Caput XXXIII
De aspidochelone et aurata
[β] Isid. orig.12, 6, 62sourceset auratae, quia in capite auri colorem habent ;
[1] Physiologus[α] Aspidochelone graece dicitur bellua quaedam in mari, quae latine dicitur aspido testudo. Est autem cetus magnus habens super corium suum tamquam sabulum, quod est juxta littus maris. Unde plerumque elevato dorso suo super undas a navigantibus nihil aliud creditur esse quam insula. Itaque applicantes et descendentes super eam, figunt palos, alligant naves, accendunt focos ad coquendos cibos. Iste vero ubi sentit odorem ignis mergit naves in profundum. Alia quoque hujus beluae natura haec est quando esurit, aperit os suum et quasi quendam odorem bene olentem exhalat de ore suo, quem sentientes minores pisces, confluunt in os ejus, quod ut impletum fuerit, claudit et eos transglutit. [β] Aurata dicitur, ex eo quod in capite suo auri colorem habet.
Notes de source :
1. Est belua in mare quae dicitur graece aspidochelone, latine autem aspido testudo cetus ergo est magnus, habens super corium suum tamquam sabulones, sicut iuxta littora maris. Haec in medio pelago eleuat dorsum suum super undas maris sursum ita ut nauigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, praecipue cum uiderint totum locum illum sicut in omnibus littoribus maris sabulonibus esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicant nauem suam iuxta eam, et descendentes figunt palos et alligant naues deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram illa uero belua, cum senserit ardorem ignis, subito mergit se in aquam, et nauem se cum trahit in profundum maris. Sic patiuntur omnes qui increduli sunt et quicumque ignorant diaboli astutias, spem suam ponentes in eum et operibus eius se obligantes, simul merguntur cum illo in gehennam ignis ardentis: ita astutia eius. Secunda eius beluae natura haec est: quando esurit, aperit os suum, et quasi quemdam odorem bene olentem exhalat de ore suo cuius odorem, mox ut senserint minores pisces, congregant se intra os ipsius cum autem repletum fuerit os eius diuersis piscibus pusillis, subito claudit os suum et transglutit eos. |
2. et auratae, quia in capite auri colorem habent ;