo quando vidit piscem harym, inebriat et movet eum ad rixas et contentiones. Postquam comederit, placatur ira eius.